Pelagius
ca. 350/60 - ca. 420
|
Epistula ad Demetriadem
413 |
________________________________________________________________________
|
|
Capitulum VI
Quid de beato Job dicam, famosissimo illo athleta Dei: qui post direptas opes, et funditus deleta patrimonia: post filiorum ac filiarum unum subito interitum, ad ultimum proprio contra diabolum corpore dimicavit [Job I, II]? Auferebantur omnia, quae extrinsecus possidebat, et extranea bona repente decidebant, ut magis propria clarescerent. Omnibus prorsus velut indumentis exuitur, ut expeditius ac fortius nudus triumphet, et hostem, quem ferendo damna ante superaverat, rursus tolerando supplicia devincat. De quo tale ipsius Domini testimonium est: Numquid considerasti puerum meum Job? Non est enim similis ei quisquam in terris: homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo [Ibid.]. Nec immerito. Semper enim, ut ipse ait, tamquam tumentes super se fluctus, timebat Dominum, et praesentiae ejus pondus ferre non poterat: nec audebat aliquando contemnere, quem semper adesse credebat; dicebatque: Securus sum, non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea [Ibid.]. Qui antequam Dominus inimicos praeciperet esse diligendos, dicere poterat: Si in malis inimici mei gavisus sum: si dixi in corde meo, Bene factum est [Job XXXI, 32]. Necdum Evangelicum illud sonuerat: Omni petenti te tribue [Luc. VI, 30], et jam ille dicebat: Si exire passus sum inopem januam meam sinu vacuo. Nondum legerat illud Apostoli: Domini, quod justum est et aequum, servis praestate [Col. IV, 1]: et confidens clamabat ad Dominum: Si servo nocui, si ancillam laesi, omnia tu scis, Domine. Priusquam idem Apostolus praeciperet divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum [I Tim. VI, 17]: sic habuit ille divitias ut se alibi divitem esse monstraret. In divitiis, inquit, non confidebam, nec in lapide pretioso [Job. XXXI, 24]. Et hoc non verbis tantum, sed ipsius quoque rebus probavit: qui cum omnia perderet, non dolebat, dicebatque per singula: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula. Nudus exivi de utero matris meae, nudus redeam illuc [Job. I, 21]. Quo enim affectu possideamus aliquid, docemus cum id amittimus: et cupiditatem fruendi, carendi dolor prodit; quam qui in carendo non habuit, in possidendo quonam modo habuit? O virum ante Evangelium evangelicum, et apostolicum ante apostolica praecepta! discipulum apostolorum: qui aperiens occultas divitias naturae, et in medium proferens, ex se quid omnes possimus, ostendit: docuitque quantus sit ille thesaurus animae, quem nos sine usu possidemus: et quod proferre nolumus, nec habere nos credimus. |