BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum V

 

Abel primus hanc magistram secutus, ita Dominum promeruit, ut dum ei offerret hostiam, tam grate sacrificium ejus acceptum Deo fuerit, ut fratrem in invidiam concitaret [Gen. XXIV, seq.]. Quem justum in Evangelio Dominus ipse commemorans [Matth. XXIII, 33], breviter perfectionem ejus exposuit. Omnis enim virtutum species, uno justitiae nomine continetur. Beatum Enoch ita placuisse Deo legimus, ut eum e medio mortalium raperet: et in mundo consummatum, de mundi habitatione transferret [Gen. V, 24]. Noe justus in generatione sua, et perfectus, asseritur: cujus sanctitas eo magis est admirabilis, quod, toto prorsus a justitia declinante mundo, solus justus inventus est: nec ab alio sanctitatis quaesivit exemplum, sed ipse praebuit. Et ideo, totius orbis imminente naufragio, solus ex omnibus meruit audire: Intra tu et domus tua in arcam: quia te vidi justum in generatione ista coram me. Ante Deum autem ille justus probatur, qui et corpore sanctus est et corde. Melchisedec sacerdos Dei legitur [Gen. XIV, 18]: cujus meritum facile ex hoc intelligi potest, quod multo post futurum Domini sacramentum ante signavit: ac sacrificio panis et vini, mysterium corporis et sanguinis expressit: ac sacerdotii sui typo, Christi sacerdotium figuravit, cui a Patre dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec [Psal. CIX, 4]. Nam et quod benedicit Abraham principem Patriarcharum, qui per circumcisionem pater Judaeorum est, per fidem gentium: illius signatissime ostendit figuram, qui per fidem suam et Judaeis donavit benedictionem et gentibus. Lot quoque, sancti Noe virtutem secutus, inter tot peccantium exempla, justitiam non reliquit. Et ut illum totius mundi exemplum non vicit: ita hic tota illa, in qua habitat, regione peccante, contra multitudinis vitia tenuit sanctitatem. Qui (ut beatus Petrus ait) visu et auditu justus erat [II Petr. II, 8]: et inter pessimos positus, mala eorum et oculis aversabatur et auribus: atque ideo simili exemplo, ut ille diluvio, ita hic est ereptus incendio. Quid Abraham amicum Dei, quid Isaac et Jacob memorem? Quam perfecte impleverint Domini voluntatem, vel hinc possumus aestimare, quod familiari quadam et praecipua dignitate, eorum se Deum voluit nominari. Ego sum, inquit, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob [Matth. XXII, 32; Luc. XX, 37]. Hoc nomen meum sempiternum et memoriale in generationes generationum. Joseph fidelis Domini famulus a puero, tribulationibus magis justus et perfectus ostenditur: qui primum a fratribus, Ismaelitis, in servum addictus est [Gen. XXXVII, 28]: ab eisque venditus, a quibus se viderat adorandum. Deinde Aegyptio Domino traditus, semper tamen ingenuam animae tenuit dignitatem: docuitque exemplo suo, et servos et liberos in peccando, non conditionem cuiquam obesse, sed mentem. Hic, quaeso, remorare paulisper: et castum animum, sollicite, virgo, considera. Concupiscitur a domina Joseph adolescens: nec ad concupiscentiam provocatur: rogatur, et fugit. Una hac in re et blanditur et supplicat, quae in caeteris imperabat. Amor Dei, mulieris amore non vincitur. Castum animum, nec aetas adolescentiae permovet, nec diligentis auctoritas. Contempta frequenter domina, propiores adolescenti insidias tendit. In secreto ac sine testibus, manu impudens apprehendit: ac procacioribus verbis hortatur ad crimen. Ne hic quidem vincitur, sed ut verba verbis, ita res rebus refert. Nam qui frequenter rogatus negaverat: nunc comprehensus aufugit, et antequam illud evangelicum diceretur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo [Matth. V, 28]: ille non aspectu solum, sed ipso pene complexu provocatus a femina, feminam non concupivit. Castitatis virtutem hucusque mirata es: nunc respice benignitatem. Priusquam Propheta diceret: Unusquisque malitiam proximi sui non reminiscatur in corde suo [Levit. XIX, 18]: ille pro odio reddidit charitatem, et cum videret fratres suos, immo inimicos ex fratribus, cumque ab eis cognosci vellet, dilectionis affectum pro dolore testatus est: Deosculabatur singulos [Gen. XLV, 15]; et irriguis fletibus, paventium colla perfundens, odium fratrum charitatis lacrymis abluebat: quos tam vivo patre quam mortuo, germano semper dilexit amore. Nec recordatus est illum, in quo ob necem fuit dejectus, lacum. Non cogitavit addictam germanitatem pretio, sed pro malis bonum retribuens [Rom. XII, 17], apostolicum praeceptum sub naturae adhuc lege complevit.