Pelagius
ca. 350/60 - ca. 420
|
Epistula ad Demetriadem
413 |
________________________________________________________________________
|
|
Capitulum IV
Age jam ad animae nostrae secreta veniamus: seipsum unusquisque attentius respiciat. Interrogemus quid de hoc sentiant propriae cogitationes. Ferat sententiam de naturae bono ipsa conscientia bona: instruamur domestico magisterio animi: et mentis bona non aliunde magis quaeque, quam ab ipsa mente discamus. Quid illud, obsecro, est, quod ad omne peccatum, aut erubescimus, aut timemus: et culpam facti, nunc rubore vultus, nunc pallore monstramus: ac trepidante animo, etiam in minimis delictis testem effugimus; conscientia remordemur? ex diverso autem in omni bono laeti, constantes, intrepidi sumus: idque si occultum est, palam etiam fieri cupimus, et volumus: nisi quod testimonio sibi est ipsa natura, quae hoc ipso declarat bonum suum, quo ei malum displicet: et dum in bono tantum opere confidit: quid solum eam deceat, ostendit? Hinc est illud quod frequenter carnifice occulto, in auctorem sceleris, conscientiae tormenta desaeviunt: et latentem reum, secreta mentis poena persequitur. Nec ullus post culpam impunitati locus est, cum sit reatus ipse supplicium. Hinc est quod econtrario innocens etiam inter ipsa tormenta fruitur conscientiae securitate: et cum de poena metuat, de innocentia gloriatur. Est enim, inquam, in animis nostris naturalis quaedam (ut ita dixerim) sanctitas: quae par velut in arce animi praesidens, exercet mali bonique judicium: et ut honestis rectisque actibus favet: ita sinistra opera condemnat, atque ad conscientiae testimonium diversas partes domestica quadam lege dijudicat. Nec illo prorsus ingenio, aut fucato aliquo argumentorum colore decipit: ipsis nos cogitationibus fidelissimis et integerrimis sane testibus, aut arguit, aut defendit. Hujus legis, scribens ad Romanos, meminit Apostolus: quam omnibus hominibus insitam velut in quibusdam tabulis cordis scriptam esse, testatur: Cum enim, inquit, gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt: hujuscemodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis: testimonium reddente eis conscientia eorum, et inter se invicem accusantium cogitationum, aut etiam defendentium [Rom. II, 14, 15]. Hac lege usi sunt omnes, quos inter Adam atque Moysen sancte vixisse, atque placuisse Deo, Scriptura commemorat. Quorum tibi, exempli causa, aliqui proponendi sunt: ut facile intelligas, quantum sit naturae bonum, cum eam legis vice docuisse justitiam probaveris. |