BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum III

 

Hinc jam providendum est, ne forte illud remordeat te, in quo temere imperitum vulgus offendit. Et ideo non vere bonum factum hominem putes, quia is facere malum potest: nec ipsa naturae violentia astringitur ad immutabilis boni necessitatem. Nam si diligenter retractes, et ad subtiliorem intellectum cogas animum: hinc tibi melior status hominis ac superior apparebit, unde putatur inferior. In hoc enim gemini itineris discrimine, in hac utriusque libertate partis, rationabilis animae decus positum est. Hinc, inquam, totus naturae nostrae honor consistit: hinc dignitas, hinc denique optimi quique laudem merentur, hinc praemium. Nec esset omnino virtus ulla in bono perseverantis si is ad malum transire non potuisset. Volens namque Deus rationabilem creaturam voluntarii boni munere, et liberi arbitrii potestate donare: utriusque partis possibilitatem homini inserendo, proprium ejus fecit esse quod velit, ut boni ac mali capax naturaliter utrumque posset: et ad alterutrum voluntatem deflecteret. Neque enim aliter spontaneum habere poterat bonum: nisi ea creatura, quae etiam malum habere potuisset. Utrumque nos posse voluit optimus Creator, sed unum facere, bonum scilicet, quod et imperavit: malique facultatem ad hoc tantum dedit, ut voluntatem ejus ex nostra voluntate faceremus. Quod cum ita sit, hoc quoque ipsum quod etiam mala facere possumus, bonum est. Bonum, inquam, quia boni partem meliorem facit. Facit enim ipsam voluntariam sui juris: non necessitate devinctam, sed judicio liberam. Licet quippe nobis eligere, refutare, probare, respuere. Nec est quo magis rationabilis creatura caeteris praeferatur, nisi quod cum omnia alia conditionis tantum, ac necessitatis bonum habeant, haec sola habeat etiam voluntatis. Sed plerique impie, non minus quam imperite, cum super statu hominis quaeritur (vereor dicere), quasi reprehendentes opus Domini, talem illum aiunt debuisse fieri, qui omnino facere non posset malum. Dicit itaque figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic [Rom. IX]? Et improbissimi hominum, dum dissimulant idipsum bene administrare quod facti sunt: aliter se factos fuisse malunt, ut qui vitam suam emendare nolunt, videantur emendare velle naturam. Cujus bonum ita generaliter cunctis institutum est, ut in gentilibus quoque hominibus, qui sine ullo cultu Dei sunt, se nonnumquam ostendat, ac proferat. Quam multos enim philosophorum et audivimus et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, et honores mundi simul, et delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam scientiae! Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo placent? Unde autem illis bona nisi de naturae bono? Et cum ista quae dixi, vel omnia in uno, vel singula in singulis haberi videamus, cum omnium natura una sit, exemplo suo invicem sibi ostendunt, omnia in omnibus esse posse, quae vel omnia in omnibus, vel singula in singulis inveniantur. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt, quales a Deo facti sunt: vide quid Christiani facere possunt, quorum in melius per Christum natura et vita instructa est: et qui divinae quoque gratiae juvantur auxilio.