BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum II

 

Quoties mihi de institutione morum, et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo prius humanae naturae vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit, ostendere: ac jam inde audientis animum ad species incitare virtutum: ne nihil prosit ad ea vocari, quae forte sibi impossibilia esse praesumpserit. Nequaquam enim virtutum viam valemus ingredi, nisi spe ducamur comite. Siquidem appetendi omnis conatus perit consequendi desperatione. Quem ego exhortationis ordinem, cum in aliis quoque Opusculis tenuerim, tunc hic maxime observandum puto: ubi eo plenius naturae bonum declarari debet, quo instituenda est vita perfectior, ne tanto remissior sit ad virtutem animus ac tardior, quanto minus se posse credat: et dum quod inesse sibi ignorat, id se existimat non habere. Proferenda semper in notitiam ea res est, cujus usus desideratur, et explicandum est, quidquid bonum natura potest, cum quidquid posse probatur, implendum est. Haec igitur prima sanctae ac spiritualis vitae fundamenta jaciantur, ut vires suas virgo agnoscat: quas demum bene exercere poterit, cum eas se habere didicerit. Optima enim animi incitamenta sunt, cum docetur aliquis posse quod cupiat. Nam et in bello ea exhortatio maxima est, eaque plurimum auctoritatis habet, quae pugnatorem de viribus suis admonet. Primum itaque debes naturae humanae bonum de ejus auctore metiri, Deo scilicet, qui cum universa mundi, et quae intra mundum sunt, opera bona, et valde bona fecisse referatur: quanto, putas, praestantiorem ipsum hominem fecit: propter quem omnia etiam intelligitur illa condidisse! Quem dum ad imaginem et similitudinem suam facere disponit, antequam faciat, qualem sit facturus, ostendit. Deinde cum subjecit ei universa animalia: eumque etiam constituit eorum dominum, quae vel mole corporis, vel virium magnitudine, vel armis dentium multo valentiora homine fecerit: satis declarat, quanto pulchrius sit homo ipse conditus, quem vel ex hoc voluit naturae suae intelligere dignitatem, dum fortia sibi subjecta miratur animalia. Neque enim nudum illum, ac sine praesidio reliquit, nec diversis periculis velut exposuit infirmum. Sed quem inermem extrinsecus fecerat, melius intus armavit: ratione scilicet atque prudentia, ut per intellectum vigoremque mentis, quo caeteris praestabat animalibus, factorem omnium solus agnosceret: et inde serviret Deo, unde aliis dominabatur. Quem tamen justitiae exsecutorem Dominus voluntarium esse voluit, non coactum. Et ideo reliquit eum in manu consilii sui [Eccli. XV]. Posuitque ante eum vitam et mortem, bonum et malum: et quod placuerit ei, dabitur illi. Unde etiam in Deuteronomio legimus: Vitam et mortem dedi ante faciem tuam, benedictionem et maledictionem: elige tibi vitam, ut vivas [Deuter. XXX].