BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum I

 

Si summo ingenio parique fretus scientia, officium scribendi facile me implere posse crederem: tamen tam arduum hoc opus ingredi, sine magno difficultatis timore non possem. Scribendum tamen est ad Demetriadem virginem Christi, virginem nobilem, virginem divitem, et quod his majus est, ardore fidei, nobilitatem divitiasque calcantem. Quam utique, pro tam insignis admiratione virtutis, ut laudare omnibus facile, ita docere difficile est. Cui enim oratio deesse possit in ejus laude celebranda: quae summo loco nata, in summis opibus deliciisque nutrita, tantis tamque variis hujus vitae blandimentis, velut tenacissimis quibusdam irretita vinculis, subito eruperit, cunctaque simul corporis bona, animi virtute mutaverit? Quae florem adhuc ipsum incuntis aetatis, quodam fidei gladio, id est, voluntate succiderit? Et crucifigens cum Christo carnem suam, vivam, sanctamque hostiam sacraverit Deo, ac nobilissimi sanguinis posteritatem, virginitatis amore contempserit? Prona autem et facilis dicendi via est, quae ipsa ubertate materiae cursum orationis accendit: sed nobis alio magis itinere pergendum est, quibus propositum est, institutionem virginis, non laudem scribere: nec tam paratas jam virtutes ejus exprimere, quam parandas: magisque reliquam ordinare vitam, quam ornare praeteritam. Est autem difficillimum cum ejus persona facere, in qua cupiditas tanta discendi est, tantusque perfectionis ardor, ut ei quamlibet perfecta doctrina par esse vix possit. Meminit enim recteque meminit, quas mundi opes gloriamque respuerit, quibus voluptatibus renuntiaverit, quas denique contempserit vitae praesentis illecebras. Et ideo contenta non est communi hoc mediocrique genere vivendi; et quod facile ipsa multorum societate vilescat, novum aliquid et inusitatum requirit: praecipuum ac singulare quoddam flagitat. Non minus conversationem suam quam conversionem cupit esse mirabilem. In saeculo nobilis, apud Deum cupit esse nobilior. Tam pretiosa requirit in moribus, quam contempsit in rebus. Hunc utique tam devotae mentis ardorem, hanc tantae perfectionis sitim, quod umquam satiabit flumen ingenii? Quae vis aliquando orationis, quae copia tantum verbis exprimere poterit, quantum parata est virgo rebus implere? Nobis vero donanda est venia, qui ad ornandum Domini tabernaculum, secundum vires nostras munus offerimus. Nec veremur ne temere scribendo, ad tantae nobilitatis virginem, ultro nos morsibus tradamus invidiae. Scribimus enim petente sancta matre ejus, immo jubente, idque a nobis transmarinis litteris, miro cum desiderio animi flagitante: quae facile ostendit, quo studio quantaque cura in filia germen coeleste plantaverit, dum illud tam sollicite cupit ab aliis irrigari. Remoti igitur a temeritate, et ab ambitione liberi, proposito insudemus operi. Nec de mediocritate diffidimus ingenii, quod credimus, et fide matris, et merito virginis adjuvari.