BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XI

 

Habes ergo et hic per quae merito praeponaris aliis, immo hic magis. Nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse, non tua. Spirituales vero divitias nullus tibi, praeter te, conferre poterit. In his ergo jure laudanda es: in his merito caeteris praeferenda es: quae nisi ex te, et in te esse non possunt. An sola ista vita est, quae certamen non habeat de profectu, et in qua unusquisque hoc tantum debeat permanere quod coepit, nec ullo augmenti desiderio ad majora contendat? Et cum in omnibus mundi studiis, profectu non satientur homines, hic tantum coepisse sufficiet? Ferventissimi in terrenis, frigidissimi in coelestibus sumus. Et summam in rebus parvis exhibentes alacritatem, ad majora torpescimus. Considerare pudet, quantus sit fervor in saeculo, qua cura singula quaeque studia hominum quotidie ad perfectiora nitantur. Litterarum ardor nulla prorsus aetate exstinguitur, immo (ut saecularis auctoris utar sententia) ipsa magis aetate inflammatur. Divitiarum amor insatiabilis est, expleri nescit honorum cupido. Celerem habiturae res finem, sine fine quaeruntur. Nos divinam sapientiam, coelestes divitias, immortales honores pigra quadam dissimulatione negligimus: et spirituales divitias, aut ne attingimus quidem, aut si leviter degustaverimus, continuo nos putamus esse satiatos. Aliter nos divina Sapientia ad suas invitat epulas. Qui edunt me, inquit, adhuc esurient: et qui me bibunt, adhuc sitient [Eccl. XXIV, 29]. Nullus umquam talibus expletur epulis: nec aliquando patitur de satietate fastidium. Tanto unusquisque capacior, tanto avidior erit, quanto inde plus hauserit. Dominus in Evangelio: Beati, ait, qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6], vult enim esurire nos hic semper ac sitire justitiam, ut in futuro, justitiae retributione satiemur.