BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Historia Augusta

ca. 400

 

Severus Alexander

 

(208 - 235, C. 222 - 235)

 

___________________________________________________

 

 

 

Balbinus

 

 

ALEXANDER SEVERUS

Aelii Lampridii

 

 

[1 1] Interfecto Vario Heliogabalo (sic enim malumus dicere quam Antoninus, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit [2] et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est) ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Gabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu[s] esset appellatu<s>, mortuo scilicet Macrino, [3] Augustumque nomen idem recepit addito eo, ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente[s] sena[u]tu uno die adsumeret. [4] et ne praeceps ista honorum continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere et ille perpeti. [5] non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. [6] milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, ad<s>erentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse, quod nescissent senatum principem appellasse. [7] nam et Pescennium Nigrum et Clodium [Nigrum] Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antoni[n]um et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit milit<e>m contra hostem paratum parricidaliter perire. [2 1] hac igitur causa festinatum est, ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imp(erator) acciperet. [2] huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit, sed etiam Romanum dehonestavit imperium. [3] certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. [4] primus denique et omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit suffrag<a>nte sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquo<t> annos meruerat, et magis suffrag<a>nte vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. [5] atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit, quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.

[3 1] Alexander igitur, cui Mam<a>ea mater fuit – nam et ita dicitur a plerisque – a prima pueritia artibus bonis inbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est, quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret. [2] nam in prima pueritia litteratores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea in litteras misit, [3] grammaticum in patria Gr<a>ecum Nehonem, rhetorem Serapionem, filosophum Stilionem, Romae g<r>ammaticos Sca<u>rinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et B<a>ebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae feruntur. [4] sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, qua<s in> senatu habuit, vel contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam, sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. [5] denique eos, <quos> digno<s> ad d<i>sce<ndum> videbat, singula quaeque, quae public[a]e privatim agebat, se ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, e<a>que petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.

[4 1] Dominum se appellari vetuit. epistolas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine imperatoris. [2] gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, p<a>enulis togisque communibus. [3] cum amicis tam familiariter vixit, ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivi<a> eorum, aliquos autem haberet coti<di>anos etiam non vocat<o>s, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis his, qui ministri ad fores fuerant, <relictis, cum ante> salutare principe<s> non liceret, quod eos videre non potera<n>t.

[4] Et erat eius corporis, ut praeter venustatem ac v<iri>lem, quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decore<m in>esse<t> staturae militaris robur [militis], valitudo eius, qui vim sui corporis sciret ac semper curaret. [5] erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis pius appellabatur, ab omnibus certe sanctus et utilis rei p. [6] huic sors in tem<plo> Praenestinae talis extitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur:

 

«si qua fa[c]ta aspera rumpas,

tu[m] Marcellu<s> eris.»

 

[5 1] Alexandri nomen accepit, quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pat<e>r is<set> sollemnitatis implendae causa. [2] cui rei argumentum est, quod eadem die natalem habet hic Mamm<a>eae Alexander, qua ille Magnus excessit e vita. [3] delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, <cum> hic magis adfinitate Caracalli iungeretur quam ille subditivus, [4] si quidem, ut Marius Maximus dixit in vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse conpererat, ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. [5] recusavit et Magni nomen, <quod> ei quasi Alexandro est oblatum senatus iudicio.

[6 1] Interest relegere orationem, qua nomen Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam priusquam prae<beam, pro>feram etiam adclamationes senatus, quibus id decretum est. [2] ex actis urbis: a. d. pridie nonas Martias cum senatus frequens in curiam (hoc est in aedem Concordiae templumque inaug<u>ratum) convenisset rogatusque esset Aurelius Alexander Caesar Augustus, ut con<s>i<d>eret, ac primo recusasset, quod sciret de honoribus suis agendum, deinde postea venisset, adclamatum: [3] «Auguste innocens, di te servent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus impuri eripuerunt, di te perpetuent. [4] impurum tyrannum et tu perpessus es, impurum et opscaenum et tu vivere doluisti. di illum eradicarunt, di te servarunt. infamis imperator rite damnatus. [5] felices nos imperio tuo, felicem rem p. infamis <imperator> [i]un<c>o tractus est ad exemplum timoris, lux<u>riosus imperator iure punitus est, contaminator honorum iure punitus est. di inmortales Alexandro vitam. iudicia deorum hinc apparent.» [7 1] et cum egisset gratias Alexander, adclamatum est: «Antonine Alexander, di te servent. Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te servent. Antonini nomen suscipias rogamus. [2] praesta bonis imperatoribus, ut Antoninus dicaris. nomen Antoninorum tu purifica. quod ille infamavit, tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum. [3] sanguis Antoninorum se cognoscat. iniuriam Marci tu vindica. iniuriam Veri tu vindica. iniuriam Bassiani tu vindica. [4] pe<i>or Commodo solus Heliogabalus, nec im(perator) nec Antoninus nec civis nec senator nec nobilis nec Romanus. in te salus, in te vita. ut vivere delectet, Antoninorum Alexandro vitam. [5] ut vivere delectet, et Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. [6] Parthos et Persas Antoninus vincat. sacrum nomen sacratus accipiat. sacrum nomen castus accipiat. Antonini nomen <di> cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omn<ia>. Antonine, ha<v>eas.» [8 1] et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus: «gratias vobis, p. c., non nunc primum sed et de Caes<a>reano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me contulistis.» [2] et cum diceret, adclamatum: «haec suscepisti, Antonini nomen suscip<e>. mereatur senatus, Antonini mereantur. [3] Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur. templa Antoninorum Antoninus consecret.» [4] Aurelius Alexander Augustus: «ne, quaeso, p. c., ne m<e> ad hanc certaminis necessitatem vocetis, ut ego cogar tant<o n>om<i>ni satis facere, cum etiam hoc ipsum no[n]me<n>, licet peregrinum, tamen gravare videatur. haec enim nomina insignia onerosa sunt. [5] quis enim Ciceronem dic[er]at mutum? quis indoctum Varronem? quis impium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non <a>equi<per>antem nomina ferat d<e>g[er]entem in clarissima specie dignitatum?» item adclamata, quae supra. [9 1] item imp(erator) dixit: «Antoninorum <nomen> vel iam numen potius quantum fuerit, meminit vestra clementia: si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem, quid Bassiano fortius? [2] nam Commodi meminisse nolo, si <quidem> hoc ips<o> d<e>terior [si] fuit, quod cum illis moribus Antonini nomen obtinuit. [3] Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen incurrit.» item adclamatum ut supra. [4] item imp(erator) dixit. «nuper certe, p. c., meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxurie Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset hunc in<ep>te Antoninum dici, per hanc pestem ta<n>tum violari nomen.» [5] et cum diceret, adclamatum est: «di mala prohibeant. haec te imperante non timemus. de his te duce securi sumus. vicisti vitia, vicisti crimina, <vicisti> dedecora. Antonini nomen orna<b>is. [6] ti<bi> certe sum<im>us, bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus.» [7] item imp(erator): «neque ego, p. c., idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear, <ne> in ha<e>c vitia delabatur vita, aut nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.» et cum diceret, adclamatum est ut supra. [10 1] item dixit: [2] «si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani.» [3] et cum diceret, adclamatum est: «quomodo Augustus, sic et Antoninus.» et imp(erator): «video, patr<e>s conscripti, quid vos <moveat> ad hoc nobis nomen addendum. [4] Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus; Antonini ipsi Augusti sunt dicti. [5] s<ic> Antoninus id e[m]s<t> Pius Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commod<o> autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in <Va>r[el]io.» [6] et cum diceret, adclamatum est: «Alexander Auguste, di te servent. <d>i <faveant> verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus, qualis futurus sis, hinc probamus. [7] tu facies, ut senatus bene principes el<i>gat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus dedicet. [8] Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vi<v>[c]as, valeas, multis annis imperes.» [11 1] Alexander imp(erator) dixit: «intellego, p. c., me optinuisse, quod volui, et in acceptum refero, plurimas <gratia>s e<t> agens et habens [s]enis<u>r<us>, ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tal<e>[s] sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur.» [2] post haec adclamatum est: «Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni pr<ae>nomen suscipe. Magne Alexander, di te servent.» [3] et cum saepius dicerent, Alexander August<us>: «facilius fuit, p. c., ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consortioni nominis imperialis. [4] Magni vero nomen cur acc<i>pi<am>? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos acceperit. quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.» [12 1] post haec adclamatum est: «Aureli Alexander Auguste, di te servent.» et reliqua ex more.

[2] Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent acta, quasi triumphans domum se recepit. [3] multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset; atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni <iuveni> vel adul<e>scenti potius senatus totus persuadere non potuit. [4] sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam Severi nomen a militibus eidem inditum est. [5] quod illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset, ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte <in>currerunt aliquid, <quod> videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.

[13 1] Om<in>a imperii haec habuit: primum quod ea die natus est, qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod o<v>[i]um purpure<i>[e] color<i>s eadem die natum, qua ille natus est, palum<b>inum anicula quaedam matri eius obtulit; [2] ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium perventurum. tum praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris imminebat, dum ill<a> in templo pareret, in lectum eius decidit. [3] his accessit [quo] quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine mater Alexandri appellata est. [4] nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri Alexandri Magni fuit. [5] fertur die prima natalis toto die apud Arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambit<u> coronatus. [6] cum eius natalem aruspices commen<t>arent, dixerunt eum summam rerum te<n>turum, idcirco quod hostiae de ea villa, quae esset Severi imperatoris, adductae essent et quas in illius honorem coloni parassent. [7] nata in domo laurus iuxta persi<ci> arborem intra unum annum persici arborem vicit. unde etiam con<i>ectores dixerunt Persas ab eo esse vincendos. [14 1] mater eius pridie quam pareret somniavit se purpureum dracunculum parere. [2] pater eadem nocte in somnis vidit [t]alis se Romanae Victoriae, quae in senatu, ad c<a>elum vehi. [3] ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus et primum quidem sortibus: [4] «te manet imperium caeli terraeque» intellectum est, quod inter divos etiam referetur. «te manet imperium, quod tenet imperium,» ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum; nam ubi est imperium nisi apud Romanos, quod tenet imperium? et haec quidem de Gr<a>ecis versibus sunt prodita. [5] ipse autem, cum parentis hortatu animum a filosophia et musicaqu[a]e <ad> alias artes traduceret[ur], Vergilii sortibus huius modi inlustratus est:

 

«excudent alii spirantia mollius aera,

credo <e>quidem, et vivos ducent de marmore vultus,

orabunt causas melius caelique meatus

describent radio[res] et surgentia sidera dicent:

tu regere imperio populos, Romane, memento.

hae tibi erunt artes pacique inponere morem,

parcere subiectis et de<b>ellare superbos.»

 

[6] fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret.

Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis quam <m>nemonico Acholius ferebat adiutam. [7] et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et ill<a> videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida.

[15 1] Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re[i] p. et a ministeriis atque muneribus, quos inpurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem purgavit. [2] ipsas deinde tribus et eos, qui militaribus nituntur pr<ae>rogativis, purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus nec quemquam passus est esse in Palatinis non necessarium hominem. [3] iure <iu>rando deinde se con<s>trinxit, ne quem adscriptum, id est va<c>antivum, haberet, ne annonis rem p. gravaret, dicens malum pu<blic>um esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei p. utiles pa<s>ceret. [4] fures iudic<i>a<l>e<s> iussit in civitatibus ullis numquam videri et, si essent visi, deportari per rectores provinciarum. [5] annonam militum diligenter inspexit. tribunos, qui <per> stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit. [6] negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit. [16 1] leg<e>s de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit sine viginti iuris peritis et doctissimis ac <sa>pientibus viris isdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae, quam senatus consultum conficere<n>t, [2] et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur, quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandum<que>, priusquam dicerent, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus. [3] fuit praeterea illi consuetudo, ut, si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos, qui historiam norant, requirens, qui<d> in talibus causis, quales in disceptatione versabantur, veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent.

[17 1] Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret: tantum odium eum tenebat eorum, de quibus apud se probatum, quod fures fuissent. [2] addit Septiminus, qui vitam eius non mediocriter exsequutus est, tanti st[h]omac<h>i fuisse Alexandrum in eos iudices, qui f<u>rtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi cholera<m> evomeret toto vultu in[on]ardescente, ita ut nihil loqui posset. [3] nam cum quidam Septimius Arabi<a>nus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores principe<m> salutatum venisset, exclamavit: [4] «o Marna, o Iuppiter, o di inmortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat: tam fatuum, tam stultum esse me iudicat».

Salutabatur autem nomine, hoc est «have, Alexander». [18 1] si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae. [2] salutatus conse<s>sum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit iussitque (quem ad modum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur, nisi qui se innocentem novit) per praeconem <e>dici[t], ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, <ne> aliquando detectus capitali supplicio subderetur. [3] idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus adorari regum more Persarum. [4] erat praeterea haec illius sententia solos fures de paupertate conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere. [5] idem addebat sententiam de furibus notam et G<ra>ece quidem, quae Latine hoc significat: «qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit», quae Graece talis est:

 

Ὁ πολλὰ κλέψας ὀλίγα δοὺς ἐκφεύξε[ν]ται.

 

[19 1] Praef. praet. sibi ex senatus auctoritate constituit. praef. u<r>bi a senatu accepit. alterum praef. praet. fecit. qui ne fieret, etiam fugerat, dicens invitos, non ambientes in re p. conlocandos. [2] senatorem numquam sine omnium senatorum, qui aderant, consilio fecit, ita ut per sententias omnium c<re>aretur, testimonia dicerent summi viri ac, si fefellissent vel testes vel hi, <qui> sententias dicebant, postea in ultimum reicerentur locum civium [in] condemnatione adhibita, quasi falsi rei adprobati sine ullius indulgentiae proposito. [3] idem senatores non nisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum esse oportere, qui faceret senatorem. [4] idem libertinos numquam in equestrem locum redegit adserens seminarium senator<u>m equestrem locum esse.

[20 1] Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfa<b>ilemque pr<a>eb[u]ere<t>, ut amicos non solum primi aut secundi loci[s] sed etiam inferiores <a>e[r]g<r>otantes viseret, ut sibi ab omnibus libere, <qu>o<d> sentiebant, dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res poscebat, emendare<t> atque corrigere<t>, [2] sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque <s>in<e> fa<s>tu[m] et sine amaritudine pectoris, conse<s>su<m> omnibus semper offerret praeter eos, quos furtorum densior fama perstrinxerat, de absentibus semper requireret. [3] denique cum ei ob nimiam civilitatem et Mamm<a>ea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe dicere<n>t: «molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti», ille respondit: «sed securiorem atque diuturniorem.» [4] dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile[m], pium fecit, sed ita ut <a>erarium non everteret. [21 1] condemnationes e<t> raras esse iussit et, quae factae fuerant, non indulsit. vectigalia civitatibus ad proprias fabricas deputavit. [2] fenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus.

[3] Praef. praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut viri clarissimi et essent et dicerentur; [4] quod antea vel raro fuerat vel omnino nond<um>[on] fuerat, eo usque ut, si quis imperator<u>m successorem praef. praet. dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius Maximus dixit. [5] Alexander autem idcirco senatores esse voluit praef. praet., ne quis non senator de Romano senatore iudicaret. [6] milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo habere<t> breves et numerum et tempora militantum semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et s<t>ipendia recenseret, ut esse<t> ad omnia instructissim<u>s. [7] denique <cum> inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et nomina. [8] de prov<eh>endis etiam sibi adnotabat et pe<r>legebat cuncta pittacia et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus.

[9] Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum frument<a> Heliogabalus evertisset, <h>ic emp<t>a de propria pecunia loco suo reponeret. [22 1] negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit. [2] oleum, quod Severus populo dederat quo<d>que Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit. [3] ius co<n>f<a>rre[r]ation<i>s, quod inpurus ille sustulerat, hic omnibus reddi<di>t. [4] mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos esse passus est. [5] pontificibus tantum detulit et quindecim viris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter discingi pateretur. [6] praesides provinciarum, quos vere, non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros esse re<t>i<n>endos atque ditandos. [7] cum vilitatem popul<us> Roma<nus> ab eo peteret, interrogavit per curionem, quam speciem c<a>ram putarent. illi continuo exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam. [8] tunc ille non quidem vilitatem proposuit, se<d> iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octominutalis libra, ad duos unum[quem]que utri<us>que carnis libra redigeretur.

[23 1] Causas militum contra tribunos sic audivit, ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret. [2] de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit et per eos, quos nemo nosset hoc agere[t], cum diceret omnes praeda corrumpi posse. [3] servos suos semper cum servili veste habuit, libertos cum ingenuorum. [4] eunuchos de ministerio suo abiecit et uxori ut servos servire iussit. [5] et cum Heliogabalus mancipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi balneas feminarum. [6] cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisset Heliogabalus, hic illis et veteres sustulit dignitates. [7] idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris, sed vix a feminis nobilibus. [8] qui de eo fum<o>s vendiderat et a quodam militar<i> centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam, qua esset servis suis ad suburbana imperatoria i[n]ter frequentissimum.

[24 1] Provincia<s> leg<a>torias praesidales plurimas fecit, proconsulares ex senatus voluntate ordinavit.

[2] Balnea mixta Romae exhiberi prohibuit, quod quidem iam ante prohibitum Heliogabalus fieri permiserat. [3] le<n>onum vectigal et meretricum et exsoletorum in sacrum aerarium i<n>ferri vetuit, sed sumptibus publicis ad instaurationem theatri, circi, amphitheatri, <s>tadii deputa<v>it. [4] habuit in animo, ut exsoletos vetaret, quod postea Filippus fecit, sed veritus est, ne prohibens publicum dedecus in privatas cupiditates converteret, cum homines inlicita magis prohibita poscant furore iacta<ti>. [5] brach[h]ariorum, linteonum, vitrariorum, pellionum, claustrariorum, argentariorum, aurificum et ceterarum artium vectigal pulcherrimum instituit ex eoque iussit thermas et quas ipse fundaverat et superiores populi usibus exhiberi; silv<a>s etiam thermis publicis deputavit. [6] addidit et oleum luminibus thermarum, cum antea et ad nonam paterent et ante solis occasum clauderentur.

[25 1] Huius imperium incruentum quidam litteris tradiderunt, quod contra est. [2] nam et Severus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam fuit.

[3] Opera veterum principum inst[r]auravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas, quae Neronianae fuerunt, aqua inducta, quae Alexandriana nunc dicitur. [4] nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, dirutis aedificiis fecit. [5] Oceani solium primus i<mp>er<ator> appellavit, cum Traianus id non fecisset, sed diebus solia deputasset. [6] Antonini Caracalli thermas additis <p>orti[o]<c>ibus per fecit et ornavit. [7] Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, hoc est porfyretico et Laced<a>emonio, primus instituit in Palatio <plateis> exornatis hoc genere marmorandi. [8] statuas colossas in urbe multas locavit artificibus undique conquisitis. [9] Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos, sed plurimos tamen aureos. [10] a mulieribus famosis matrem et uxorem suam salutari vetuit. [11] contiones in urbe multas habuit more veterum tribunorum et consulum. [26 1] congiarium populo ter dedit, donativum {militibus} ter, carnem populo addidit. [2] usuras feneratorum contraxit ad trientes pensiones, etiam pauperibus consulens. [3] senatores, si fenerarentur, usuras accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris causa acciperent; postea tamen iussit, ut semisses acciperent, donum munus tamen sustulit. [4] statuas summorum virorum in foro Traiani conlocavit undique translatas. [5] Paulum et Ulpianum in magno honore habuit, quos praefectos ab Heliogabalo alii dicunt factos, alii ab ipso – [6] nam et consiliarius Alexandri et magister scrinii Ulpianus fuisse perhibetur – , qui tamen ambo assessores Papiniani fuisse dicuntur. [7] basilicam Alexandrinam instituerat inter campum Martium et s<a>epta Agrippiana in lato pedum centum in longo pedum mille, ita ut tota columnis penderet. quam efficere non potuit morte praeventus. [8] Isium et Serapium decenter ornavit additis signis et Deliacis et omni<modis> mysticis. [9] in matrem Mamm<a>eam unice pius fuit, ita ut Romae in Palatio faceret di<a>etas nominis Mamm<a>eae, quas inperitum vulgus hodie «ad Mammam» vocat, et in Baiano palatium cum stagno, quod Mamm<a>eae nomine hodieque censetur. [10] fecit et ali<a> in Baiano opera magnifica in honorem adfinium suorum et stagna stupenda admisso mari. [11] pontes, quos Traianus fecerat, instauravit paene in omnibus locis, aliquos etiam novos fecit, sed instaura<t>i<s> nomen Traiani reservavit.

[27 1] In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne qui<s> seditiosus esset, simul ne servi ingenuis miscerentur. [2] sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit dicentibus plurimum rixarum fore, si <quidem> facile<s> essent homines ad iniurias. [3] tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi qualitate discernerentur. [4] p<a>enulis intra urbem frigoris causa ut senes uterentur, permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset. matronas tamen intra urbem p<a>enulis uti vetuit, itinere permisit.

[5] Facundiae Gr<a>ecae magis quam Latin<a>e nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent. [6] haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos ma<g>nus, ut et Vascones Hispan[n]orum et Pannoniorum augures vicerit. [7] geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed n<umq>uam alio con<sc>io nisi pueris suis testibus. [8] vitas principum bonorum versibus scripsit. [9] lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit. palaestes primus fuit. [10] in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gess<er>it.

[28 1] Consulatum ter iniit tantum ordinarium ac primo nundinio sibi alio<s> semper suffecit. [2] severissimus iudex contra fures appellans eosdem cottidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac sol<o>s hostes inimicosque rei p. vocans. [3] eum notarium, qui falsum caus<a>e brevem in consilio imperatorio ret<t>ulisse[n]t, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. [4] cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat, admissus statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus audiri damnatus est re probata. [5] et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt: «crucem». ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor est et Alexandri, quam praecipue tuebatur, servata clementia est.

[6] Statuas <c>o<l>ossas vel pedestres nudas vel equestres divis imperatoribus in foro divi <N>erv<a>e, quod Transitorium dicitur, loca<v>it[ur] omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo e marmore collocavit additis gestis. [7] volebat videri originem de Romanorum gente trahere, qu<ia> eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore frust<r>a, ut solent Ant[h]ioc<h>enses, Aegyptii, Alexandrini, lacessi[t]v[s]era<n>t convi[n]ciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes <et> archiereum.

[29 1] Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cottidiana et domestica pauca disseram. [2] usus vivendi eidem hic fuit: primum ut, si facultas esset, id est s<i> non cum uxore cubuisset, matutinis horis in lar<ar>io suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orfeum et huius<modi> ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat. [3] si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel ven<a>batur. [4] dehinc si hora permitteret, actibus publicis post < . . . non> multam operam dabat, idcirco quod et res bellicae et res civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanct<o>s et fidelis et numquam venales, et tractat<a>e firmabantur, nisi quid no<v>i[s] etiam ipsi placeret. [5] sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque unquam taediavit aut morosus aut iratus res<e>dit, fronte semper pari et laetus ad omnia. [6] erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset inponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellect<u>s tulit poenas.

[30 1] Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat de re p(ublica) libros Platonis legens. [2] Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de officiis Ciceronis et de re p(ublica), nonnumquam et orationes et poetas, <in> quis Serenum <S>ammonicum, quem ipse noverat et di<le>xerat, et <H>oratium. [3] legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrum<que> defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille credebat. [4] post lectionem operam pal<a>estrae au<t> sf<a>eristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque una hora prope maneret, biberet etiam f<r>igidam Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium. [5] egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova, deinde mulsum atque his refectus aliquando prandium inibat, aliquando cibum usque ad cenam differebat, prandit tamen saepius. [6] ususque est Hadriani tetrafarmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam.

[31 1] Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistularum semper dedit, ita ut ab epistolis, <a> libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam si stare per valetudinem non possent, sederent relegentibus cuncta librariis et his, qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet, si qu<i>d esset addendum, sed ex eius sententia, qui[d] dis[s]ertior habebatur. [2] post epistolas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est locutus neque numquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ulpianum, ex assessore[s] semper suo, causa iustitiae singularis. [3] cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit. [4] Vergilium autem Platonem poetarum vocabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum. [5] Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit.

[32 1] Iniuriam nulli umquam amicorum comitumve fecit nec magistris quidem aut principibus officiorum. [2] praefectis autem semper detulit adserens eum, qui mereatur iniuriam pati ab imperatore, damnandum esse, non dimittendum. [3] si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit: «gratias tibi agit res p.»; eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honest[a]e vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, inpendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam et operis, quas ratio fabrica<e> requirebat. [4] aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisi<t>, nefas esse dicens, ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id, quod provinciales dedissent. [5] aurum negotiatorium et coronarium Romae remisit.

[33 1] Fecit Romae curatores urbis quattuordecim, sed ex consulibus v<i>ros, quos audire negotia urbana cum praefecto <ur>bis iussit, ita ut omnes aut[em] magna pars adessent, cum acta fierent. [2] corpora omnium constituit vinariorum, lupinariorum, caligariorum et omnino omnium artium <h>i<s>que ex ses[s]e defensores dedit et iussit, qui ad quos iudices pertinere<n>t.

[3] Scenicis numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit. pr[a]etiosas vestes, quas Heliogabalus dederat, [et] sustulit <et> milites, quos ostensionales vocant, non pr[a]etiosis sed spe<c>iosis claris vestibus ornabat nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat dicens imperium in virtute esse, non in decore. [4] clamides hirtas Severi et t<u>nicas asemas vel macrocheras et <pallia coccina> purpureaque non magna ad usum revocavit suum. [34 1] in convivio aurum nesci<vi>t, pocula mediocria sed nitida semper habuit. ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transit. [2] nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pant<o>mimos populo[s] donavit; qui autem usui non erant, singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum. [3] eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito el[i]ogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret occidi sine auctoritate iudicii. [4] mulieres infames, quarum <in>finitum numerum depr[a]ehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam. [5] auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit. [6] cum inter suos convivaretur, <a>ut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se <re>creari dicebat et pasci. [7] habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Gr<a>ece magis. Latinos autem poetas lectitabat. [8] public<a> convivia ea simplicitate eg<i>t, qua privata, nisi quod numerus accu<bi>tionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare.

[35 1] Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum <c>a[m]ne<n>t<es> li<b>en[i]ter audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut [h]i<t>e<m> bo<no>rum retro principum aut magnorum urbis Romae virorum. [2] ad Athen<a>eum audiendorum et Gr<a>ecorum et Latinorum [p]r<h>etorum vel poetarum causa frequenter processit. [3] audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum vel apud praefectos urbis egerant. [4] agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri. [5] solos post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Turinum. [6] quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri, quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret. [36 1] denique ha[n]c illum arte deprehendit, ut quendam inmitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulte quasi praesidium post<u>laret, ut pro eo Alexandro secreto suggereret; [2] quod cum factum esset, <a>c Turinus suffragium promisisset dixis<s>etque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere[t], ut adhuc inpetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esse<t>, quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem ill<um> adl<i>gari praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, neca<v>it praecone dicente: «fumo punitur, qui vendidit fumum.» [3] ac ne in una tantum causa videretur crudelior fuisse, quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret, et invenit Tur[r]inum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus, qui aut praeposituras aut provincias acceperant.

[37 1] Spectacula frequentavit cum summa donandi parsimonia, dicens et scenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores aut muliones aut voluptarios. [2] convivium neque opi<p>arum neque nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum haec habere[nt] Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant, Hadrianus habuisset. [3] usus con<viv>ii diurnus hic fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum pondo quinquaginta. [4] nam semper de manu sua ministris convivii[s] et panem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili pro<r>sus maturitate patrem familia<s> agens. [5] erant decreta et carnis diversae pondo triginta, erant et gallinaci <d>uo. [6] a<d>hi<be>batur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis matri[i]s deum et ludis Ap[p]ollinaribus et Iovis epulo et Saturnalibus et huius modi festis diebus fasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaciis duobus. [7] leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et his maxime, quos sciebat per se non habere. [8] nec divitibus quicquam talium munerum misit, sed ab his semper accepit. [9] habuit cottidie et mul<si> sine pipere sextarios quattuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum <e>t a<d> rationem illi su<nt> prae<b>ita. [10] pomis vehementer indulsit, it aut secund<a>[m] mensa illi[s] saepius ponerentur. unde etiam iocus extitit non secundam mensam Alexandrum habere se<d f>ecund<a>m. [11] ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfat<im> tamen. [12] frig<id>a semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito; quod quidem solum ex diverso genere condito Heliogabali tenuerat.

[38 1] Et quoniam de lepusculis facta est mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus <e>mersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos, qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit <h>uius modi:

 

[2] «cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas:

‹septem formosus, Ma<r>ce, diebus eris.›

si verum dicis, si verum, Gellia, mandas,

edisti numquam, Gellia, tu leporem. »

 

[3] sed hos versus Martialis in eam, quae deformis esset, composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit:

 

[4] «pulchrum quod vides esse nostrum regem,

qu<em> Syrum <t>etulit propago, . . .

venatus f<a>cit et lepus comesus,

de[de] quo continuum capit leporem. »

 

[5] hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Gr<a>ecis versibus in hanc sententiam:

 

[6] «pulchrum quod putas <es>se <vestrum> regem

vulgari, miserande, de fabella,

si verum puta<s> esse, non irascor.

tantum <tu> comedas veli<m> lepusc[u]los,

ut fias animi malis repulsis

pulchri[s], ne invid<e>as livore[m] mentis.»

 

[39 1] Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi, usque ad quinque pocula, inst<i>tuerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, i<d> da<n>s brevius, nisi si qui<s>, quod licebat, maius libere post<u>lasse<t>. [2] usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit.

[3] Horrea in omnibus regionibus publica fecit, a<d> qu<a>e conferrent bona hi, qui privatas custodias non haberent. [4] balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant. nam <ho>dieque multa dicuntur Alexandri. [5] fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit. [6] vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestitera<n>t, tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem. [7] tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus non posset. [8] quo<s> quidem iam formatos in moneta detinuit expectans, ut, si vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet, sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari. [9] formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecepit neque in usu cuiusquam versari; [10] atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori[s] causam, si, cum multos solidos minores dare possit dans decem vel amplius una forma, triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur.

[40 1] Vestes sericas ipse raras habuit; olosericam numquam induit, subsericam numquam donavit. [2] divitiis nullius invidit. pauperes iuvit. honoratos, quos pauperes vere, non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. [3] in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamqu<e>[m] statim expendi iussit. omnem vestem, quam donavit, ipse perspexit. [4] omne aurum, omne argentum idque frequenter adpendit. [5] donavit et ocreas et bracas et calciamenta inter vestimenta militaria. [6] purpurae clarissim<a>e non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur, quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus bafiis pr<a>epositus id genus muricis repperisset. usus est ipse clamide saepe coccinea. [7] in urbe tamen semper togatus fuit et in It<ali>ae urbibus. [8] praetextam et pictam togam numquam nisi consul accepit, et ea<m> quidem, quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut praetores aut consules. [9] accepit praetextam etiam, cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi, non imperatoris. [10] boni linteaminis adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: «si lin<e>ae idcirco sunt, <ut> nihil asperum habeant, quid opus est purpura in linea?» [11] aurum autem <im>mitti et dementiam iudica<ba>t, cum <ad> asperitatem adderetur rigor. fasceis semper usus est. bracas albas habuit, non coccineas, ut prius solebant.

[41 1] Gemmarum quod fuit, vendidit et aurum in aerarium contulit dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et <b>acato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et [t]unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex un[i]cias auri plus non haberet. [2] prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit. imitati sunt eum magni viri et uxorem eius matronae pernobiles. [3] aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis, quot necessitas post<u>laret, ita ut annonas, non dignitat<e>m acciperent fullones et vestitores et pi<s>tores et pincernae <et> omnes castrenses ministri, quemammodum pestis illa inst<i>tuerat, sed annonas singulas, vix binas. [4] et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet <n>[a]ec plures ministros, argentum et ministro<s> et mante<li>a quando pascebat, accipiebat ab amicis; quod hodieque fit, si p[r]a[e]scatur a praefectis absente imperatore. [5] voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio fuit, <ut> aut catuli cum porcellulis luderent aut perdices inter se pugnarent aut g<r>ac<u>lae parvolae sursum et deorsum volitarent. [6] habuit sane in Pala<t>io unum genus voluptatis, quo maxime delec<ta>tus est et quo sol<lic>itudines publicas subleva<b>at. [7] nam av<i>aria instituerat pavonum, fasianorum, gallinaceorum, <a>natum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse u<sque> ad XX milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.

[42 1] Thermis et suis et veterum frequenter cum populo usus est et aestate maxime, balneari veste ad Palatium revertens, hoc solum imperatorium habens, quod la<c>ernam cocceam accipiebat. [2] cursorem numquam nisi servum suum, dicens ingenuum currere nisi in sacro certamine non de<be>re, cocos, pi<s>[a]tores, fullones et balneatores non nisi servos suos habuit, ita ut, si quis deesset, emeret. [3] medicus sub eo unus palatinus salarium accepit, ceterique omnes, <qui> usque ad sex fuerunt, [qui] annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mundas singulas consequerentur, alias al<i>ter. [4] iudices cum promovere<t>, exemplo veterum, ut et Cicero docet, et argento et necessariis instruebat, ita ut praesides provinciarum acciperent argenti pondo vicena. m<u>las senas, mulos binos, equos binos, vestes for<en>ses binas, domesticas binas, balneares singulas, aureos centenos, cocos singul[i]os, muliones singulos et, si uxores non haberent, singulas concubinas, quod sine his esse non possent, reddituri deposita administratione mulas, mulos, equos, muliones et cocos, cetera sibi habituri, [5] si bene egissent, in quadruplum reddituri, si male, praeter condemnationem aut peculatus aut repetundarum.

[43 1] Leges innumeras sanxit. carruc[h]as Romae et redas senatoribus omnibus ut argentatas haberent, p[r]<er>misit, interesse Romanae dignitati<s> putans, ut his tantae urbis senatores uterentur. [2] consules quoscumque vel ordinarios vel suffectos creavit, ex senatus sententia nominavit, sumptum eorum contrahens, et nundinia veter<e ex o>rdine instituit [vel dies vel tempora]. [3] quaestores candidatos ex sua pecunia iussit munera populo dare, sed i[c]ta ut post quaesturam praeturas acciperent et deinde provin<c>ias regerent. [4] arcarios vero instituit, qu<i> de arca fisci [s]ederent munera eademque parciora. habuit in animo, ut munera per totum annum dispergeret, ut per XXX dies munus populo daretur, sed cur id non fecer<i>t in occulto habetur. [5] Capitolium septimo quoque die, cum in urbe esset, ascendit, templa frequentavit. [6] Christo templum facere voluit eumque inter deos recipere. quod et Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris iusserat fieri, quae hodieque idcirco, quia non habent numina, dicuntur Hadriani, quae ille ad hoc parasse dicebatur; [6] sed prohibitus est ab his, qui consulentes sacra reppererant omnes Christianos futuros, si id fecisset, et templa re[re]liqua deserenda.

[44 1] In iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in convi<vi>is comis, ita ut quisque posceret quod vellet. [2] ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. [3] Syrum se dici nolebat, sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere.

[4] R<h>et[h]oribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum filios modo ingenuos dari iussit. [5] etiam in provin<c>iis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos consti<ti>sset gratis agere. [6] leges <antiquas> a<c> no<va>s firmavit easque etiam ipse diligentissime servavit. [7] theatralia spectacula saepe obiit. theatrum Marcelli reficere voluit. [8] multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum [pecuniam] ex vectigalibus dedit. [9] in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras, auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persi: «in sanctis quid facit aurum?»

[45 1] Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam de rebus vel tacendis vel prodendis. [2] tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset: «illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus», deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. [3] [et]iam enim inde tacebatur, et omnes ambulabant <incerti>, ne dispositionem Romanam barbari scirent. [4] certum est autem eum numquam id, quod proposuerat, fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis omnia venderentur. [5] quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant, unde vel gratiam vel pecuniam requirant.

[6] Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit: ubi aliquos voluisset vel rectores provin<c>iis dare vel praepositos facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat hortans populum, ut si quis quid haberet criminis, probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam capitis; [7] dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. [46 1] adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos, qui per se rem p. gerere possent, non per assessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere, quod nosset. [2] thesauros reppertos his, qui reppererant, donavit et, si multi essent, addidit his eos [in suis], quos in suis habebat officiis. [3] cogitabat secum et descriptum habebat, cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumpt<u>s suos augerent, vocabat eos et dicebat: «quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris.» [4] dabat autem haec in beneficiis, quae famam eius non l<a>ederent, bona punitorum, sed numquam cum auro, argento vel gemmis – nam id om<ne> in aerarium reponebat – , dabat praeposituras locorum civilium, non militum, dabat eas administrationes, quae ad procurationes pertinerent. [5] rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum conplerent, eosque, <et>si boni essent, odera[n]t, malum necessarium vocans. praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium, sed ad iudicium vel suum vel senatus.

[47 1] Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et ill[umh]ic mulis eosdem atque camelis adiuverit dicens milites se magis servare quam se ipsum, quod salus publica in his esset. [2] aegrotantes ipse visitavit per tentoria[m] milites etiam ultimos et carpentis vexit {et} omnibus necessariis adiuvit. [3] et si forte gravius laborarent, per civitates et agros patribus familias ho<nestior>ibus et sanctioribus matronis eos distribuebat reddens inpendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent.

[48 1] Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei p., quae recusantibus bonis inponere[n]tur, sponte reciperet; [2] deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus, quam ipse utebatur, adfecit. [3] et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum, si vellet, ire vel ut secum proficisceretur, hortatus est. [4] et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad <la>borem; quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post du<a>s mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento inposuit. [5] hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum d<i>misit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad villas suas ir[a]e praecepit, in quibus diu vixit. [6] sed post iussu imperatoris <Maximini> occisus est, quod et ille militaris esset et <Alexander> a militibus occisus esset. scio vulgum hanc rem, quam contexui[t], Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Ve<r>us neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. [7] contra autem et Septimi<n>us et Acholius et Encolpius vitae scriptores ceterique de hoc talia praedicarunt. [8] quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior repperitur.

[49 1] Honores iuris gladii numquam vendi passus est dicens: «necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos, quos, si pariant, damnare non possim. erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendidit.» [2] pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur.

[3] Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macriani filiam duxisse eundemque ab eo Caesarem nuncupatum. [4] verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum Macri<a>nus, detecta factione et ipsum interemptum et uxorem abiectam. [5] idem dicit patruum fuisse Antoninum Heliogabalum Alexandri, non [uxoris] sororis eiusdem <matris> filium. [6] cum Christiani[s] quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quemammodumcumque illi[hi]c deus colatur, quam popinariis dedatur.

[50 1] Cum igitur tantus ac talis imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disciplina, tanta rev<er>entia sui egit, ut non milites sed senatores transire dicere<s>. [2] quacumque iter legiones faciebant, tribuni <t>aciti, centuriones verecundi, milites amabiles erant, ipsum vero ob haec tot et tanta bona provin<c>iales ut d<e>um sus<p>i<c>iebant. [3] iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut fratrem ut [de]filium ut parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et efippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem p. intellegerent, quicumque Alexandri vidisset exercitum. [4] elaborabat denique, ut dignus illo nomine videret<ur>, immo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem <m>ultum interesse debere. [5] fecerat denique sibi argyroaspidas et chrysoaspidas, fecerat et falangem triginta milium hominum, quos falangarios vocari iusserat et cum quibus multum fecit in ter<ra> Perside; quae quid<e>m erat ex sex legionibus similium armorum, stipendiorum vero post bellum Persicum maiorum.

[51 1] Dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit muliebre[s] esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint neque a viro haberi. [2] cum quidam legatus uniones duos uxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitat<a>e mensurae, vendi eos iussit. [3] cum pr[a]e<t>ium non invenirent, ne exemplum malum a regin<a> nasceretur, si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit. [4] Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre, deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae su<a>[m]e defendit, atque ideo summus imperator fuit, quod eius praecipue consiliis rem p. rexit. [5] in procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cena<v>it, cum militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, circumiret prope tota tentoria, a signis abesse neminem pateretur. [6] si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur in conspectu eius aut vir<g>is aut condemnationi aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum diceret: «visne hoc in agro tuo fieri quod tu alteri facis?» [7] clamabatque saepius, quod a quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat et tenebat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret, dic<i i>ubebat: [8] «quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.» quam sententiam usque adeo dilexit, ut et in Palatio et in publicis operibus perscribi iuberet. [52 1] idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret; et cum dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus, ut modeste ferrent, et eos terruit. [2] ἀναίματον imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatu<m> est, quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum suorum. [3] severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit ex militibus Quirites appellans nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset, quod umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens: «miles non timet<ur>, si vestitus, armatus, calciatus e<t> satur et habens aliquid in zonula», idcirco quod mendicitas militaris ad omnem desperationem vocaret armatum. [4] apparitores denique nullos esse passus est tribunis aut ducibus <nisi> milites iussitque, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hique ad domos suos reciperent.

[53 1] Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavi, quae illius in re<m> militarem mor<e>s ostenderet. [2] nam cum Ant[h]ioc<h>iam venisset ac milites lavacris, mulieribus et deli<c>iis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos conprehendi iussit et in vincla conici. [3] quod ubi conpertum est, m<o>ta seditio est a legione, cuius so<ci>i e<r>ant in vincla coniecti. [4] tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: [5] «commilitones, si tamen ista vobis, quae a vestris facta sunt, displicent, disciplina maiorum rem p. tenet; quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium amittemus; [6] neque enim sub nobis i<s>ta facienda sunt, quae sub inpura illa bestia nuper facta sunt. [7] milites Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones amant, potant, la<v>ant Graecorum more[m] et <ad luxuriam> quidem se instituunt. hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio?» [8] tumultus post hoc ortus est. atque iterum: «quin conti<nui>stis vocem, in bello contra hostem, non contra imperatorem vestrum necessariam? [9] certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmat<a>s et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. [10] continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam, et incertum an Quirites. [11] non enim digni estis, qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis.» [54 1] et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur: «deponite», inqui<t>, «dexteras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non terrent. [2] si enim unum hominem occideritis, non vobis deerit res p[o]., non senatus, non p. R., qui me de vobis vindicet.» [3] cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit: «Quirites, discedite atque arma deponite.» [4] mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non <ad> castra, sed ad devorsoria vari<a> recesserunt. [5] tuncque pri<m>[at]um intellectum est, quantum eius severitas posset. [6] denique etiam signa stipatores et hi, qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Palatium tulit. [7] eam tamen legionem, quam exauctoravit, rogatus post dies XXX, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Dafnem luxuriati essent vel per coni<v>entiam seditionem fecisset exercitus.

[55 1] Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus [tu]teli<s> versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque milites a[u]<d> laudem verbis adduceret. [2] fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elefantis falcatisque mille et oc<t>in<g>entis curribus ad bellum venerat, equitum multis milibus, statim Ant[h]ioc<h>iam redit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea, quae per vicos diripuerant, et duces et ipsos milites habere iussisset. [3] <t>u<nc>que primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicubi servire, acceptis pr[a]etiis reddidit pretiumque vel his, qui manu cepera<n>t servos, dedit vel in aerarium contulit. [56 1] post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit.

[2] Ex actis senatus die VII. kl. Octob.: «Persas, p. c., vicimus. longae <e>loquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma fuerint, qui apparatus. [3] iam primum elefanti septingenti idemque turriti <c>um sagittariis et onere sagittarum. e<x> his triginta cepimus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille <DCCC>. [4] adducere interfect<o>rum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et fingi poterat, facere supersedimus. [5] centum et viginti milia equitum eorum fudimus, catafractarios, quos illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos Persarum cepimus eosdemque vendidimus. [6] terras interamnanas [Mesopotamiae scilicet] neclectas ab inpura illa belua recepimus. [7] Artaxerxen, potentissimum regem tam iure quam nomine, fusum fugavimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videre[n]t, et qu<a>[e] ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis. haec sunt, p. c., gesta. [8] eloquentia opus non est: milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit. [9] vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati.» adclamatio senatus: «Alexander Auguste, di te servent. Persice maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. troph<a>ea tua et nos videmus, victorias et nos videmus. [10] iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam {de Germanis speramus. per te victoriam} undique praesumimus. ille vincit, qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives p. R.» [57 1] dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tunicis Persicis in templo locatis contionem huius modi habuit: «Quirites, vicimus Persas. milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus.» [2] haec nos et in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum non vicisse regem, sed, ne vinceretur, fugisse. [3] quod contra multorum opinionem dici non dubium est his, qui plurimos legeri<n>t. nam et amisisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut Herodianus auctor es<t> contra multorum opinionem. [4] post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusisque undique mulieribus et infantibus, maxime militum coniugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus triumphalis a quattuor elefantis traheretur. [5] lev<a>batur manibus hominum Alexander, vixque illi[s] per horas quattuor ambulare permissum est, undique omnibus clamantibus: «salva Roma, salva res p., quia salvus est Alexander.» [6] alia die actis circensibus et item ludis scenicis deinceps congiarium populo Romano dedit. [7] puellas et pueros, quemammodum Antoninus Faustinianas <in>stituerat, Mamm<a>eanas et Mamm<a>eanos instituit.

[58 1] Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingi[n]tana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae. quibus in senatu et apud populum lectis vario tempore, cum etiam de Isauria optatae venisse<n>t, omnibus nominibus est ornatus. [2] his vero, qui rem p. bene gesserant, consularia ornamenta decreta sunt, additi[i]s etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus his, qui erant pauperes et aevo iam graves. [3] captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen magnae deputavit. [4] sola, quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent, [militarent] si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent. [5] addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere, quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidentium desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.

[59 1] Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et centum quinquaginta milia. [2] erat autem gravissimum rei p. atque ipsi, quod Germanorum vastationibus Gallia diripiebatur. [3] pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur. [4] magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit. sed cum ibi quoque seditiosas legiones conperisset, abici eas praecepit. [5] verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam, et longe maiorem post Heliogabalum non tulerunt. [6] denique agentem eum cum paucis in Brittannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen es<t>[e], non ex omnium sententia, sed latrocinantium modo quidam milites et hi praecipue, qui Heliogabali praemiis e<f>floruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt. [7] multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum dati[s] fuerant, eum occidisse, multi aliter; [8] a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.

[60 1] Imperavit annis XIII diebus VIIII. vixit annis XXVIIII mensibus III diebus VII. [2] egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est.

[3] Om<in>a mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, <h>ostia cruenta effugit et, ut se ci<vi>liter ge[ne]r<e>bat ac permixtus populo erat, albam eius vestem, cum qua constiterat, cruenta<v>it. [4] laurus in palatio <e>ius civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit. [5] arbores f<i>ci tres quae ficus eas ferrent, quibus Alexandrianarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum tentoria imperatoria his adnexa essent. [6] mulier Dryas eunti exclamavit Gallico sermone: «vadas nec victoriam speres ne<c> te militi tuo credas.» [7] <ut> tribunal ascendit, <ut> contionaretur et faustum aliquid diceret, ita coepit: «occiso imperatore Heliogabalo.» [8] hoc tamen [n]omini fuit, quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.

[61 1] Sed haec omnia vehementissime contempsit profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus est: [2] pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est repertum. [3] et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima unus ex Germanis, qui scu<tari>um officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus est; [4] cui Alexander «quid <i>st[h]ic», inquit, «contubernal<i>s? num aliquid de hostibus nuntias?» [5] at ille metu perterritus et sperans non posse se <ev>adere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus est. [6] qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt, ipsum plurimis ictibus conf<o>derunt. [7] aliqui dicunt omnino nihil dictum, sed tantum a militibus clamatum «exi, recede»; atque ita obtruncatum iuvenem optimum . . . . . [8] sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osdroenos et Parthos et omnis generis homin<es>.

[62 1] Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, <t>um etiam illa declarant: [2] Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit; qui cum ei dixisset necessitatem esse, ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet inminere; [3] deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthen<em>, Tullium et ceteros insignes viros, qui non quieta morte oppetissent; [4] tantumque animi habuit, ut putaret se diis conparandum, si in bello periret. [5] sed res eum fefellit: nam et gladio barbarico et scu<tari> barbari manu, verum non in bello sed belli tempore, perit.

[63 1] Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo qu<o>ndam fuerant, gravissime tulerunt atque auctores caedis trucidarunt. [2] populus vero Romanus senatusque omnis cum provin<c>ialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem videbatur ostendere. senatus eum in deos rettulit. [3] cenotafium in Gallia, Romae sepulchrum amplissimum meruit. [4] dati sunt et sodales, qui Alexandriani appellati sunt; addita et festivitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur nata<li> eius die.

[5] Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire atque ob hoc esset iratus exercitus. [6] sed haec a<b> amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura <hu>mana atque divina.

[64 1] Hactenus imperium p. R. eum principem habuit, qui diutius imperaret, post eum certatim inruentibus et aliis semen<s>tribus, <aliis> annuis, plerisque per biennium, ad summum per triennium imperantibus <us>que ad eos principes, qui latius imperium tetenderunt, Aurelianum dico et deinceps. [2] de quibus, si vita subpeditaverit, ea, qu<a>e conperta fuerint, publicabimus.

[3] Reprehensa sunt in Alexandro haec: quod Syrus esse nolebat, quod aurum amabat, quod suspiciosissimus erat, quod vectigalia multa inveniebat, quod se Magnum Alexandrum videri volebat, quod nimis severus in milites erat, quod curas <de> privatis agebat. quae omnia in re p. instituerat.

[4] Scio sane plerosque negare hunc a senatu Caesarem appellatum esse, sed a militibus – qui verum prorsus ignora<n>t – , dicere praeterea non hunc fuisse consobrinum Heliogabali. [5] qui, ut nos sequantur, historicos eius temporis legant et maxime Acholium, qui et itinera huius principis scripsit.

[65 1] Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit, quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fecerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provin<c>iarum repperiantur improbi, impuri, crudeles, abiecti, iniusti, libidinosi. [2] iam primum possum de bonorum virorum respondere sententia potui<s>se natura, quae ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde timore, quod pessimus esset occisus, hunc optimum factum. [3] sed quia ver<um e>st suggerendum clementiae ac pietati tuae, lecta reser[v]abo. [4] notum est illud pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rem p. et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea, in qua sunt amici principis mali, si quidem unus malus potest a plurimi<s> bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. [5] et id quidem ab Homul<l>o ipsi Traiano dictum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo <C>l<audi>um magis odio fuisse, qu<i> rem p. temp<e>r<andam> vit<iosissimis libertis concesserit>, ill<o>, quia melius est unum malum pati quam multos. [66 1] <s>et ut ad rem redeam, Alexander quidem et ipse optimus fuit . . . – nam hoc nemo vult nisi bonus – et optimae matris consiliis usus est. [2] at tamen amicos sanctos et venerabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non factiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventores sui, non inrisores, non qui [si] <i>llum quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui et qui de illo nec [in] ipsi riderent nec risui esse vellent, qui nihil venderent, nihil mentirentur, nihil fingerent, numquam deciperent existimationem principis sui, se<d> amarent. [3] huc accedit quod eunuch<o>s nec in consiliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes perdunt, dum eos more gentium aut regum Persarum volunt vivere, qui eos a populo et amicis s[im]ummovent; qui internuntii sunt aliud quam respondetur saepe referentes, claudentes principem suum et agentes ante omnia, ne quid sciat. qui cum empti sint et p<ueri s>ervi fueri<n>t, quid tandem possunt boni sapere? [4] erat denique eius ipsius sententia: «ego de praefectorum et consulum et senatorum capitibus mancipia aere empta iudicare non patior.» [67 1] scio, imperator, quo[d] periculo ista dicantur apud imperatorem, qui talibus serviit, sed salva re p. posteaquam intellegisti, quid mali clades istae habeant et quemammodum principes circumveniant, et tu eos eo loci habes, ut nec clamide uti iusseris, sed de necessitatibus domesticis delegaris. [2] iam illud insigne, quod solum intra Palatium praeter praefectum, et Ulpianum quidem, neminem vidit nec dedit alicui facultatem vel fumor<u>m vendendorum de se vel sibi de aliis male loquendi maxime occiso T[hr]urino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat. [3] his acce<s>sit, quod amicos et parentes Alexander si malos repperit, aut punivit aut, si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se dicens: «his carior est mihi tota res p.» [68 1] et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui, Domitius Ulpianus, iuris peritissimus, Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris . . . ipsa res, vir[i] insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus; Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcell[i]us, quo meliorem ne historiae quidem continent. [2] his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum consentirent? [3] et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit. [4] hi sunt, qui bonum principem Su<r>um fecer<u>nt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt suis vitiis laborantes.