BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Historia Augusta

ca. 400

 

Maximinus Thrax

(173 - 238, C. 235 - 238)

Maximinus Iunior

(† 238, C. 235 - 238)

 

___________________________________________________

 

 

 

Maximinus senior

 

 

MAXIMINI DUO

Iuli Capitolini

 

Maximinus senior   Maximinus iunior

 

 

[1 1] Ne fastidiosum esset clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per libros singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem; [2] serva<v>i deinceps hunc ordinem, quem pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, clarissimo viro, qui Gr<a>eca in Latinum vertit, servari voluit. [3] quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum.

 

 

<MAXIMINUS SENIOR>

 

[4] Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. militare autem sub Severo coepit. [5] hic de vico Threiciae vicin<o> barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. [6] et patri quidem nomen Micca, matri Hababa fuisse dicitur. [7] sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, <oc>culi praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.

[2 1] Et in prima quidem pueritia fuit pastor, <iuve>num etiam procer <et> qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. [2] prima stipendia equestria huic fuere. erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. [3] innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: [4] natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. [5] hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thraecica imperatorem publice petit, ut sibi daret licentiam contendendi cum his, qui iam non mediocri loco militarent. [6] magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis conposuit, sed fortissimis quibus<que>, ne[c] disciplinam militarem conrumperet. [7] tu<n>c Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis m<i>nusculis non militaribus iussusque militare. [3 1] tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coherceret <et> a<d> Romanam disciplinam inbueret. [2] tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. [3] tum volens Severus explorare, quantus in currendo esset, equum admisit multis circumitionibus, et cum senex imperator laborasset neque ille a currendo per multa spa<t>ia desisset, ait ei[s]: «quid vis Thracisce? num quid delectat luctari post cursum?». tum «quantum libet», inquit, «imperator». [4] post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei conparari iussit. [5] tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere. [6] hinc igitu<r> factus conspicuus, inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus sus<p>i<c>i, impe<t>rare ab imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret.

[4 1] Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amforam constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. [2] quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas. [3] sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet.

[4] Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod eum, qui imperatoris sui filium occiderat, vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico, ubi genitus fuerat, posses<s>iones conparavit ac semper cum Gothis commer<c>ia exercuit. amatus est autem unice a Getis quasi eorum civ<i>s. [5] Halani quicumque ad ripam venerunt, amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant. [6] sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium impera[to]re conperit, iam maturae aetatis ad eum venit petitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. <sed> apud inpurum hominem valere nihil potuit; [7] nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus turpissime: «dice<ri>s, Maximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse: potes tricies cum muliere perfic<e>re?» [8] tum ille ubi vidit infamem principem sic exo<r>sum, a militia discessit. [9] et tamen retentus est per amicos Heliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet, quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem, {alii Hectorem}, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. [5 1] fuit igitur sub homine inpurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit, per totum triennium huc atque illuc discurrens; [2] modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est. [3] occiso Heliogabalo ubi primum comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit. [4] quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, <it>a ut in senatu verba faceret talia: «Maximinus, p. c., tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub inpura illa <b>elua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit, quantum illum fam<a> conperitis.» [5] statim denique illum tribunum legionis quartae, quam ex tironibus ipse conposuerat, dedit <et> eum in haec verba provexit: [6] «veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi, quod veritus sum, ne vitia eorum sub al<i>is <i>nolescentia emendare non posses. [7] habes tirones: ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos re<i> p[i]. optabiles solus efficias.»

[6 1] Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. [2] quinta quaque die iubebat milites decurrere, in<ter> se simulacra bellorum agere. gladios, lanceas, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cotidie circumspicere; [3] cal<c>iamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus ut autem patrem militibus praeberet. [4] sed cum eum quidam tribuni reprehende<re>nt dicentes: «quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?», ille dixisse fertur: [5] «ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo.» exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos, i<de>m <qui>nde<n>os ad terram prosternens. [6] denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset: «non magnam rem facis, si tribun<u>s tuos milites vincis», ille ait: «visne congrediamur?» [7] cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit: «date alium, sed tribunum.» [8] erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur egressus, pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. [9] iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod amaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Ant<a>eum alii vocarent.

[7 1] His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus. [2] denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad su<a>m militarem disciplinam retraxit. [3] quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. [4] nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. [5] et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. quidam enim Mamm<a>eam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse; [6] quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare, ut exauctoraverat in oriente.

[8 1] Sed occiso Alexandro Maxim<in>us primum e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participat<um> dato; de quo pauca, quae nobis sunt cognita, mox dicemus. [2] Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non virtute regeret, sed etiam praemiis et lucris sui amantissimos redderet. [3] numquam ille annonam cuiuspiam tulit. [4] numquam s<i>vit, <ut> quis in[e] exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens. [5] sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii <S>cirona[m], nonnulli Falarem, multi Tyfona[m] vel Giganta[m] vocarent. [6] senatus eum tantum timuit, ut vota in templis publice privatimque, mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. [7] audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem. cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, quod non convenit principi, qui velit diligi. [8] erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri; [9] simul et verebatur, ne propter humilitatem generis barbari<c>i a no<b>i<li>tate contemneretur; [10] meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; [11] et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra {se} sperabat futuros, cum iam imperator esset. tantum valet conscientia degeneris animi. [9 1] nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. [2] neque enim fuit crudelius animal in terris omnia sic in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. [3] denique cum inmortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, mi<m>us quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sent<ent>ia: [4] «et qui[a] ab uno non potest occidi, a multis occiditur. elefans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur: cave multos, si singulos non times.» et haec imperatore ipso pr<a>esente iam dicta sunt. [5] sed cum interrogaret amicos, quid mimicus scurra dixisset, dictum est ei, quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos, et ille, ut erat T<h>r[h]ax et barbarus, credidit. [6] nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spart<a>ci aut Athenionis exemplo imperabat. [7] praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit. [8] dispositionibus eius invidit. et dum sus<p>e<c>tos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.

[10 1] Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et inmanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parat<a>, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierant, cum in se imperium transferre cuperet. [2] et genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat, ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. [3] nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occide<rat>, vincere. [4] quare imperator[e] etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, ma[g]nu[s] exercitui et corpore multa semper osten<den>s. [5] et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. [6] denique sine i<udi>cio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus hominum occisis se satiare non potuit. [11 1] fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osdroenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, que<m> Maximino apud eos occisum esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat. [2] denique etiam ipsi Ti<t>um, unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat. [3] quem quidem et purpura circumdederunt, regio apparatu ornarunt et quasi sui milites obsaepierunt, et invitum quidem. [4] sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maxim<in>o prodidit quique <c>apu<t> eius ad imperatorem detulit. [5] sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. [6] his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulnera[e]ta<e> magis exulcerantur.

[7] Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osdroenis et Parthis et omnibus, quos secum Alexander ducebat ad bellum. [8] et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. [9] mirandum autem adparatum belli Alexander habuit, cu<i> Maximinus multa dicitur addidisse. [12 1] ingressus igitur Germaniam Tra<n>srenanam per tr<igi>nta vel quadr<a>g<i>nta milia barbarici soli vicos <incendit>, greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani <a c>am<pi>s ad paludes et silvas confugisse<n>t, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. [2] ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus es<se>t a Germanis, nisi cum suo equo inh<a>erentem <milites> liberassent. [3] habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manu etiam sua semper <uti> debere. [4] denique quasi <n>av<a>le quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. [5] victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dicta<n>te conscriptas, quarum sententia haec fuit: [6] «non possumus tantum, p. c., loqui, quantum fecimus. per quadraginta <vel> quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silva<s>, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset.» [7] Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse. [8] credibile est; quid enim in hac est, quod non posset barbarus miles? [9] qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat. [10] iussit praeterea tabulas pingi ita, ut erat bellum ipsum gestum, et ante curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur. [11] quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussi[sse]t et exuri. [13 1] fuerunt et alia sub eo bella plurima [proelia], ex quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis. [2] extat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: «brevi tempore, p. c., tot bella gessi quo<t> nemo veterum. tantum praedae in Romanum solum attuli, quantum sperari non potuit. tantum captivorum adduxi, ut vix sola Romana sufficiant.» reliqua orationis ad hanc rem <non> necessaria. [3] pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo conc<i>piens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; [4] quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit.

[5] Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non posse<n>t, quod delatores evocaret, accusatore<s> inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes, quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehi<cu>lis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt. [6] nec solum Romani sed, quia et in milites saeviebat, exercitus, qui <i>n Africa erat, subita et ingenti seditione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt. cuius factionis hic ordo fuit: [14 1] erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est pe<llentes> eos, qui rationalem in honorem Maximini defendebant. [2] sed cum viderent auctores caedis eius <a>crioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missu<m>, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum. [3] et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat, postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omni<bu>s Afris Augustus cum filio apud oppidum Tysdrum. [4] inde <pro>per<e> Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatu<m> litteras misit, quae occiso V<it>aliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter accep[i]t<a>e sunt. [5] appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis a senatu August<i>[s]. [15 1] interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. [2] ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium. [3] litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus. [4] denique ubique amici et administratores et duces tribuni et milites Maximini interfecti sunt; [5] paucae civitat<e>s fidem hosti publico servaverunt, quae proditis his, qui missi ad eos fuerant, ad Maximinum cito per indices detulerunt.

[6] Litterarum senatus exemplum hoc fuit: «senatus[que] populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. [7] dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei p. filium eius Gordianum, nobilem iuvenem. [8] vestrum nun<c> est consentire ad salutem rei p. optinendam et ad scelera defendenda et ad illam <b>eluam atque illius amicos, ubicum<que> fuerint, persequendos. [9] a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.»

[16 1] Senatus consulti autem hoc fuit exemplum: cum ventum esset in aedem Cast[r]orum di<e> VI. kl. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul [l]ex Afric<a> Gordiani imperatoris, patris patr<i>ae, proconsulis recitavit: [2] «invitum me, p. c., iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo. vestrum est aestimare, quid velitis. nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo.» [3] lectis litteris statim senatus adclamavit: «Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes. salvus imperes. tu nos liberasti. per te salva res p.; omnes tibi gratias agimus.» [4] item consul rettulit: «p. c., de Maximinis quid placet?» responsum est: «hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur.» [5] item consul dixit: «de amicis Maximini quid vide[re]tur?» adclamatum est: «hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur.» [6] it<em> adclamatum est: «inimicus senatus in crucem tollatur. hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter ag<a>tis, ambo feliciter imperetis. [7] nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani consulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur. tertius Gordianus praeturam accipiat.»

[17 1] Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus sic exarsit, ut non hominem sed <b>eluam putares. [2] iac<i>ebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclama<ba>t incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, ali<qu>os verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. [3] causa autem iracundiae <contra> filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat; putabat autem, quod, si ille Romae fuisset, [et] nihil ausurus esset {senatus}. [4] ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt. [5] sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur, eo <u>sque ut, quid a[i]<c>tum es<se>t, ignoraret. [6] alia[s] {sane} die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant et qui factum senatus tacite laudabant, consilium habuit, quid facto opus esset. [7] <de> consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas.

[18 1] Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: «conmilitones, rem vobis notam proferimus: Afri fidem fregerunt. nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. [2] sanctissimi autem p. c. illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes, qui mecum sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. [3] ergo si viri estis, si v<i>res habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis.»

[4] Dato igitur stipendio, et quid<e>m ingenti, Romam versus cum exercitu[m] proficisci coepit.

[19 1] Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat. [2] contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae. [3] tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani [metu] partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini vide<re>tur haec facere. [4] civitates denique sub<ver>tit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit. [5] ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset.

[20 1] Haec ubi Romam nuntiata sunt, senatus Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus claru<m et Balbinum>, moribus del<i>catiorem, imperatores creavit. [2] quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus. [3] tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res p. est. [4] horum tamen Maximus vita[e] severior, prudentia gravior, virtute constantior. [5] denique ips<i> contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt. [6] profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur occisis praecipue . . . . . . per populum <auctoribus> Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset. denique magna pars urbis incensa est.

[7] Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria; [8] verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo[d] Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi. [21 1] acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum conperisset Maximum contra se missum, vehementius s<a>eviens quadrato agmine Hemonam venit. [2] sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus, quae victum praebere possent, intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. [3] denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam c<ommeat>uum rep<p>erit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere. [4] haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus. et odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit. [5] plerique sane dicunt ipsam Hemonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante, quod quasi sibi civitas tota cessisset.

[6] Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec <pro>pugnatio defuit Menofil[i]o et Crispino consularibus viris auctoribus. [22 1] cum igitur frust<r>a obsideret Aquileiam, Maximinus legatos in eandem urbem misit. quibus populus paene consenserat, ni Menofil[i]us cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices <res>pondisse Maximinum esse vincendum. [2] unde etiam postea Maximi<ni>ani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse [debere], nec illam Maxim<i>[m] aut senatus sed deorum fuisse victoriam. [3] quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati[s] sic paene ab inermibus victi. [4] ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transivit et de proximo Aquileiam opsidere coepit. [5] ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulfur<e> et flammis ceterisque huius modi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi extinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. [6] inter haec Maximinus cum filio adul<es>cente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posse<t>, nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. [7] verum nihil profecit. nam mult<a> et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt. [23 1] quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat. unde sibi milites etiam iratiores reddi<di>t. [2] huc accedebat, quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliqui<d> commeatuum in Maximini potestatem veniret. [3] miserat praeterea per omnes civitates praetorios et qu<a>estorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra Maximinum defenderent. [4] effectum denique e<s>t, ut opsessi angustias obsidens ipse pateretur. [5] nuntiabatur inter haec orbem terrarum conse<n>sisse in odium Maximini. [6] quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio posito<s> occiderunt eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. [7] in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praef. praet. occisus est cum amicis clarioribus. missa etiam Romam capita sunt eorum.

[24 1] Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitat<e>[s] patris, indignus bonitate filii. quibus mortuis ingens laeti<t>ia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. [2] sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et <B>albini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos. [3] post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae labora<ba>nt fame, pr[a]e<tio> traductus <re>fec[is]tisque militibus alia die ad contionem ventu<m> est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes.

[4] Dici vix potest, quanta laeti<t>ia fuerit, cum Roma<m> per Italiam caput Maximini fertur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum. [5] et Maximus quidem, qu<e>m multi Puppienum putant, apud Ra<v>ennam bellum parabat per Germanorum auxilia; qui ubi conperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos autem esse Maximinos, [6] quare statim dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbem ingentem laeti<t>iam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. [7] Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, <h>ecato<m>ben fecit iussitque per omnes civitates pari sa<c>ri<fi>cio supplicari. [8] dein Maximus Romam venit senatumque ingressus a<c>tis sibi grati<i>s contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.

[25 1] Interest scire, quale senatus consultum fueri[n]t vel qui die<s> urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus: [2] iam primum [h]is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ra<v>ennam Maximum reliquisset. [3] et forte dies ludorum erat, cum subito sedente Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit: «Maximinus occisus est.» [4] ita et nuntius praeventus, et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. [5] soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principe<s>, populus ad contionem cucurrerunt. [26 1] senatus consultum hoc fuit: recitatis in senatu[s] per Balbinum Augustum litteris adclamavit <senatus>: [2] «senatus hostes, populi R. hostes dii persecuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Ap[p]<o>llo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. divis Gordianis templa decernimus. [3] Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. hostis publici caput in profluentem abiciatur. corpus eius nemo sepeliat. qui senatui mortem minatus est, ut merebatur, occisus est. qui senatui vincla minatus est, ut debebat, interemptus est. [4] sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. victores hostium omnes desideramus. praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, dii te servent. praesentem annum consules vos ornetis. in loco Maximi<ni> Gordianus sufficiatur.» [5] post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haec verba habuit: «p. c., eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa principibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumfales decernimus, statuas equestres decernimus, troph<a>ea decernimus.» [6] post haec misso senatu supplicationes per totam urbem decretae. [7] victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus.

 

 

<MAXIMINUS IUNIOR>

 

[27 (1) 1] <De> huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a proca<c>ioribus feminis, nonnullae etiam optaverint de eo concipere. [2] proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam perveniret, si quidem anno vicesimo et primo perit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem dicunt, octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis inbutus ad primam disciplinam. [3] nam usus est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et extant, maxime in imaginibus ipsius pueri. [4] qui versus Gr<a>ecos fecit ex illis Latini<s> Vergilii, cum ipsum puerum describeret:

 

qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda

extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit,

talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus.

 

[5] grammatico Latino usus est Filemone, iuris perito Modestino, oratore Titiano, filio Titiani senior<is>, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus. habuit et Graecum r<h>et[h]orem Eugamium sui temporis clarum. [6] desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antoni<ni>, quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui perit post praeturam, cuius etiam poemata exstant. [7] manserunt autem apud ea<m> arrae regiae, quae tales, ut Iunius Cordus loquitur, (harum rerum persecutor es<t>) fuisse dicuntur: [8] monoli<n>um de albis novem, reticulum cum prasinis undecim, dextrocherium cum costula de <hy>ac[h]in[c]t<h>is quattuor praeter vestes, auratas [et] omnes <et> regias, ceteraque insignia sponsaliorum.

[28 (2) 1] Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, [2] vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, an<a>tes, grues et omnia captiva ederet. [3] infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus la<ps>am incorruptam esse noluerunt. [4] denique illo tempore, quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spur<c>i<t>ies obiecta est, quae longe ab illius fuit vita. [5] vestibus tam adcuratus fuit, ut nulla mulier nitidior esset in mundo. [6] amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. [7] nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: «dii prohibeant, ut quisquam ingenuorum <in genua mea> [pedibus meis] osculum figat.»

[8] Et quoniam ad Maxim<inum> s<eniorem> revertimur, res iucunda praetereund<a>[m] non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et pro[e]pe semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam et Arciam, posuerunt, quod constitit pede[m] maius fuisse hominis vestigio mensura. [9] unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur «caliga Maximini». [10] quod idcirco indidi, ne, quis Cordum legeret, me praetermisisse crederet aliquid, quod ad rem pertineret. sed redeam ad filium.

[29 (3) 1] De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mam<a>eam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: [2] «mi mater, si Maximinus senior dux noster et quidem optimus non aliquid in se barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem. [3] sed timeo, ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scolasticu<s> et ad Graecas munditias eruditus esse videatur. [4] haec quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messalam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem futurum.» [5] haec Alexander de Maximino. de quo nos nihil amplius habemus quod dicere.

[6] Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistolam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse imperatorem, ut videret <urbs> in pictura vel in veritate, qualis esset iunior Maximinus in purpura. [7] fuit autem talis epistola: «ego cum pr<op>ter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse.» [8] usus autem e<s>t idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolom<a>eorum, usus est et argentea, usus et clypeo gemmato inaurato et hasta inaurata. [9] fecit et spatas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas.

[10] Haec sunt quae de puero sciri et [di]dici decuit. reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes.

 

[30 (4) 1] Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit. posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. [2] scutum eius sub sole arsit. lanceola sic fissa est fulmine, ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret. quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo isdem nominibus futuros. [3] lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. [4] filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros <H>omericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos. [5] ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis c[a]enatoria, ipsius Alexandri accepit. [6] cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit et vix aegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. [7] nec defuerunt, qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit: «longe est, ut mihi iste succedat.» erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus.

[31 (5) 1] Mortis om<in>a haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit: «Maximini, Maximini, Maximini», neque quicquam amplius dixit et mortua est; videbatur enim dicere voluisse: «succurrite.» [2] canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui sunt depr[a]ehensi. [3] lupi urbem quingenti simul ingressi sunt [in eam urbem], in qua<m> se Maximinus contulerat; plerique dicunt Hemonam, alii Archimeam, certe quae deserta a civibus venienti Maximino patuit. [4] longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, <i>s velim, ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit.

[5] Sepulchra eorum nulla extant. in prof<l>uentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in campo Martio insultante populo exusta.

[32 (6) 1] Scribit Aelius Sabinus, quod praetermittendum non fuit, tantam pulchritudinem oris fuisse in filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum, diffluente tabo, vel<ut> umbr<a> pulchri oris videretur. [2] denique cum ingens gaudium esset, quod caput Maximini videretur, prope par maeror erat, quod et filii pariter portaretur. [3] addidit Dexippus tantum odium fuisse Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos opponeret Maximino. in quibus fuerunt Balbinus et Maximus, quos contra eum imperatores fecerunt. [4] idem addidit in conspectu[m] Maximini iam deserti a militibus et praefectum praetorio ipsius et filium eius occisum. [5] nec desunt historici, qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus est et ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse, ne quid ei muliebre contingeret.

[33 (7) 1] Praetereundum ne illud quidem est, quod tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu fuerunt, ut funes de capillis mulie<b>ribus facerent, cum deessent nervi ad sagittas emittendas. [2] quod aliquando Romae dicitur factum, unde in honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit.

[3] Sane quod nullo in loco tacendum est: cum et Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripser<i>nt Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum factos, Maximum autem cum exercitu[m] missum et apud Ra<v>ennam bellum parasse, Aquileia<m> autem nisi victorem non vidisse, Latini scriptor[or]es non Maximum sed Puppienum contra Maximinum apud Aquileiam pugnasse dixerunt eundemque vicisse. [4] qui error unde natus sit, scire non possum, nisi forte idem est Puppienus qui Maximus. [5] quod ideo testatum posui, ne quis me hoc nescisse crederet, quod re vera ma<g>num stuporem ac miraculum creat.