BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Historia Augusta

ca. 400

 

Antoninus Diadumenianus

 

(208 - 218, C. 218)

 

___________________________________________________

 

 

 

 

DIADUMENUS ANTONINUS

<Aelii> Lampridii

 

 

[1 1] Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda om<in>a sunt facta imperii non diutini, ut evenit. [2] nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens m<a>eror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re p. non haberent, existimantium, quod cum eo Romanum esset imperium periturum. [3] id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus, ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex affinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum <t>unc puerum Antoninum appellavit. [4] contio: «videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di faveant, habebitis. [5] intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nomin<is> apud vos manere. quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum.» [6] adclamatum: «Macrin<e> imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent. Antoninum diu <viv>um omnes rogamus. [7] Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest. tu scis, Iuppiter, Antoninus vinci non potest. [8] Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt. p<ue>r[e] Antoninus dignus imperio.» [2 1] Macrinus imperator dixit: «habet<e> igitur, commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solit<a>s promotiones sed geminatas. di facient, ut haec saepius fiant. dabimus autem per cuncta quinquennia h<o>c, quod hodie puta<v>imus.» [2] post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit: «gratias vobis, commilitones, quod me et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me et patrem meum d<u>xistis, quos imperatores Romanos diceretis et quibus com<m>it<t>eretis rem p. [3] et pater quidem meus cura<b>it, ne desit imperio, ego autem elaborabo, ne desim nomini Antoninorum. scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis facere perdifficile est. [4] interim tamen causa imperii, causa nominis id om<ne> quod pater et tantundem promitto honoribus, ut et venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplicatis.» [5] Her<o>dianus Graecus scriptor haec praeteriens Diadumen<um> tantum Caesarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum.

[6] Hac habita contione statim apud Ant[h]ioc<h>iam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est, Macrin<i> usque ad iussum senatus dilata est. [7] missae etiam ad senatum litterae, quibus nomen Antonini indicatum est. quare etiam senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio id factum putent. [8] paraverat sane p<a>enulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel P<a>enularium dicendum, quam Caracallus esset [et] dictus Bassianus. [9] congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare. [10] verba edicti: «vellem, Quirites, iam praesentes essemus: Antoninus vester vobis congiarium sui nominis daret. incid<e>ret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninian<a>s, quae tam grati nominis gloriam propagarent.» et reliqua. [3 1] his ita gestis signa in castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento a<t>que dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est.

[2] Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad osc<u>la parato, fortis naturaliter, exercitio delicatior. [3] hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis.

[4] Haec <sunt> quae de puero sint dicenda. nunc veniamus ad om<in>a imperii, quae cum in aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda: [4 1] die, qua natus est, pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit, in id conclave red<u>ci praecepit, in quo post duas <h>oras Diadumenus natus est. [2] solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obs<t>etrices rapiunt et advocatis credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicantur. [3] a<t> iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rum<pi> non potuerit, <ner>v[ir]is inter<c>edentibus specie nervi sagit<t>ari. [4] ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo sign<o>[m] Diademati[s] nomen Diadumeni. [5] in agro[s] patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit. [6] eadem die, qua hic natus est, aqu<i>lam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. pant[h]agati *) in domo patris eius nidum posuerunt. [5 1] his diebus, quibus ille natus est, mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, <quasi> mater eius adulterata esset, quod fama retinebat. [2] huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam esse<t>, in qua tunc pater agebat, supra statuam regis posuisse <fertur>, ita ut capiti eius aptaret. [3] quod multi ominosum p<u>tar<u>nt et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit. [4] natus est pr<a>eterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus, quibus et Antoninus Pius; quare dixerunt mathema<ti>ci et imperatoris illum filium futurum et imperatorem, sed non diu. [5] die, qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse «Antoninus vocetur», sed Macrinus timuisse, quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, <et> abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor de vi <g>eniturae illius emanasset. [6] haec atque alia om<in>a fuisse multi in litter<a>s rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diadumenus et leo ruptis [ruptis] vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, <c>um nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset; atque sola forte in areola inventa erat, in qua infans iacebat.

[6 1] Haec sunt quae digna <m>em<o>ratu[i] in Antonino Diad<u>meno esse videantur. cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam puer<u>li specialem expositionem vitae coegisset. [2] et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoninorum, <u>t qui eo nomine non niteretur, mereri non vide<re>tur imperium. [3] unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum pra<e>nominibus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patrem et filium, Antonin<o>s cognominatos putant. [4] sed aliud est cum pr<ae>nomen adscitur, aliud cum ipsum nomen inponitur. [5] nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito non pr<ae>nomen Antonini sed nomen accepit. [6] Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non pr<ae>nomen sed nomen accepit. [7] Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in publicas edidit die[m] natalis sui. [8] iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, an[toni]no demum tertio decimo Antoninum dixit, quando ei etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. [9] Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet, quod minime factum est. [10] post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exercitui senatui populoque Romano, {cum} esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat. [7 1] extat epistola[s] Opili Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur non tam se ad imperium pervenisse, qui esset secundu<s> imperii, quam quod Antoniniani nominis esset pater factus, quo clari<us> illis temporibus non fuerat vel deorum. [2] quam epistolam priusquam intexam, libet ver<s>us inserere in Commodum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intellegant omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne [de] deorum nomen commode videretur adiungi. [3] versus in Commodum Antoninum dicti:

 

«Commodus Herculeum nomen habere cupit,

Antoninorum non putat esse bonum,

expers humani iuris et imperii,

sperans quin etiam clarius esse deum,

quam si sit princeps nominis egregii.

non erit iste deus nec tamen ullus homo.»

 

[4] hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati sunt, quos ego idcirco inserendos putavi, ut scirent omnes Antonin<o>s plur<i>s fuisse quam deos, ac trium principum amore, quo[s] sapientia, bonitas, pietas consecrata sit, in Antonino pietas, in Vero bonitas, in Marco sapientia. [5] redeo nunc ad epistolam Macrini Opilii:

«Opilius Macrinus Noniae Cels<a>e coniu[n]gi. quid boni adepti sumus, mi uxor, car<e>t aestimatione. et fortassis de imperio me putes dicere – non magnum est istud, quod etiam indignis fortuna concessit, – : Antonini pater factus sum, Antonini mater es facta. [6] o nos beatos, o fortunatam domum, praeclaram laudem nunc demum felicis imperii. [7] di faxint et bona Iuno, quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat, et ego, qui sum pater Antonini, dignus omnibus videar.» [8 1] hac epistola indicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur, quod vocatus est filius Antoninus.

[2] Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus est cum patre, non suo nomine. [3] quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque repperiam, ut docent litterae ab hoc eodem a<d> patre<m> missae. [4] nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, <conscios> tamen, quorum dux Armeni<a>e erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familia<ri>ta<t>e<m> dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi: [5] «patri Augusto filius Augustus. non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectat<a>e conscios reservasti sperans eos vel amiciores tibi futuros, si his parceres, vel ob antiquam familiaritatem dimittendos: [6] quod nec de<b>uit fieri nec p<r>o<d>erit. nam primum omnium iam te exulcerati[s] suspicionibus amare non possunt. deinde crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis tuis iunxerunt. adde quod adhuc exercitus habent.

 

[7] «si te nulla movet tantarum gloria rerum,

Ascanium surgentem et spes heredis Iuli[i]

respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus

debetur.»

 

[8] feriendi sunt isti, si vis esse securus. nam vitio generis humani alii non s<u>nt defuturi, cui isti servantur.» [9] hanc epistolam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam r<h>et[h]oris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis, si vixisset.

[9 1] Extat alia epistola ad matrem ab eodem destinata talis: «dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat. age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum d<e>ligent<u>r, ne, si occasio fuerit, non praetermittant.» [2] et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero multum apud milites obfuisse dicuntur. [3] nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed extitit cubicularius, qui has epistolas contioni militum legit.

[4] Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circumlatis in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclina<v>it exercitus. is filius Bassiani Caracalli ferebatur. [5] erat autem templi Heliogabali[s] sacerdos, homo omnium inpurissimus et qui fato quodam Romanum deformarit imperium. [6] de quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.

 

___________

 

*)

W. M. Lindsay comiter editori scripsit: «the Corpus Glossary (edited by me, 1921 Cambridge) has P 183 Pantigatum: uudu-hona i.e. English ‹wood-cock›,)». Quae vox antea non erat explicata.