Historia Augusta
ca. 400
|
Opellius Macrinus
(164/66 - 218, C. 217 - 218)
|
___________________________________________________
|
|
OPILIUS MACRINUSIulii Capitolini
| |
[1 1] Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum, qui non diu imperarunt, in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt, quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt: nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae memoratu digna erunt. [2] non enim est quisquam, <qui> in vita non ad diem quodcumque fecerit. sed ei<u>s qui vitas aliorum scribere orditur, officium est digna cognitione perscribere. [3] et Iunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere, quos obscuriores videbat; qui non multum profecit. [4] nam et pauca repperit et indigna memoratu adserens se minima quaeque persequuturum, quasi vel de Traiano aut Pio aut Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. [5] quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, . . . sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur.
[2 1] Occiso ergo Antonino Bassiano Opilius Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privat<a>s cu<r>abat, imperium arripuit, humili natus loco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominum et militum, n<u>ncu<p>avit [2] statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus seu rumoribus, [e]quibus premebatur, adolescendi potestatem demit; [3] quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset: [4] «quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam inpurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi.»[5] Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadumenus filius Macrini Antoninus voluerit nuncupari, cum <ille> auctor necis Antoninianae fuisse dicatur. [3 1] de ipso, qu<a>e in annales relata sin<t>, profera<m>: vates Caelestis apud Carthaginem, quae de<a> repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitanti proconsul<i> de statu, ut solebat, publico et de suo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit, quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen Augusti octavo edidit. [2] sed credenti<bu>s cunctis, quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. [3] denique adnumeratis omnibus, qui Antonini appellati sunt, [h]is Antoninorum numerus invenitur. [4] enimvero Pius primus, Marcus se<c>undus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere. [5] nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, aut qui<a> pr<ae>nomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt, non Antonini. [6] inde est quod se et Severus Antoninus vocavit et plurimi fuerunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus. [7] <s>et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum est. haec alii. [8] sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur. [9] alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.[4 1] Et de Macrino quidem in senatu multi<s>, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum <factum> imperatorem, cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt, <unde> appareat <ig>nobilem, sordidum, spurcum fuisse. [2] verba denique Aure[i]lii Victoris, cui Pinio cognomen erat, haec fuerunt: [3] «Macrinum libertinum, hominem prostib<i>lem, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis rel<e>gatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse c[l]ausulas, declamasse, in <ludo> postremo dixisse. [4] donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi <c>onliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino.» [5] sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; [6] venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci. ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit. [7] dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Caracallum imperatorem suum interemit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus. [8] nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita id egit, ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel [ne] incestum displiceret, interemptu<s> diceretur.[5 1] Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut diximus, Antoninum appellari a militibus iussit. [2] dein corpus Antonini Romam remisit sepulchris maiorum inferendum. [3] mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum Antoninum a plebe dilectum. [4] adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne[c] eo interveniente suum impediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat: [5] ut sunt homines, qui ad ea se cogi dicunt, quae vel sceleribus comparant. timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, sperantibus cunctis, quod, si un<i>us numeri concessus accederet neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam prob<r>am vel propter ignobilitatem, [6] cum omnes superiores nobiles fuissent imperatore<s>. [7] infulsit praeterea in nomen Severi[s], cum illius nulla cognatione tangeretur. unde iocus extitit: «sic Macrinus est Severus, quo modo Diadumenus Antoninus.» statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solit[ud]o uberius, [8] utpote qui extenuare cuperet imperatoris occisi crimen. profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat; retentus est enim aliquan<t>o tempore in imperio homo vitiorum omnium.[9] Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini divum illum appellans excusansque se et iurans, quod de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit hominem improbum, cum ad senatum scriberet. [6 1] interest scire, cuiusmodi oratio fuerit, qua se excusavit, ut et inpudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsit improbus imperator. [2] capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: «vellemus, p. c., et incolomi Antonio nostro et revecti cum triumpho vestram clementiam videre. tunc demum enim florente re p. et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus, quem nobis Antoninorum loco d<i> d<e>derant. [3] verum quia id evenire[t] per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum, quid de nobis exercitus fecerit, [4] dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei v<i>ro, in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus deprehendere potuisset.» [5] et infra: «detulerunt ad me imperium, cuius ego, p. c., interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit, quod militibus placuit, quibus iam et stipendium dedi et omnia imperatori<o> more iussi.» [6] item infra: «Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut <c>ohonestetur prius nomine, sic etiam regni honore. [7] quod vos, p. c., bono faustoque [h]omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod maxime diligitis.» [8] item infra: «Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, p. c., ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus dicantes e<i> duas statuas equestres, pedes<tres> duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item divo Severo duas triumphales. [9] quae omnia, p. c., vos impleri iubeb<i>tis nobis religiose pro prioribus a<m>bientibus.» [7 1] lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gra<t>anter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae fuisset. [2] eundem, cum scriba pontific<i>s esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto. [3] diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. [4] sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. denique statim Macrino et proconsulare[m] imperium et potestatem tribuni<c>iam detulerunt.[5] Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum. [6] quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se <B>assiani filium diceret, homo sordidissimus et ex meretrice conceptus, idem postea nomen accepit. [7] denique versus extant cuiusdam poetae, quibus ostenditur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacra[n]ti nominis reverentiam. [8] iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa inpuritate vixisse memoratur?[8 1] Appellatus igitur imperator suscepto[s] contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere. [2] sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confuger<a>nt, interemptus est. sed anno amplius imperavit.[3] Sane cum esset inferior in eo bello, quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero missis legatis petit pacem, quam libenti animo interfecto Antonino Parthus concessit. [4] inde cum se Ant[h]ioc<h>iam recepisset ac lux<u>riae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequen<d>i, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui[a] postea est et Bassianus et Antoninus [et Antoninus] appellatus. [9 1] fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex [a]Emisena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia concessit Macrinus, quae diu illa collegerat. [2] huic erant duae filiae, Symiam<i>ra et Mam<a>ea, quarum maiori filius erat Heliogabalus [et Bassiani et Antonini nomen accepit]; nam Heliogabalum Foenices vocant solem. [3] sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus, qui ad templum veniebant, militibus praecipue. [4] his Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus innotuit. [5] erat praeterea Maesa ipsa ditissima (ex quo etiam Heliogabalus lux<u>riosissimus), qua promittente militibus legiones a<b>ductae sunt a Macrino. [6] suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis nepos eius Antoninus est appellatus imperii delatis insignibus. [10 1] haec ubi sunt Macrino apud Ant[h]ioc<h>iam posit<o> nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos cum legionibus misit. [2] quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt. [3] dein parte exercitus coniuncta venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commis<s>oque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam B<i>th<y>niae occisus est cum Diadumeno. ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum. [4] sciendum praeterea, quod Caesar fuisse dicitur, non Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse cum patris imperio tradiderunt. [5] occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur a milite. [6] non enim aliquid dignum in eius vita erit, quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut not<h>us adpositus.[11 1] Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ips<a> severitas illius occasionem reprehendendi et lacerandi eius aperiret. [2] nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur. et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. [3] unde in eum epigramma non in<f>a<ce>tum Gr<a>eci cuiusdam poetae vide[re]tur extare, quod Latine hac sententia continetur:
[4] «histrio iam senior turpis, gravis, asper, iniquus,impius et felix sic simul esse cupit,ut nol[u]it pius esse, velit tamen esse beatus,quod natura neg<a>t nec rec<i>pit ratio.nam pius et felix poter<a>t dicique viderique:imp[er]iu<s>, infelix est, [et] erit ille sibi.»
[5] ho<s> versus nescio qui de Lat<in>is iuxta eos, qui Gr<a>eci erant propositi, in foro posuit. quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur:
[6] «si talem Graium tetulissent fata poetam,qu<a>lis Latinus gabalus iste fuit,ni[hi]l populus nosset, ni[hi]l nosset curia, ma<ng>onullus scripsisset carmina tetra mihi.»
[7] his versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille, qui de Gr<a>eco Latine coactus est scribere.[12 1] Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severum prae ceteris laudans. [2] nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliciis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, m<ili>tes saepius decuma<v>it, aliquando etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret, qui digni essent decimatione atque vicensimatione. [3] longum est eius crudelitates omnes aperire, attamen unam ostendam non magn<a>m, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis inmanitatibus tristiorem. [4] cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudor<i>s <a>ffect<a>ssent atque per qu<en>dam frumentarium ille didicisset, adduci eos iussit interrogavitque, utrum esset factum. [5] quod cum con<s>titisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperi<ri> iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exertis; itaque poena <e>os affecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta supplicia. [6] pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos E<uda>emones vocant, non minus fortiter quam feliciter. [7] tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali su<bt>eradnexum per totum iter vivum atque exanimem traxit. [8] reddidit etiam Mezentii[s] supplicium, quod ille vivos mortuis inligabat et ad mortem cogebat longa tabe confectos. [9] unde etiam in circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisse<t>, <ad>clamatum:
«egregius forma iuvenis,cui pater haud Mezentius esset.»
[10] vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit. adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus. servos, qui dominis fugissent, reppertos ad gladium ludi deputa<v>it. [11] delatores, si non probarent, capite affecit; si probarent, delat[i]o pecuniae praemio infames dimisit.[1 1] Fuit in [ue]<iu>re non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure, non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominum inperitorum volu<n>tates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur, quae ad gratiam conposita videre<n>tur. [2] in annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcissimus, [3] in ver<ber>andis [uel] aulicis tam inpius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Ma[r]cellinum, quod macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. [4] vini cibusque avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. nam si prandi[di]sset vel privatim, parcissimus, in c[a]ena effusissimus. [5] adhibuit convivio litteratos, ut loque<n>s de studiis liberalibus necessario abstemius.[14 1] Sed cum eius vilitatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem m<o>rum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent, et maxime milites, qui multa eius memi<ne>rant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt cum puero filio Diadum<en>o, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est, quod in somnis Antoninus fuisset. [2] unde etiam versus extant huiusmodi:
«vidimus in somnis, cives, nisi fallor, et <i>stu<d>:Antoninorum nomen puer ille gerebat,qui patre venali genitus sed matre pudica,centum nam moechos passa est centumque rogavit.ipse etiam cal<v>us moechus fuit, in<d>e maritus:en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.»
[3] et isti versus ex Gr<a>eco [ex] translati sunt in Latinum, nam Gr<a>ec[a]e sunt disertissim<i>, videntur autem mihi ab aliquo poeta vulgari translat<i> esse. [4] quod cum Macrinus audisset, fecit iambos, qui non extant; iucundissimi autem fuisse dicuntur. [5] qui quidem perierunt in eo tumultu, in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervas<tat>a sunt.[15 1] Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Antoninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit belloque victus est et occisus in suburbano B<i>thyniae suis partim deditis, partim occisis, partim fugatis. [2] ita Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris vindicasse mortem, atque inde in imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus est.[3] Haec de Macrino nobis sunt cognita multis aliqua variantibus, ut se habet [h]om[i]nis historia. [4] quae de plurimis collecta serenitati[s] tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum esse perspeximus. |