BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Historia Augusta

ca. 400

 

Lucius Septimius Geta

 

(189 - 212, C. 211 - 212)

 

___________________________________________________

 

 

 

 

ANTONINUS GETA

<Aeli Spartiani>

 

 

[1 1] Scio, Constantine Auguste, et multos et clementiam tuam qu<a>estionem movere posse, cur etiam Geta Antoninus a me tradatur. de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram, cur et ipsi Antonino a Severo patre sit nomen adpositum. [2] neque enim multa in eius {vita} dici possunt, qui prius rebus humanis exemptus est, quam cum fratre teneret imperium.

[3] Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset, ut sibi indicaretur, quo esset successore moriturus, in somnis vidit Antoninum sibi successurum. [4] quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. [5] quod <cum> fecisset e<x> paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit. [6] itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus est, cum si forte abesset, scriberet: [7] «salutate Antoninos filios et successores meos.» sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit, qui primus Antoninus nomen accepit. et h<a>ec de Antonini nomine. [2 1] Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel a<vi> paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo septenario satis copiose rettulit. [2] fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus, quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, <id>que amore Marci, <quem patrem> vel fratrem suum sem<per> dicebat et cuius philosophiam litterarumque institutionem semper imitatus est. [3] dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivu<m> habuerit, sed in eius, qui Pius cognominatus <est>, Hadriani scilicet successori<s>, [4] et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formularia forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi gradus vel honoris auspicium, [5] simul quod nemo ei vide<re>tur felicior imperator ad commodandum nomen eo principe, cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset.

[6] De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur: [7] «mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissim<e>[s], Geta noster divus futurus, cuius nihil imperiale in genitura video.» erat enim Iuvenalis praef. eius praetorii. nec eum fefellit. [8] nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio n<o>tam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur: «sit divus, dum non sit vivus.» [9] denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque redit fama in gratiam parricida.

[3 1] Natus est Geta Severo et Vitellio cons(ulibu)s Mediolanii, etsi aliter alii prodiderunt, VI. kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat, quod eam in genitura habere compererat, ut regis uxor esset, isque privatus sed iam optimi in re p. loci. [2] statim ut natus est, nun<t>iatum est ovum gallinam in aula peperisse purpureum. [3] quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur: «maledicte parricida, fratrem tuum occidisti.» [4] idque ioco [quod] dictum Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus eff<u>sum adprobatum est. [5] fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus <n>atus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque hora, qua Geta natus est, audissetque ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum ac de se ille auguraretur, sed tamen tale fati timere<t> indicium, ferro eum adegit. [6] quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum, ut postea satis claruit. [7] fuit etiam aliud omen, ut postea ingens exitus docuit, huius facinoris, quod evenit: [8] nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit. [9] quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est.

[4 1] Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, a<v>ar<us, ver>bor<um> tractator, gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. [2] huius illud pueri fertur insigne, quod, cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos dicere<t>: «hostes vobis eripio» consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consul<e>ret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur, quantus esset interficiendorum numerus; [3] cumque dixisset pater, ille interrogavit: «isti habent parentes, habent propinquos?» cum responsum esset habere, <ai>t com<plorans>: «plures ergo in civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus» [4] et optinuisset eius sententia, nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris nimia crudelitas. [5] qui cum contenderet et diceret qua[si] ioco qua[si] serio omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur: «tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere.» quod dictum eius tunc nihil, post vero pro pr<a>esagio fuit. [5 1] fuit in litteris adsequendis [et] tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen canorus. [2] vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pat<er> rideret. si quid accepit a p[r]a[e]<r>entibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. [3] post Part<h>icum bellum {pater} cum ingenti gloria floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit. [4] familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, velut: [5] agni balant, porcelli grun<n>iunt, palumbes min<u>rriunt, [porci grunniunt], ursi s<a>eviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti <b>arriunt, ranae co[r]axant, equi hinniunt, asini r<ud>[i]unt, tauri <m>ugiunt, easque de veteribus adprobare. [6] Sereni Sammoni<c>i libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum scripsit. [7] habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, [8] velut in quo erat anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item fasianus, farrata, ficus et talia. quare com<i>s etiam habebatur in adulescentia.

[6 1] Occiso eo pars militum, quae incorrupta erat, parricidium aegerrim[a]e accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus. [2] denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit. [3] post hoc denique et Papi<ni>anus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae f<a>verant vel qui partium Get<a>e fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balne<o et> cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, inprobante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. [4] ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit tribuno eorum, ut alii dicunt, interfecto, ut alii, relegato. [5] ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. [6] quo quidem tempore <H>elvius Pertinax, filius Pertinacis, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti faust<a>[m] praetori et dicenti «Sarmaticus maximus et Part<h>icus maximus» dixisse dicitur: «adde et Geticus maximus», quasi Gothicus. [7] quod dictum altius in[tere] p<ec>tus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. [8] <H>elvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris.  quae res nulli facile  privato  satis  tuta est. [7 1] funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius, qui fratri videretur occisus. [2] inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia via euntibus ad portam dextra[m], specie Septizodii extructum, quod sibi ille vivus ornaverat. [3] occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de curia flentes repperit. [4] fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut his praecipue blandiretur, quos ad necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. [5] mirum sane omnibus videbatur, quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret, quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua. [6] varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, i<m>mo <tan>ta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset. quo facto magis Geta desiderabatur.