BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXI.

Superbiae virus sola humilitate et charitate, quae

se invicem complectuntur, excludi.

 

Hunc autem corruptissimum pestilentiae istius statum spiritus verae humilitatis et verae charitatis excludit; in nullo enim hae virtutes ab invicem dividuntur, et ambarum tam indiscreta connexio est, ut qui in una earum construitur, simul utraque potiatur. Sicut enim pars charitatis est humilitas, ita pars humilitatis est charitas. Et si illa recolamus quae sine bono charitatis infructuosa esse Apostolus definivit, inveniemus eadem similem habere qualitatem, si eis humilitas vera defuerit. Quem enim fructum habebit, aut cum inflatione scientia, aut cum humana gloria fides, aut cum jactantia largitas, aut cum elatione martyrium? Unde quia in destructionem superbiae, et humilitas tendit et charitas, de utraque habeatur dictum quidquid de una est disputatum.