BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XX.

Vanam proprii meriti gloriam omni

esse peccato nocentiorem.

 

Inflatio ergo et ambitio, et propriorum bonorum superba defensio possunt destruere eleemosynas, possunt evacuare martyria; si et magnas opes amore quis humanae laudis effundat, et saeva supplicia, non ea fortitudine quam Deus tribuit, sed ea quam de se praesumpsit excipiat. Hoc est enim propria fiducia inflari, hoc vanam gloriam quibuslibet ambire dispendiis, hoc postremo est nolle habere quae Dei sunt, et ibi suum constituere meritum, ubi divinum cessarit auxilium. Haec superbia omni peccato nocentior, omni genere est elationis insanior. A quibuslibet enim lapsibus delictorum facile surgitur, quando opem a reparatore suo poscit elisus. Huic autem ruinae nihil subvenit, quia aut difficile peccatum suum superbus agnoscit, aut etiam si intellexerit, non currit ad medicum, sed de se sibi remedium pollicetur; nec umquam ibi proficit cura, ubi morbus est ipsa medicina.