BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXII.

Nihil boni esse a nobis quando

nec ipsa recta oratio.

 

Superest nunc, sacratissima Dei virgo, ut sobrio castoque judicio sancti cordis tui arcana discutias, et aculeo totius elationis obtrito, investiges in te atque dinumeres quae et qualia tibi sponsus tuus dona contulerit; quae a me non oportuit recenseri, ne aut plura contexerem, aut pauciora percurrerem. Verecundiae enim tuae onerosa foret etiam vera laudatio, et ipse contra disputationem meam facerem, si cui ab humana gloria continentiam suasissem, ad eamdem te tuis praeconiis incitarem. Ipsa ergo aulam tuae mentis ingredere: et in secretario purissimae conscientiae tuae, qualia tibi reposita sint ornamenta circumspice: et quidquid ibi splendidum, quidquid pulchrum pretiosumque repereris, divini operis et muneris esse ne dubites, ita ut in omnibus bonis opulentiae tuae, et gratiam donatoris, et jus proprietatis agnoscas. Accepisti enim quae habes, et quidquid tibi diligentia tui laboris accrevit, per ipsum tibi est auctum, per quem fuerat inchoatum. Itaque utendum tibi est his quae largitus est Deus: et ab eodem semper est petendum ut donis ejus fideliter et scienter utaris. Quid enim nobis boni potest esse sine ipso; quandoquidem etiam ut recte oremus, ex ipso est, dicente Apostolo: Nam quid oremus sicut oportet nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus, quoniam secundum Deum postulat pro sanctis. Et ne dubium esset de quo spiritu loqueretur, jam supra dixerat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Itaque ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quoniam sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur.