BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VI.

Omnes sanctos Ecclesiae filios aliis rebus

dispares, sola humilitate pares effici.

 

Cum itaque Ecclesia Dei, quae est corpus Christi, ita sit multimoda varietate contexta, ut in unum decorem etiam quae non sunt paria concurrant, et de omni genere hominum, de omni gradu officiorum, de omni mensura operum, de omni qualitate virtutum fiat totius aedificationis inseparabilis connexio et indifferens pulchritudo, nec desit soliditati quod non defuerit portioni, tantaque ibi sit pax tantaque concordia ut non possit esse nisi omnium quod est etiam singulorum, indubitanter apparet copulatricem quamdam esse virtutem, qua sibi confoederatur et concinit multiplex sanctorum unitas et speciosa diversitas. Haec autem virtus vera humilitas est quae inter quoslibet meritorum gradus numquam sui potest esse dissimilis. Nam et in officiorum vicissitudine, et in mansuetudinis lenitate, et in voluntariae paupertatis electione, invenitur multa distantia, et alter altero in propositi sui devotione aut major aut minor est; in vera autem humilitate nihil divisum, nihilque non solidum est; et ideo, omnes participes suos unum facit, quia inaequalitatem ipsa non recipit.