Epistula ad Demetriadem
ca. 430
|
Epistula ad DemetriademDe vera humilitate
|
________________________________________________________________________
|
|
Capitulum VII.Veram humilitatem in perfecta et integragratiae confessione consistere.
Hujus igitur boni proprietas in confessione est gratiae Dei, quae tota repellitur nisi tota suscipitur. Sicut enim alienus est a numero fidelium et a sorte sanctorum qui in aliquo a catholica veritate dissentit, ita extra gratiam efficitur, qui aliquid de ejus plenitudine diffitetur, quasi homo auxilio Dei in quadam actionum suarum parte egeat, in quadam autem parte non egeat, sitque ullum tempus ullumve momentum quo perniciosum illi esse non possit si ab eo Spiritus sanctus defuerit; qui utique secundum verae Deitatis essentiam ubique totus est, et omnia comprehendit; sed ab illis modo quodam intelligitur recedere, quos destiterit gubernare. Cessatio quippe auxilii ejus pro absentia accipitur, quam sibi insanissime utilem putat qui in iis quae recte gesserit se magis quam Deum gaudet operatum. Plene ergo et veraciter confitenda est gratia Dei, de cujus hoc primum munere est ut auxilium ipsius sentiatur. Propter quod dicit Apostolus: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Unde si quis est qui aliqua se habere existimat bona, quorum non Deus largitor sit, sed ipse sibi auctor existat; manifestum est hunc non Dei spiritum habere, sed mundi, et de illa saecularis sapientiae tumere doctrina, de qua dicit Dominus: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Secundum quam, sicut ait Apostolus, quidam cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Videsne qualis superbis retributio debeatur, et quali mercede repleantur, qui si quo modo ad cognitionem veritatis accesserint, suae hoc sapientiae tribuunt, et de naturali ingenio gloriantur; tamquam Deum, non Dei munere, sed proprii intellectus facultate cognoverint? Omnia quidem elementa mundi, et universae creaturarum naturae, hoc ipsa sui exigunt specie, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur; et in pulchritudine coeli et terrae quaedam sunt paginae ad omnium oculos semper patentes, et auctorem suum numquam tacentes, quarum protestatio doctrinam imitatur magistrorum et eloquia Scripturarum. Sed quidquid illud est quo corporeorum sensuum exteriora pulsantur, in agro cordis cui impenditur ista cultura, nec radicem potest figere, nec germen emittere, nisi ille summus et verus agricola potentiam sui operis adhibuerit, et ad vitalem profectum ea quae sunt plantata perduxerit. Sive enim contemplatio creaturarum, sive sacrorum series voluminum, sive scientia disserentium, sincero et assiduo testimonio praedicet veritatem, neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. |