Epistula ad Demetriadem
ca. 430
|
Epistula ad DemetriademDe vera humilitate
|
________________________________________________________________________
|
|
Capitulum V.Non solos pauperes, sed etiam divites humilitateChristiana ornari posse.
Sed haec virtus quae temporalis copiae et potentiae negligens ad vitam aeternam angusta via et ardua enititur, non debet voluntarios pauperes in consortium Christianae humilitatis admittere; eos autem a societate boni hujus excludere, qui ampla praedia, magnifica patrimonia, et multas in hoc saeculo possident facultates: cum in populo Dei multi semper qui divitiis bene uterentur exstiterint, nec ullo modo vel dici vel cogitari liceat quod Abraham, et Isaac, et Jacob, quorum se esse Deum Dominus protestatus est, ideo vera humilitate caruerint, quia pauperes non fuerunt. Aut quod vir sacratissimus Melchisedech, Domini et Salvatoris nostri praeferens formam, non fuerit perfecte humilis, quia et sacerdotio eminebat et regno. Vel quod beato Job, de quo Deus pronuntiat, dicens: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, et timens Deum, et recedens a malo? Ideo virtus ista defuerit, quia erant (sicut scriptum est) in possessione ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. Qui si tunc istius gratiae particeps factus est, quando omnibus facultatibus perditis, universa quoque familia filiisque privatus, et percussus vulnere pessimo a planta pedis usque ad verticem capitis, testa saniem radebat, sedens in stercore, ad imaginem elationis tentationisque postmodum revocatus est, quando corporis incolumitate renovata, septem rursus filiorum triumque filiarum factus est pater, et duplo in universam substantiam est ditatus augmento. Absit autem ab animis fidelium tam irreligiosa persuasio, ut cuiquam sanctorum, quibus Deus et divitias est largitus et honores, ad capiendum verae humilitatis meritum credatur vel opulentia obfuisse, vel dignitas; cum eis ad hujus virtutis provectum utraque profuerint. Quamvis enim tota vita hominis tentatio sit super terram, et tam abundantia quam inopia, materia soleat esse peccati, cum vel dives extollitur ad superbiam, vel pauper prosilit ad querelam, exstiterunt tamen in omni tempore, et in nostra quoque aetate non desunt, sicut et boni pauperes, ita et boni divites. Nec frustra beatus apostolus Paulus Timotheum admonet, dicens: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum; bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum: ut apprehendant veram vitam. Quod utique fieri in universa Ecclesia, quae per totum mundum est diffusa, non dubium est, et pauperes Christi non eorum tantum facultatibus sustineri, qui ut expeditiores Dominum sequerentur, simul se omnibus suis opibus exuerunt; sed eidem operi etiam illorum substantias deservire, qui possessionibus suis non aliter quam rebus pauperum praesunt, et ecclesiasticae utilitati sub quadam procuratione famulantur, elaborantes singuli pro suarum virium portione, ut ad victum atque vestitum familiae Dei necessaria conferantur, et simul prospicientes ut in domibus ipsorum sub justo sanctoque moderamine omnes et benignitas foveat, et disciplina contineat: dicente Apostolo: Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. |