Epistula ad Demetriadem
ca. 430
|
Epistula ad DemetriademDe vera humilitate
|
________________________________________________________________________
|
|
Capitulum IV.Verum humilem, gloriam et opes saeculi fastidire.
Qui ergo fideliter et scienter intelligunt quo opere salvati et quo pretio sint redempti, nolunt de mundi hujus sapientibus, nolunt esse de fortibus: quoniam, sicut ait Apostolus, quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret; ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus: id est, ut nemo se placere Deo per mundi sapientiam putet, quae tota carnalis est, et a vera sapientia cum omni sua vanitate destruitur: Dominus enim novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Cum itaque discipuli veritatis humanam gloriam fugiunt, et a temporalium amore desciscunt, ut quae Dei sunt sapiant, non quae hominum, proficiunt sensibus, non deficiunt; neque vigorem cordis amittunt, sed excellentissimae intelligentiae lumen accipiunt; viventes quidem in hoc mundo, sed omnes mundi strepitus relinquentes, ut redimant tempus, quia dies mali sunt. Quo autem pretio quies hujus temporis aptius comparatur, quam ut ipsi mundo omnes divitiae, omnes dignitates et universarum cupiditatum materiae refundantur, et sancto beatoque commercio ematur Christiana libertas, fiantque filii Dei de paupertate divites, de patientia fortes, de humilitate sublimes? Non enim, ut dilectores hujus saeculi putant, pravi cordis aut segnis est animi terrenas opes spernere, honores occiduos fastidire, nec ibi gloriam quaerere ubi laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur. Unde si vere intelligatur, contemptus iste rerum praesentium ad quae tendat, et qualia concupiscat, nihil hujusmodi mentibus rectius, nihil invenietur erectius, quae sacratissimis desideriis universa transcendunt, neque ad ullam creaturam quamvis potentem atque mirabilem, sed ad ipsum omnium visibilium et invisibilium ambiunt creatorem; cui appropinquare clarescere est, quem timere gaudere est, cui servire regnare est. |