BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum III.

Primum humilitatis bonum, dilectionem et

concordiam inter homines servare.

 

Prima ergo humilitatis ratio in communis vitae versatur officiis, quibus et divina clementia conciliatur, et societas humana connectitur. Multum enim ad roborandum dilectionem valet, cum secundum doctrinam apostolicam, invicem se homines honore praeveniunt, et alteri alterum superiorem existimantes, amant servire subjecti, et nesciunt tumere praelati; cum et pauper divitem non sibi dubitat anteferre, et dives pauperem sibi gaudet aequare; cum et sublimes non superbiunt de claritate prosapiae, et pauperes non extolluntur de communione naturae; cum denique non plus tribuitur magnis opibus quam bonis moribus; nec major ducitur phalerata iniquorum potentia quam rectorum inhonora justitia. Ab hoc aequo et modesto jure concordiae, in quo nullum est de gradu superiore certamen, nec felicitas aut inflat propria, aut urit aliena, pulchre et mirabiliter a plerisque proficitur ad illam humilitatis fortitudinem, quae et se extra omnem constituit dignitatem, et mavult apta esse injuriis accipiendis, quam idonea repellendis; ut impleatur quod ait Dominus: Qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Illudquo quod Apostolus docet dicens: Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Tales enim multum ad imitationem ipsius Domini nostri et Salvatoris accedunt; qui cum dives esset, pauper factus est; et, cum malediceretur, non maledicebat; et percutienti se non comminabatur; et quoniam dixerat; Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt; ut hujusmodi benevolentiam confirmaret exemplo, ipse pro iis a quibus crucifigebatur orabat.