BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum II

Veras virtutes a falsis esse discernendas.

 

De hoc igitur congruentissimo tibi et saluberrimo bono, quod Dominus donaverit disseramus, ut inspectioni nostrae non tantum visibilia ejus, sed etiam occulta reserentur. Est enim multiplex virtutis istius qualitas, et licet in exterioribus quoque pulchra sit, in intimis tamen suis multo est speciosior, multoque luculentior; ubi nihil obscurum, nihil turbidum, nihil est inquietum: quia pax multa diligentibus legem Dei, et non est illis scandalum. Accessuri autem ad beatae humilitatis intuitum, omnem illam abjectionem, quae ignavos et inconstantes animos deprimit, repellamus; nec generale nomen ita nos a judicio discretionis excludat, ut omnes quoquomodo humiles putemus esse laudabiles. Imitatur quidem plerumque necessitas voluntatem, et ab imagine modestiae parum differt forma segnitiae. Sed aliud est quod gravat, aliud quod exercet; nec in eumdem finem venit labor indeclinabilis miseriae, et expetitae fortitudo patientiae. Unum est paupertatis vocabulum, sed non una mens pauperum: quia non idem est gaudere bene expensis divitiis, quod aut gemere de non acquisitis, aut dolere de perditis. Timoris etiam quo Deus metuitur, nulla est in appellatione distinctio; sed aliud est timere quia peccaveris, aliud timere ne pecces; et ibi est formido de supplicio, hic sollicitudo de praemio. Ob hoc enim de illo servili metu dicitur quia perfecta charitas foras mittit timorem; de hoc vero liberali: Timor Domini sanctus, manens in saeculum saeculi. Remota itaque illa specie humilitatis, quae tota sine fructu est, voluntarios tantum pendamus affectus, qui etiamsi in gradibus meritorum inveniuntur impares, non sunt tamen ab ipsa virtute discordes.