BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum I

Quanta fuerit Demetriadis nobilitas et virtus.

 

Cum splendidissimae sanctimoniae tuae sublime propositum super humilitatis fundamenta consistere pie et sapienter intelligis, in hoc usque, o sacra Virgo Demetrias, dignationem tuae dignitatis inclinas, ut provectiones tuas etiam meo stylo exigas adjuvari. Quod ego, ad tenuitatem facultatis meae respiciens, omnibus modis recusarem, neque tam maturo et erudito animo cohortatiunculas meas adhibere praesumerem, nisi fiduciam efficiendi id quod jubetur a jubente conciperem, et tuis meritis atque orationibus confiderem esse praestandum, ut oriatur in deserto aqua et fiant in sicca terra flumina. Unde collaborandum tibi mecum est, ut qui sapientiam praestat parvulis, et linguas mutorum facit disertas, jubeat de cordis mei ariditate profluere, quod sitis tua digne possit haurire. Quae ergo materia stylo dabitur, et unde loquendi tecum causa sumetur? Si laudes tuas scribere aggrediar, et majorum seriem, quae per te multum illustratur, evolvam, onerosum me forte et impudentem videri posse arbitror, qui vel humanae tibi gloriae tentationem adulando ingeram, vel tuis ac tuorum praedicationibus ingenium meum par esse praesumam. Si vero de commendando virginitatis bono disseram, superflua erit ejus nunc propositi insinuatio, quod tu a primo aetatis tuae flore sine humanis cohortationibus elegisti: et de quo inter ipsa principia multi, qui tunc in Ecclesia praeeminebant, merito non siluerunt. Valde enim mirabile erat, et inter praecipua divinae gratiae exempla numerandum, quod virgo Anicia, super omne fastigium Trabeatae nobilitatis evecta, de cujus fecunditate avis atque atavis responsura posteritas et familiae votis exspectabatur et patriae, converso repente animo, desiderio coelestium nuptiarum declinasti mortale conjugium, et ut omnem prosapiam tuam etiam hujus virtutis titulo consecrares, prima stirpis tuae perpetuam te virginem Filio virginis spopondisti. Illam ergo aetatem tuam et illa principia rationabiliter doctissimi viri suis adhortationibus incitarunt, et licet plantationi suae summus agricola valida ad profectum tuum incrementa praeberet, cooperatores tamen gratiae Dei opportune piam adhibuere culturam, ut germen tenerum fortitudinis robur acciperet, et dignos generositate sua fructus propositi tui arbor afferret. Nostris autem paginis quid erit loci? Et post ornatissima scripta excellentium magistrorum, quid utilitatis in eo, quem indicere dignata es, sermone reperies, nisi forte quia et illorum doctrinis et tuis studiis ad sublimiores gradus virtutum consuetudo proficit, cavendae te elationis admoneam, et humilitatis tibi sinceritatem fida suggestione commendem, ut in omnibus actionibus in quibus tibi es bene conscia numquam audeas esse secura.