Pseudo-Seneca
floruit ca. 380 p. Chr. n.
|
Epistolae Senecae ad Paulumet Pauli ad Senecam
Epistula XI
|
___________________________________________________
|
|
Seneca Paulo salutem.
Ave mi Paule carissime. Si mihi nominique meo vir tantus et dilectus omnibus modis non dico fueris iunctus sed necessario mixtus, optime actum erit de Seneca tuo. Cum sis igitur vertex et altissimorum omnium montium cacumen, non ego vis laeter, si ita sim tibi proximus, ut alter similis tui deputer? Haud itaque te indignum prima facie epistolarum nominandum censeas, ne tam temptare me quam ludere videaris, quippe cum scias civem esse te Romanum. [Uti]nam qui meus, tuus apud te locus, qui tuus, velim ut meus. Vale mi Paule carissime. Data X. Cal. April. Aproniano et Capitone consulibus. |