Pseudo-Seneca
floruit ca. 380 p. Chr. n.
|
Epistolae Senecae ad Paulumet Pauli ad Senecam
Epistula X
|
___________________________________________________
|
|
Senecae Paulus salutem.
Quotienscunque tibi scribo et nomen meum tibi subsecundo, gravem et sectae meae incongruentem rem facio. Debeo enim, ut saepe professus sum, cum omnibus omnia esse et id observare in tua persona, quod lex Romana honori senatus concessit, perlecta epistola ultimum locum eligere, ne cum aporia et dedecore cupiam [illud] efficere, quod mei arbitrii fuerit. Vale, devotissime magister. Data quinto Calendarum Iulii Nerone IV et Messala consulibus. |