BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pseudo-Seneca

floruit ca. 380 p. Chr. n.

 

Epistolae Senecae ad Paulum

et Pauli ad Senecam

 

Epistula XII

 

___________________________________________________

 

 

 

Seneca Paulo salutem.

 

Ave mi Paule carissime. Putasne me haud contristari et non luctuosum esse, quod de innocentia vestra subinde supplicium sumatur? Dehinc quod tam duros tamque obnoxios vos reatui omnis populus iudicet, putans a vobis effici, quicquid in urbe contrarium fit? Feramus aequo animo et utamur foro, quod sors concessit, donec invicta felicitas finem malis imponat. Tulit et priscorum aetas Macedonem Philippi filium et post Darium Dionysium. Nostra quoque Gaium Caesarem, quibus quicquid libuit, licuit. Incendium urbs Romana manifeste saepe unde patiatur, constat. Sed si effari humilitas potuisset humana, quid causae sit, et impune in his tenebris loqui liceret, iam omnes omnia viderent. Christiani et Iudaei quasi machinatores incendii affecti supplicio uri solet. Grassator iste, quisquis est, cui voluptas carnificina est et mendacium velamentum, tempori suo destinatus est. Ut optimus quisque unum pro multis donatum est caput, ita et hic devotus pro omnibus igni cremabitur. Centum triginta duae domus, insulae quattuor [in] sex diebus arsere, septimus pausam dedit. Bene te valere frater opto. Data quinto Cal. April. Frugi et Basso consulibus.