BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pseudo-Seneca

floruit ca. 380 p. Chr. n.

 

Epistolae Senecae ad Paulum

et Pauli ad Senecam

 

Epistula VII

 

___________________________________________________

 

 

 

Annaeus Seneca Paulo et Theophilo salutem.

 

Profiteor bene me acceptum lectione litterarum tuarum, quas Galatis, Corinthiis, Achaeis misisti, et ita invicem vivamus, ut etiam cum horrore divino esse exhibes. Spiritus enim sanctus in te et super te excelsus sublimiores sanctis venerabiles sensus exprimit. Vellem itaque, cures et cetera, ut maiestati earum cultus sermonis non desit. Et ne quid tibi, frater, surripiam aut conscientiae meae debeam, confiteor Augustum sensibus tuis motum. Cui lecto virtutis in te exordio ista vox fuit: mirari eum posse, ut qui non legitime imbutus sit, taliter sentiat. Cui ego respondi, solere deos ore innocentium effari, haud eorum, qui praevaricare doctrina sua quid possint. Et dato ei exemplo Vatieni hominis rusticuli, cui viri duo apparuissent in agro Reatino, qui postea Castor et Pollux sunt nominati, satis instructus videtur. Vale.