BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pseudo-Seneca

floruit ca. 380 p. Chr. n.

 

Epistolae Senecae ad Paulum

et Pauli ad Senecam

 

Epistula VI

 

___________________________________________________

 

 

 

Senecae et Lucilio Paulus salutem.

 

De his, quae mihi scripsistis, non licet arundine et atramento eloqui, quarum altera res notat et designat aliquid, altera evidenter ostendit, praecipue cum sciam inter vos esse, hoc est apud vos et in vobis, qui me intelligant. Honor omnibus habendus est et tanto magis, quanto indignandi occasionem captant. Quibus si patientiam demus, omni modo eos ex quaqua parte vincemus, si modo hi sunt, qui poenitentiam sui gerant. Bene valete.