Pseudo-Seneca
floruit ca. 380 p. Chr. n.
|
Epistolae Senecae ad Paulumet Pauli ad Senecam
Epistula VIII
|
___________________________________________________
|
|
Paulus Senecae salutem.
Licet non ignorem Caesarem nostrarum rerum admiratorem, si quando deficiet, amatorem esse, permittes tamen te non laedi sed admoneri. Puto enim te graviter fecisse, quod ei in notitiam perferre voluisti id, quod ritui et disciplinae eius sit contrarium. Cum enim ille gentium deos colat, quid tibi visum sit, ut hoc scire cum velles, non video, nisi nimio amore meo facere te hoc existimo. Rogo de futuro, ne id agas. Cavendum est enim, ne dum me diligis, offensum dominae facias, cuius quidem offensa neque oberit, si perseveraverit, neque, si non sit, proderit; si est regina, non indignabitur; si mulier est, offendetur. Bene vale. |