Pseudo-Seneca
floruit ca. 380 p. Chr. n.
|
Epistolae Senecae ad Paulumet Pauli ad Senecam
Epistula I
|
___________________________________________________
|
|
Seneca Paulo salutem.
Credo tibi, Paule, nunciatum esse, quod heri [de te] cum Lucilio nostro de apocryphis et aliis rebus sermonem habuerimus. Erant enim quidam disciplinarum tuarum comites mecum nam in hortos Sallustianos secesseramus, quo loco occasione nostra alio tendentes hi, de quibus dixi, visis nobis adiuncti sunt. Certe quod tui praesentiam optavimus, et hoc scias volo; libello tuo lecto, id est de plurimis aliquas litteras quas ad aliquam civitatem seu caput provinciae direxisti, mira exhortatione vitam moralem continentes, usque refecti sumus. Quos sensus non puto ex te dictos sed per te, certe aliquando ex te et per te. Tanta enim maiestas earum est rerum tantaque generositate calens, ut vix suffecturas putem aetates hominum, quibus institui perficique possint. Bene te valere, frater, cupio. |