BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pseudo-Seneca

floruit ca. 380 p. Chr. n.

 

Epistolae Senecae ad Paulum

et Pauli ad Senecam

 

Epistula II

 

___________________________________________________

 

 

 

Senecae Paulus salutem.

 

Litteras tuas hilaris heri accepi, ad quas rescribere statim potui, si praesentiam iuvenis, quem ad te eram missurus habuissem. Scis enim, quando et per quem et quo tempore et cui quid dari committique debeat. Rogo ergo, non putes [te] neglectum, dum personae qualitatem respicio. Sed quod litteris meis vos bene acceptos alicubi scribis, felicem me arbitror tanti viri iudicio. Neque enim hoc diceres, censor, sophista, magister tanti principis et iam omnium, nisi quia vere dicis. Opto te diu bene valere.