BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pseudo-Seneca

floruit ca. 380 p. Chr. n.

 

Epistolae Senecae ad Paulum

et Pauli ad Senecam

 

Testimonia

 

___________________________________________________

 

 

 

Sanctus Hieronimus de Seneca in catalogo sanctorum:

 

Lucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis stoici discipulus et patruus Lucani poetae, continentissimae vitae fuit, quem non ponerem in catalogo sanctorum, nisi me epistolae illae provocarent, quae leguntur a plurimis, Pauli ad Senecam et Senecae ad Paulum. In quibus, cum esset Neronis magister et illius temporis potentissimus, optare se dicit eius esse loci apud suos, cuius sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus martyrio coronarentur, a Nerone interfectus est.

 

 

Abaelardi Sermo 24 (Migne PL 178, 535):

 

Quantus autem et apud philosophos habitus sit [sc. Paulus] qui eius vel praedicationem audierant vel scripta viderant, insignis ille tam eloquentia quam moribus Seneca in epistolis quas ad eum dirigit his verbis protestatur: «Libello tuo lecto, de plurimis ad quosdam litteris, quas ad aliquam civitatem seu populum caput provinciae direxisti mira exhortatione vitam mortalem contemnentes, usquequaque refecti sumus. Quos sensus non puto ex te dictos, sed per te, certe aliquando et ex te et per te. Tanta etenim maiestas earum rerum est tantaque generositate clarent ut vix suffecturas putem hominum aetates quibus institui perficique possint.» Meminit et Hieronymus huius laudis Senecae erga Paulum in libro De illustribus viris, cap. XII ...