Faltonia Betitia Proba
ca. 322 - ca. 370 p. Chr. n.
|
Cento Vergilianus
Pars primaDe Vetere Testamento
|
___________________________________________________
|
|
Deprecatio ad Deum. O pater, o hominum, rerumque aeterna potestas, | |
30 | da facilem cursum atque | animis inlabere nostris,tuque ades inceptumque una decurre laborem,nate, patris summi | vigor et caelestis origo,quem primi colimus | meritosque novamus honores,iam nova progenies, | omnis quem credidit aetas.[munera vestra cano satis est potuisse videri.] |
35 | nam memini | veterum volvens monumenta virorumMusaeum ante omnes | vestrum cecinisse per orbemquae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.† omnia et ipse tener mundi concreverit orbis.felix, qui potuit rerum cognoscere causas, |
40 | unde hominum pecudumque genus vitaeque volantumet quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus,† et liquidi simul ignis | et caeli mobilis umor.haut aliter | prima crescentis origine mundiinluxisse dies aliumve habuisse tenorem |
45 | crediderim. | maior rerum mihi nascitur ordo,si qua fidem tanto est operi latura vetustas.namque – fatebor enim – | levium spectacula rerumsemper equos atque arma virum pugnasque canebamet studio incassum | volui exercere laborem. |
50 | omnia temptanti | potior sententia visa estpandere res altas terra et caligine mersas.inque dies | aliquid iam dudum invadere magnummens agitat mihi nec placida contenta quiete est.ore favete omnes | laetasque advertite mentes, |
55 | matres, atque viri | pueri innuptaeque puellae.
De creatione mundi. Principio caelum ac terras camposque liquenteslucentemque globum lunae | solisque laboresipse Pater statuit, | vos, o clarissima mundilumina, labentem caelo quae ducitis annum. |
60 | nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aether,set nox atra polum bigis subvecta tenebat,et chaos | in praeceps tantum tendebat ad umbras,quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
De divisione lucis a tenebris. Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas, |
65 | aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbraset medium luci atque umbris iam dividit orbem.sidera cuncta notat tacito labentia caelointentos volvens oculos, | qua parte caloresaustrinos tulerit, quae terga obverterit axi.[obliquus qua se signorum verteret ordo.]
De quatuor temporibus anni. |
70 | Postquam cuncta videt caelo constare serenoomnipotens, | stellis numeros et nomina fecittemporibusque parem diversis quattuor annumaestusque pluviasque et agentes frigora ventos.atque haec ut certis possimus discere signis, |
75 | vere tument terrae et genitalia semina poscuntac medio tostas aestu terit area frugeset varios ponit fetus autumnus et atravenit hiemps: teritur Sicyonia baca trapetis:atque in se sua per vestigia volvitur annus. |
80 | tempore iam ex illo | fecundis imbribus aethermagnus alit magno commixtus corpore fetus.
Dies primus. Et iam prima novo spargebat lumine terras,ducebatque diem | stellis Aurora fugatis.tum durare solum et discludere Nerea ponto |
85 | incipit | et rerum paulatim sumere formas,et variae pelagi | facies inmania ceteaequora verrebant caudis aestumque secabant.nec non et | vasti circum gens umida pontiiam sole infuso, iam rebus luce retectis |
90 | exultans rorem late dispergit amarum.
Dies secundus. Postera iamque dies primo surgebat eoo.fundit humus flores | et frondes explicat omnessanguineisque inculta rubent aviaria bacis,non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
Dies tertius. |
95 | Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram.avia tum resonant avibus virgulta canoriset liquidas corvi presso dant gutture vocesnec gemere aëria cessavit turtur ab ulmo.
Dies quartus. Quarto terra die | variarum monstra ferarum |
100 | omnigenumque | pecus nullo custode per herbameducit silvis subito | mirabile visu.tum demum movet arma leo, | tum pessima tigrissquamosusque draco et fulva cervice leaenasaevire ac formae magnorum ululare luporum. |
105 | cetera pascuntur virides armenta per herbas,nec gregibus liquidi fontes nec gramina desunt.
Dies quintus et sextus. Iamque dies alterque dies processit, et omnehoc virtutis opus | divinae mentis et haustusprospiciens genitor | perfectis ordine rebus |
110 | expleri mentem nequit ardescitque tuendoterrasque tractusque maris caelumque profundum,alituum pecudumque genus, | secumque volutat,qui mare, qui terras omni dicione tenerent,neu segnes iaceant terrae. | iuvat usque morari.
De formatione primi hominis. |
115 | Talia versanti subito sententia sedit,felicemque trahit limum | fingitque premendopingue solum primis extemplo a mensibus anni.iamque inproviso | tantae pietatis imagoprocedit nova forma viri | pulcherrima primum, |
120 | os umerosque deo similis, | cui mentem animumquemaior agit deus atque opera ad maiora remittit.
De formatione Evae. Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tantoaudet adire virum | sociusque in regna vocari.haut mora continuo | placidam per membra quietem |
125 | dat iuveni et | dulci declinat lumina somno.atque illi medio in spatio | iam noctis opacaeomnipotens genitor | costas et viscera nudat.harum unam iuveni | laterum conpagibus actiseripuit subitoque | oritur mirabile donum – |
130 | argumentum ingens – | claraque in luce refulsitinsignis facie | et pulchro pectore virgo,iam matura viro, iam plenis nubilis annis.olli somnum ingens rupit pavor: ossaque et artusconiugium vocat | ac stupefactus numine pressit |
135 | excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
Deum protoplastum et Evam benedixisse. His demum exactis | torquet qui sidera mundiinfit: eo dicente | premit placida aequora pontuset tremefacta solo tellus, silet arduus aether.«vivite felices | interque nitentia culta |
140 | fortunatorum nemorum sedesque beatas.haec domus, haec patria est, | requies ea certa laborum.his ego nec metas rerum nec tempora pono:imperium sine fine dedi, | multosque per annosnon rastros patietur humus, nec vinea falcem. |
145 | at genus immortale manet, | nec tarda senectusdebilitat vires animi mutatque vigorem.
Quid prohibitum primis parentibus. Vos contra | quae dicam animis advertite vestris.[in medio ramos annosaque brachia pandens]est in conspectu | ramis felicibus arbos,quam neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro, |
150 | religione sacra | numquam concessa moveri.hac quicumque sacros | decerpserit arbore fetus,morte luet merita: | nec me sententia vertit.nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctorconmaculare manus | – liceat te voce moneri –, |
155 | femina, | nec te ullius violentia vincat,si te digna manet divini gloria ruris.»
De deliciis Paradisi. Postquam cuncta pater, | caeli cui sidera parent,conposuit, legesque dedit | camposque nitentisdesuper ostentat, | tantarum gloria rerum. |
160 | ecce autem primi sub limina solis et ortusdevenere locos, | ubi mollis amaracus illosfloribus et dulci adspirans conplectitur umbra.hic ver purpureum atque alienis mensibus aestas,hic liquidi fontes, | hic caeli tempore certo |
165 | dulcia mella premunt, | hic candida populus antroinminet et lentae texunt umbracula vites.invitant croceis halantes floribus hortiinter odoratum lauri nemus | ipsaque tellusomnia liberius nullo poscente ferebat. |
170 | fortunati ambo, | si mens non laeva fuissetconiugis infandae: docuit post exitus ingens.
Tentatio per Serpentem. Iamque dies infanda aderat: | per florea ruraecce inimicus atrox | inmensis orbibus anguisseptem ingens gyros, septena volumina versans |
175 | nec visu facilis nec dictu affabilis ulliobliqua invidia | ramo frondente pependit,vipeream spirans animam, | cui tristia bellairaeque invidiaeque et crimina noxia cordi.odit et ipse pater: | tot sese vertit in ora |
180 | arrectisque horret squamis, et, | ne quid inausumaut intemptatum scelerisve dolive | relinquat,sic prior adgreditur dictis | seque obtulit ultro:«dic» ait, «o virgo | – lucis habitamus opacisriparumque toros et prata recentia rivis |
185 | incolimus –, | quae tanta animis ignavia venit?strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,pocula sunt fontes liquidi: | caelestia donaadtractare nefas: | id rebus defuit unum.quid prohibet | causas penitus temptare latentes? |
190 | vana superstitio |. rerum pars altera adempta est.quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est.conditio? | mea si non inrita dicta putaris,auctor ego audendi | sacrata resolvere iura.tu coniunx, tibi fas animum temptare precando. |
195 | dux ego vester ero: | tua si mihi certa voluntas,extruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.»
Eva seducta seducit virum. Sic ait, et dicto citius |, quod lege tenetur,subiciunt epulis | olim venerabile lignuminstituuntque dapes | contactuque omnia foedant. |
200 | praecipue infelix pesti devota futuraemirataque novas frondes et non sua poma,causa mali tanti, | summo tenus attigit ore.maius adorta nefas maioremque orsa furoremheu misero coniunx | aliena ex arbore germen |
205 | obicit atque | animum subita dulcedine movit.
Vident se nudos, et faciunt sibi perizomata. Continuo nova lux oculis effulsit; | at illiterrentur visu subito | nec plura moraticorpora sub ramis | obtentu frondis inumbrant:consertum tegmen: | nec spes opis ulla dabatur. |
210 | at non haec nullis hominum | rerumque repertorobservans oculis | caedes et facta tyrannipraesensit: | notumque furens quid femina posset.continuo invadit: | «procul, o procul este profani»conclamat, | caelum ac terras qui numine firmat.
Adam abscondit se. |
215 | Atque illi longe gradientem et dira frementemut videre, metu versi retroque ruentesdiffugiunt silvasque et sicubi concava furtimsaxa petunt. piget incepti lucisque, | neque aurasdispiciunt: | taedet caeli convexa tueri.
Increpat Adam Dominus. |
220 | Nec longum in medio tempus, | cum creber ad auresvisus adesse pedum sonitus genitorque per aurashunc, ubi vix multa maestum cognovit in umbra,talibus adloquitur dictis | atque increpat ultro:«infelix, quae tanta animum dementia cepit? |
225 | quis furor iste novus? quo nunc, quo tenditis» inquit«regnorum inmemores, | quae mentem insania mutat?dicite, | quae lucis miseris tam dira cupido?maturate fugam | totoque absistite luco:nec revocare gradum|, si quando adversa vocarint, |
230 | est licitum; | flammis ambit torrentibus amnisper medium stridens | torquetque sonantia saxaattollitque globos flammarum, et sidera lambit.
Adam se excusat. Ille sub haec: «tua me, genitor, tua tristis imago. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .his posuere locis: | merui, nec deprecor», inquit |
235 | «omnipotens, | sonitumque pedum vocemque tremescoconscius audacis facti: | monitisque sinistrisfemina | fert tristis sucos tardumque saporem.illa dolos dirumque nefas sub pectore versansinsontem infando indicio, | moritura puella |
240 | dum furit, incautum crudeli morte | peremit;suasit enim, | scis ipse, neque est te fallere cuiquam.ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error,contigimusque manu | quod non sua seminat arbor.»
Maledictum Serpenti. Tum pater omnipotens | solio sic infit ab alto: |
245 | «accipite ergo animis atque haec mea figite dicta:tuque prior, | scelere ante alios inmanior omnis,quem nec longa dies pietas nec mitigat ulla,hortator scelerum, | coluber, mala gramina pastusdesidia, latamque trahens inglorius alvum |
250 | cede locis, | nullis hominum cogentibus, ipse,tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis.»
Maledictum Adam. «At tibi pro scelere» exclamat, «pro talibus ausisomne aevum ferro teritur, | primusque per artemheu miserande puer, | terram insectabere rastris |
255 | et sonitu terrebis aves: | horrebit in arviscarduus et spinis surget paliurus acutislappaeque tribulique | et fallax herba veneni.at si triticeam in messem robustaque farraexercebis humum, | frustra spectabis acervum |
260 | Concussaque famem in silvis solabere quercu.insuper his | subeunt morbi tristisque senectuset labor et durae rapit inclementia mortis.
Maledictam Evam. Haec tibi semper erunt, tuque, o saevissima coniunx,non ignara mali, | caput horum et causa malorum, |
265 | magna lues commissa tibi: | heu perdita nescisnec quae te circum stent deinde pericula cernis.nunc morere, ut merita es, | tota quod mente petisti:nec mea iam mutata loco sententia cedit.»
Expulsos Adam et Evam e paradiso. At iuvenem | primum saevus circumstetit horror: |
270 | deriguere oculi, | nec se celare tenebrisamplius aut | notas audire et reddere voces.haut mora, festinant, iussi rapidisque ferunturpassibus, | et pariter gressi per opaca viarumcorripiunt spatium medium | limenque relinquunt |
275 | flentes | et paribus curis vestigia figunt.tum victum in silvis | bacas lapidosaque cornadant rami et vulsis pascunt radicibus herbae.
Evam peperisse duos filios. Interea magnum sol circumvertitur annum:matri longa decem tulerant fastidia menses, |
280 | unde homines nati, durum genus. | inde per artemaut herbae campo apparent aut arbore frondes,inque novos soles audent se gramina tutocredere: | et in lentis uvam demittere ramisinstituunt | udoque docent inolescere libro.
Abel a fratre occiditur. |
285 | Tum, gemini fratres | adolent dum altaria taedis,alter in alterius praelato invidit honore –horresco referens –: | consanguinitate propinquumexcipit incautum patriasque obtruncat ad arassanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis.
Post occisum Abel Deus irascitur humano generi. |
290 | Tum genitor | virus serpentibus addidit atrismellaque decussit foliis ignemque removitpraedarique lupos iussit pontumque moveriet passim rivis currentia vina repressit.mox et frumentis labor additus, ut mala culmos |
295 | esset robigo | et victum seges aegra negaret.tum laqueis captare feras et fallere viscoinventum, et | duris urgens in rebus egestasmovit agros, curis acuens mortalia corda,Deterior donec paulatim decolor aetas, |
300 | ferrea progenies, duris caput extulit arviset belli rabies et amor successit habendi.Iustitia excedens terris vestigia fecit.nec longum in medio tempus: | furor iraque mentempraecipitant: | gaudent perfusi sanguine fratrum. |
305 | condit opes alius defossoque incubat auronec doluit miserans inopem | dextramque tetendit.
De Diluvio. Tum pater omnipotens | graviter commotus ab altoaethere se mittit: | tellurem effundit in undasdiluvio miscens caelumque in Tartara solvit. |
310 | sternit agros, sternit sata laeta bovumque laboresdiluit, inplentur fossae et cava flumina crescunt:et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum.
Noe servatur. Tum pietate gravem ac meritis | – mirabile dictu –,qui fuit in terris et servantissimus aequi, |
315 | eripuit leto, | tantis surgentibus undis,ut genus unde novae stirpis revocetur haberet.
Post diluvium Deus legem dat hominibus, Iudaei bello agitantur. Diluvio ex illo | patribus dat iura vocatisomnipotens: | magnis agitant sub legibus aevum.quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni |
320 | nesciaque humanis precibus mansuescere corda,Aegyptum viresque orientis et ultima | bellamagnanimosque duces totiusque ordine gentis,quo cursu deserta petiverit | et tribus et gensmagna virum, | meriti tanti non inmemor umquam, |
325 | quique sacerdotes casti | altaria iuxta,quique pii vates | pro libertate ruebant,qui bello exciti reges, quae | litore rubroconplerint campos acies, | quibus arserit armisrex, genus egregium, | magno inflammante furore, |
330 | agmen agens equitum et florentis aere catervas?cetera facta patrum | pugnataque in ordine bellapraetereo, atque aliis post me memoranda relinquo. |