BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Faltonia Betitia Proba

ca. 322 - ca. 370 p. Chr. n.

 

Cento Vergilianus

 

Praefatio

 

___________________________________________________

 

 

 

 

Iamdudum temerasse duces pia foedera pacis,

regnandi miseros tenuit quos dira cupido,

diversasque neces, regum crudelia bella

cognatasque acies, pollutos caede parentum,

5

insignis clipeos nulloque ex hoste tropaea,

sanguine conspersos tulerat quos fama triumphos,

innumeris totiens viduatas civibus urbes,

confiteor, scripsi: satis est meminisse malorum:

 

Invocatio Dei:

nunc, deus omnipotens, sacrum, precor, accipe carmen

10

aeternique tui septemplicis ora resolve

spiritus atque mei resera penetralia cordis,

arcana ut possim vatis Proba cuncta referre.

non nunc ambrosium cura est mihi quaerere nectar,

nec libet Aonio de vertice ducere Musas,

15

non mihi saxa loqui vanus persuadeat error

laurigerosque sequi tripodas et inania vota

iurgantesque deas procerum victosque penates:

nullus enim labor est verbis extendere famam

atque hominum studiis parvam disquirere laudem:

 

Tractandorum propositio:

20

Castalio sed fonte madens imitata beatos

quae sitiens hausi sanctae libamina lucis

hinc canere incipiam. praesens, deus, erige mentem;

Vergilium cecinisse loquar pia munera Christi:

rem nulli obscuram repetens ab origine pergam,

25

si qua fides animo, si vera fusa per artus

mens agitat molem et toto se corpore miscet

spiritus, et quantum non noxia corpora tardant

terrenique hebetant artus moribundaque membra.