Itinerarium Egeriae
ca. 380
|
Itinerarium Egeriae
Pars prima:Peregrinatio ad loca sancta
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XXII
| |
1. | Anthiocia autem cum fuissem regressa, feci postmodum septimana, quousque ea, quae necessaria erant itineri, pararentur. Et sic proficiscens de Anthiocia faciens iter per mansiones aliquot perueni ad prouinciam, quae Cilicia appellatur, quae habet ciuitatem metropolim Tharso, ubi quidem Tharso et eundo Ierusolimam iam fueram. |
2. | Sed quoniam de Tharso tertia mansione, id est in Hisauria, est martyrium sanctae Teclae, gratum fuit satis, ut etiam illuc accederem, praesertim cum tam in proximo esset. |