BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars prima:

Peregrinatio ad loca sancta

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXI

 

1.

Post biduo autem quam ibi feceram, duxit nos episcopus ad puteum illum, ubi adaquauerat santus Iacob pecora sanctae Rachel (cf. Gen. 29, 2), qui puteus sexto miliario est a Charris. In cuius putei honorem fabricata est ibi iuxta sancta ecclesia ingens ualde et pulchra. Ad quem puteum cum uenissemus, facta est ab episcopo oratio, lectus etiam locus ipse de Genesi, dictus etiam unus psalmus competens loco atque iterata oratione benedixit nos episcopus.

2.

Vidimus etiam locum iuxta puteum iacente<m> lapidem illum infinitum nimis, quem mouerat sanctus Iacob a puteo, qui usque hodie ostenditur (cf. Gen. 29, 3 et 10).

3.

Ibi autem circa puteo nulli alii commanent nisi clerici de ipsa ecclesia, quae ibi est, et monachi habentes iuxta monasteria sua, quorum uitam sanctus episcopus nobis retulit, sed uere inauditam. Ac sic ergo facta oratione in ecclesia accessi cum episcopo ad sanctos monachos per monasteria ipsorum, et Deo gratias agens et ipsis, qui dignati sunt me per monasteria sua, ubicumque ingressa sum, libenti animo suscipere et alloqui illis sermonibus, quos dignum erat de ore illorum procedere. Nam et eulogias dignati sunt dare michi et omnibus, qui mecum erant, sicut est consuetudo monachis dare, his tamen quos libenti animo suscipiunt in monastriis suis.

4.

Et quoniam ipse locus in campo grandi est, de contra ostensus est michi a sancto episcopo uicus ingens satis forte ad quingentos passos de puteo, per quem uicum iter habuimus. Hic autem uicus, quantum episcopus dicebat, fuit quondam uilla Laban Siri, qui uicus appellatur Fadana. Nam ostensa est michi in ipso uico memoria Laban Siri, {54} soceri Iacob, ostensus est etiam michi locus, unde furata est Rachel idola patris sui (cf. Gen. 31, 19 et 30).

5.

Ac sic ergo in nomine Dei peruisis omnibus faciens uale sancto episcopo et sanctis monachis, qui nos usque ad illum locum deducere dignati fuerant, regressi sumus per iter uel mansiones, quas ueneramus de Anthiocia.