BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aelius Donatus

floruit ca. 350 p. Chr. n.

 

Ars grammatica

 

Ars maior

 

___________________________________________________

 

 

 

De soloecismo.

 

Soloecismus est vitium in contextu partium orationis contra regulam artis grammaticae factum. inter soloecismum et barbarismum hoc interest, quod soloecismus discrepantes aut inconsequentes in se dictiones habet, barbarismus autem in singulis verbis fit scriptis vel pronuntiatis. quamquam multi errant, qui putant etiam in una parte orationis fieri soloecismum, si aut demonstrantes virum hanc dicamus, aut feminam hunc; aut interrogati quo pergamus respondeamus Romae; aut unum [re]salutantes salvete dicamus, cum utique praecedens demonstratio vel interrogatio vel salutatio vim contextae orationis obtineat. multi etiam dubitaverunt, scala quadriga scopa soloecismus an barbarismus esset, cum scilicet id genus dictionis barbarismum esse vel ex ipsius vitii definitione facile possit agnosci.

Soloecismus fit duobus modis, aut per partes orationis aut per accidentia partibus orationis. per partes orationis fiunt soloecismi, cum alia pro alia ponitur, ut ‚torvumque repente Clamat‘ pro torve: nomen pro adverbio positum est. fit et in eadem parte orationis hoc vitium, cum ipsa pro se non in loco suo neque ut convenit ponitur, ut ‚cui tantum de te licuit‘ pro in te, et ‚apud amicum eo‘ pro ‚ad amicum‘, et ‚intro sum‘ pro ‚intus sum‘, et ‚foris exeo‘ pro foras. per accidentia partibus orationis tot modis fiunt soloecismi, quot sunt accidentia partibus orationis. sed ex his propter conpendium exempli causa perpauca monstrabimus. nam per qualitates nominum fiunt soloecismi, sicut

 

hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus

 

pro Dardanius; proprium nomen pro appellativo posuit: per genera, sicut ‚validi silices‘ et ‚amarae cortices‘ et ‚collus collari caret‘: per numeros, sicut ‚pars in frusta secant‘ pro secat: per conparationem, sicut

 

respondit Iuno Saturnia sancta dearum

 

pro sanctissima: per casus, sicut

 

urbem quam statuo vestra est

 

pro ‚urbs quam statuo‘. per modos verborum, sicut

 

itis, paratis arma quam primum, viri

 

pro ‚ite parate‘; indicativum modum pro imperativo posuit: per significationes, sicut

 

spoliantur eos et corpora nuda relinquunt

 

pro spoliant: per tempora, sicut

 

ceciditque superbum

Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia

 

pro ‚cecidit et fumavit‘: per personas, sicut

 

Danai, qui parent Atridis, quam primum arma sumite

 

pro ‚qui paretis sumite‘. per adverbia, sicut ‚intus eo‘ pro intro, et ‚foras sto‘ pro foris, et ‚Italia venio‘ et ‚ad Romam pergo‘, cum praepositio nomini separatim addenda sit, non adverbio. per praepositiones, cum alia pro alia ponitur aut necessaria subtrahitur: alia pro alia ponitur, ut ‚sub lucem‘ pro ‚ante lucem‘; necessaria subtrahitur, ut

 

silvis te, Tyrrene, feras agitare putasti

 

pro ‚in silvis‘. per coniunctiones, sicut ‚subiectisque urere flammis‘ pro subiectisve; et ‚autem fieri non debet‘, cum dicendum sit ‚fieri autem non debet‘. fiunt praeterea soloecismi pluribus modis, quos reprehendendo potius quam imitando possumus adnotare. soloecismus in prosa oratione, in poemate schema nominatur.