Ammianus Marcellinus
ca. 333 - post 392
|
Rerum gestarum libri XXXI(ab excessu Nervae)
Liber XXVI
3. De Aproniani praefectura urbana Romae. 10. Marcellus protector, eius cognatus, et multi Procopianarum partium supplicio capitis affecti.
|
___________________________________________________
| |
26,1 | I.Valentiniano, scholae secundae Scutariorum tribuno,communi magistratuum ciuilium et militarium consensu Nicaeaeabsenti defertur imperium; et de ratione bissexti.
[1] Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris conuenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur ueritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestiuos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, uel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium conuenere, non sunt expressa, et similia plurima praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines adsuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari uoluerit quispiam, indiuidua illa corpuscula uolitantia per inane, atomous, ut nos appellamus, numerari posse sperabit. [2] haec quidam ueterum formidantes, cognitiones actuum uariorum stilis uberibus explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reuerendus adfirmat. proinde inscitia uulgari contempta ad residua narranda pergamus.[3] Hac uolubilium casuum diritate exitu luctuoso finita, obituque interuallato trium breui tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam uersus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum ciuilium militiaeque retcores magnitudine curarum adstricti communium, interque eos quidam spe uana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et grauem.[4] Et rumore tenus obscuris paucorum susurris nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio leuis in Ianuarium Iouiani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum. [5] quo itidem spreto quia procul agebat, ut aptus ad id quod quaerebatur atque conueniens Valentinianus nulla discordante sententia numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam relictusque apud Ancyram, postea secuturus ut ordinatum est. et quia nullo renitente hoc e re publica uidebatur, missis qui eum uenire ocius admonerent, diebus decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc euenisse extis Romae inspectis haruspex edixerat Marcus.[6] Inter haec tamen nequid nouaretur contrarium placitis, neue armatorum mobilitas saepe uersabilis ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, adtente prouidebat Aequitius et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus uniuersi iudicium quantum facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designati firmantes.[7] Qui cum uenisset accitus, inplendique negotii praesagiis, ut opinari dabatur, uel somniorum adsiduitate, nec uideri die secundo nec prodire in medium uoluit, bissextum uitans Februarii mensis tunc illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse dignorat infaustum. cuius notitiam certam designabo.[8] Spatium anni uertentis id esse periti mundani motus et siderum definiunt ueteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege polo percurso signifero, quem zodiakon sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus ad eundem redierit cardinem, ut uerbo tenus, si a secunda particula elatus Arietis ad eam dimensione redierit terminata. [9] sed anni interuallum uerissimum memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium porrectum ad uesperam. tertius a prima uigilia sumens exordium ad horam noctis extenditur sextam. quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem. [10] ne igitur haec conputatio uariantibus annorum principiis et quodam post horam sextam diei, alio post sextam excursa nocturnam, scientiam omnem squalida diuersitate confundat et autumnalis mensis inueniatur quandoque uernalis, placuit senas illas horas, quae quadriennio uiginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram. [11] hocque alte considerato, eruditis concinentibus multis effectum est, ut ad unum distinctumque exitum circumuersio cursus annui reuoluta, nec uaga sit nec incerta, nulloque errore deinceps obumbrata ratio caelestis appareat et menses tempora retineant praestituta. [12] haec nondum extentis fusius regnis diu ignorauere Romani, perque saecula multa obscuris difficultatibus inplicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter gratificantes publicanorum uel litigantium commodis ad arbitrium suum subtrahebant tempora uel augebant. [13] hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc superuacuum puto. quibus abolitis Octauianus Augustus Graecos secutus hanc inconstantiam correcta turbatione conposuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius interualla concludit. [14] quam rationem bissexti probatam etiam uictura cum saeculis Roma adiumento numinis diuini fundauit. proinde pergamus ad reliqua.
|
26,2 | II.Valentinianus cum Ancyra euocatus Nicaeam celeriter uenisset, una omnium uoce iterum eligitur imperator purpuraque et diademate ornatus Augustusque appellatus militem alloquitur.
[1] Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines, ut quidam existimant, propinquante iam uespera, monitu praefecti Sallustii sub exitii denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis, uel suspectus altiora conari, procederet postridie mane. [2] cumque multorum taedio, quos uotorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte lux aduenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in campum permissusque tribunal ascendere celsius structum comitiorum specie, uoluntate praesentium secundissima ut uir serius rector pronuntiatur imperii. [3] mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus cum laudibus amplis, quas nouitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam parabat. eoque, ut expeditius loqueretur, brachium exertante, obmurmuratio grauis exoritur concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari. [4] quod licet non nulli existimarunt paucis corruptis ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum uidebatur, quod non emercati sed consoni totius multitudinis paria uolentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum. dein ex susurris inmaniter strepentis exercitus cieri tumultus uiolentior apparebat, et confidentia militis erumpentis interdum ad perniciosa facinora timebatur. [5] quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata prospere dextera, ui principis fiducia pleni ausus increpare quosdam ut seditiosos et pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absoluebat:[6] «Exsulto, prouinciarum fortissimi defensores, et prae me fero semperque laturus sum, nec speranti nec adpetenti moderamina orbis Romani mihi ut potissimo omnium uestras detulisse uirtutes. [7] quod erat igitur in manu positum uestra, nondum electo imperii formatore utiliter et gloriose conplestis adscito in honorum uerticem eo, quem ab ineunte adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque uixisse experiundo cognoscitis. proinde pacatis auribus accipite quaeso, simplicioribus uerbis quod conducere arbitror in commune. [8] adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam contemplatione poscente multiplici nec ambigo nec repugno, curarum aceruos et mutationes uarias accidentium ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae uiribus totis, per quam res quoque minimae conualescunt, quod inpetrabitur facile, si patientia uestra cum aequitate consentiens id mihi, quod mearum est partium, concesserit libens. [9] dabit enim, ut spero, fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutantibus temperatum. ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, uerum etiam in priuatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicauerit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non, cum adiunxerit, iudicare. [10] haec cum spe laetiorum polliceor, uos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate uigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam debita protinus accepturi».[11] Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam uniuersos, consiliique eius uiam secuti qui paulo ante flagrantissimis uocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilis et uexillis agminibusque diuersorum ordinum ambitiose stipatum iamque terribilem duxerunt in regiam.
|
26,3 | III.De Aproniani praefectura urbana Romae.
[1] Dum haec in oriente uolubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam iudex integer et seuerus inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut ueneficos, qui tunc rarescebant, captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos, siqui laterent, formidine parium exturbaret. [2] haec egisse ideo efficaciter fertur quod Iuliani promotus arbitrio agentis etiam tum per Syrias in itinere unum amiserat oculum, suscipicatusque artibus se nefariis adpetitum iusto quidem sed inusitato dolore haec et alia magna quaeritabat industria. unde quibusdam atrox uisus est, in amphitheatrali curriculo undatim coeuente aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum. [3] denique post huius modi uindicata conplura Hilarinum aurigam conuictum atque confessum, uixdum pubescentem filium suum uenefico tradidisse docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuuaretur internis, capitali animaduersione damnauit, qui laxius retinente carnifice subito lapsus confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico abscia ceruice consumptus est. [4] uerum haec similiaque tum etiam ut coercenda mox cauebantur, et nulli uel admodum pauci in his uersati flagitiis uigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeua inpunitas nutriuit inmania, usque eo grassante licentia ut imitatus Hilarinum quidam senator, seruumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret opima mercede, ut crebrior fama uulgarat. [5] isque ipse hoc genere, quo iactum est, absolutus, cum uitae pudere debet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos solus uacuus ab omni delicto equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina seruulorum per nouum quoddam insigne curiosius spectari adfectans, ut Duillium accepimus ueterem post gloriosa illa naualis rei certamina id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.[6] Sub hoc tamen Aproniano ita iugiter copia necessariorum exuberauit, ut nulla saltim leuia murmura super inopia uictui congruentium orerentur, quod adsidue Romae contingit.
|
26,4 | IV.Valentinianus Valentem fratrem suum Nicomediae tribunum stabuli ac mox apud Constantinopolim in Hebdomo consentiente exercitu consortem imperii constituit.
[1] At in Bithynia Valentinianus princeps, ut praediximus, declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, conuocatis primoribus, quasi tuta consilia quam sibi placentia secuturus, percunctabatur quemnam ad imperii consortium oporteret adsumi, silentibusque cunctis Dagalaifus tunc equestris militiae rector respondit fidentius "si tuos amas" inquit, "imperator optime, habes fratrem, si rem publicam, quaere quem uestias". [2] quo dicto asperatus ille sed tacitus et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit. [3] indeque cum uenisset Constantinopolim, multa secum ipse diuoluens et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus quintum Kalendas Aprilis productum eundem Valentem in suburbanum uniuersorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari - Augustum pronuntiauit, clecoreque imperatorii cultus ornatum et tempora diademate redimitum in eodem uehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparatoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.[4] Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rabidis febribus imperatores ambo diu, spe uiuendi firmata, ut erant in inquirendis rebus gnauiores quam in conponendis, suspectas morborum causas inuestigandas acerrime Vrsatio officiorum magistro Delmatae crudo et Viuentio Sisciano quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, inuidiam cientes Iuliani memoriae principis amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi. sed hoc euanuit facile, ne uerbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.[5] Hoc tempore uelut per uniuersum orbem Romanum bellicum canentibus bucinis excitae gentes saeuissimae limites sibi proximos persultabant. Gallias Raetiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatae Pannonias et Quadi; Picti, Saxonesque et Scotti et Attacotti Brittannos aerumnis uexauere continuis; Austoriani Mauricaeque aliae gentes Africam solito acrius incursabant; Thracias et diripiebant praedatorii globi Gothorum. [6] Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro uocare ui nimia properans, sed iniuste causando quod post Iouiani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.
|
26,5 | V.Imperatores ambo comites et militares numerosinter se partiuntur et paulo post alter Mediolani, alterConstantinopoli I. consulatum ineunt. Alamanni Galliasuastant; Procopius in Oriente res nouas molitur.
[1] Acta igitur tranquillius hieme concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honore specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum aduenerunt, ubi in suburbano, quod appellatum Mediana a ciuitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi partiti sunt comites. [2] et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iouinus euenit dudum promotus a Iuliano per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae rectorem prouexerat Iouianus: in orientem uero secuturus Valentem ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio principis ante dicti prouectus, cui iunctus est Arintheus. Lupicinus enim pridem a Iouiano pari modo promotus magister equitum partes tuebatur eoas. [3] tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius sociatusque Valenti domesticorum praefuit scholae. quibus ita digestis et militaris partiti numeri.[4] Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diuiso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit. [5] et orientem quidem regebat potestate praefecti Sallustius, Italiam uero cum Africa et Illyrico Mamertinus, et Gallicas prouincias Germanianus. [6] agentes igitur in memoratis urbibus principes sumpserunt primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis grauibus rem Romanam adflixit. [7] Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. cum legatis eorum missis ad comitatum certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et uilia sunt adtributa, quae illi suscepta furenter agentes ut indignissima proiecere. tractatique asperius ab Vrsatio tunc magistro officiorum, iracundo quodam et saeuo, regressi factumque exaggerentes ut contumeliose despectas gentes inmanissimas concitarunt.[8] Et circa id tempus aut non multo posterius in oriente Procopius in res surrexerat nouas, quae prope Kalendas Nouembris uenturo Valentiniano Parisios [...] eodemque nuntiata sunt die.[9] Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui uastitatis propinquioribus locis longius discesserant incruenti. super adpetitu uero Procopi antequam adulesceret reprimendo curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus quod ignorabat utrum Valente superstite an extincto memoratus imperium adfectarat. [10] Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide conperta simplicibus uerbis principem gestorum conscium fecit. [11] his cognitis Valentinianus eodem Aequitio aucto magisterii dignitate repedare ad Illyricum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam formidatus inuaderet hostili excursu Pannonias. documento enim recenti inpendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore bellorum ciuilium ubique uictore, nec speratum ante nec exspectatum ab urbe in urbem incredibili uelocitate transisse. [12] uerum ardens ad redeundum eius impetus molliebatur consiliis proximorum, suadentium et orantium ne interneciua minantibus barbaris exponeret Gallias, neue hac causatione prouincias desereret egentes adminiculis magnis, iisque legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et dubiis inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit discriminibus maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.[13] Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum sententias flexus replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos uero totius orbis Romani; statuitque nusquam interim extra confinia moueri Gallorum. [14] et ad usque Remos progressus sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem ea consideratione, quod diu sub patre Cretione quondam comite educatus suspecta nouerat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium olim sibi cognitum et fidelem.[15] Quia igitur uno eodemque tempore utrubique turbines exarsere maestissimi, conpetenti loco singula digeremus, nunc partem in oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe isdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes squaliditate maxima rerum ordines inplicemus.
|
26,6 | VI.Patria et genus, mores ac dignitates Procopiideque eius sub Iouiano latebra et qua ratione Constantinopoliimperator sit appellatus.
[1] Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum postea principem contingebat, a primo gradu eluxit, et ut uita moribusque castigatior licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans et tribunus iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conuersione uelut imperatoris cognatus altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et adparebat eum si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem. [2] hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat ualida, mandaratque, ut susurrauit obscurior fama - nemo enim dicti auctor extitit uerus - pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset, imperatorem ipse se prouideret ocius nuncupari. [3] qui iniuncta ciuiliter agens et caute, Iuliani letaliter uulnerati funus, et ad regenda communia conperit Iouianum euectum, falsoque rumore disperso inter abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum sero mandasse, placere sibi Procopio clauos summae rei gerendae committi, ueritus ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discreuit, maxime post Iouiani territus necem notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto ueluti dignum imperio paucis militibus nominatum, nouaque exinde coeptare suspectum cruciabiliter didicerat interfectum. [4] et quia se quaeri industria didicerat magna, uitans grauioris inuidiae pondus, ad abdita longiusque remota discessit. cumque a Iouiano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae uitae iam fuisset pertaesum - quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora etiam edendi penuria in locis squalentibus stringebatur hominumque egebat conloquiis - postremae necessitatis inpulsu deuiis itineribus ad Chalcedonos agrum peruenit. [5] ubi, quoniam ei illud firmius uisum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam ex palatino milite senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio eiusdem Strategi patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum. [6] ritu itaque sollertissimi cuiusdam speculatoris ignotus ob squalorem uultus et maciem rumusculos colligebat tunc crebrescentes, ut sunt acerba semper istantia, incusantium multorum Valentem quasi cupiditate aliena rapiendi succensum. [7] cuius diritati adiectum erat incentiuum exitiale socer Petronius, ex praeposito Martensium militum promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos inmaniter flagrans, nocentes pariter et insontes post exquisita tormenta quadrupli nexibus uinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans et inpendio maerens, si quemquam absoluisset indemnem. [8] cuius morum intolerantiae haec quoque pernicies accedabat quod, cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis et intrepido corde crudissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, inuisior Cleandro quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam sublata uecordia diuersas legimus uexasse fortunas, et onerosior Plautiano qui praefectus itidem sub Seuero ultra mortale tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore. [9] haec lacrimosa, quae incitante Petronio sub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, inpendentiumque spes atrocior prouincialium et militum paria gementium sensibus imis haerebant, et uotis licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu poscebatur. [10] quae Procopius latenter accipiens, arbitratusque, ubi felicius acciderit fatum, negotio leui ad apicem summae potestatis adsumi, subsidebat ut praedatrix bestia uiso, quod capi poterit, protinus eruptura. [11] cui ad quae maturabat ardenti fors hanc materiam dedit inpendio tempestiuam. consumpta hieme festinans ad Syriam Valens iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum gentem Gothorum ea tempestate intactam ideoque saeuissimam conspirantem in unum ad peruadenda parari conlimitia Thraciarum: hocque cognito ut inpraepedite ipse pergeret quo tendebat sufficiens equitum adiumentum et peditum mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus. [12] dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis adtritus et uel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus adflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte; extrema iam perpeti nequaquam timens praeeunte perdita ratione facinus adoritur audacissimum Diuitenses Tungricanosque Iuniores ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum per quosdam ex isdem numeris notos sollicitare properans, quia cum omnibus loqui periculosum erat et arduum, fidem paucorum elegit. [13] qui pellecti spe praemiorum ingentium sub consecratione iuris iurandi promisere se quae uellet cuncta facturos, fauorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo stipendiis excellentes et meritis. [14] utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius diductus in cogitationes uarias Anastasianas balneas petit a sorore Constantini cognominatas, ubi locata nouerat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse societate coita nocturna fide salutis data libenter admissus constipatione uendibilium militum cum honore quidem sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam post Pertinacis necem licitantem imperii praemia Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium infausti dominatus exordia molientem adtenti ad omne conpendium defenderunt.[15] Stetit itaque subtabidus - excitum putares ab inferis - nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta ut regius minister, indutus a calce in pubem in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeua manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum uel mimicam cauillationem subito putares emersum. [16] ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione beneficii adlocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armatorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis saxis uel tegularum fragmentis conflictarentur, densius ipsis galearum cristis aptabant.[17] Huic intimidius incedenti nec resistebat populus nec fauebat, accendebatur tamen insita plerisque uulgarium nouitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petro nium, ut praediximus, diuitias uiolenter augentem omnes eadem mente detestabant, qui sepulta iam dudum negotia et rediuiuas nebulas debitorum in diuersos ordines excitabat. [18] cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis teneretur silentium triste, procliuiorem uiam ad mortem, ut sperabat, existimans aduenisse, per artus tremore diffuso inplicatior ad loquendum, diu tacitus stetit, pauca tamen interrupta et moribunda uoce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro pretio inlectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. ubi nullo clarissimorum sed ignobili paucitate inuenta, palatium pessimo pede festinatis passibus introiit.[19] Mirantur quidam profecto inrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes. [20] Sic Adramyttenus Andriscus de genere quidam infimae sortis ad usque Pseudophilippi nomen euectus bellis Macedonicis tertium addidit graue. sic Antiochiae Macrino imperatore agente ab Emesa Heliogabalus exiuit Antoninus ita inopino impetu Maximini Alexander cum Mamaea matre confossus est. in Africa superior Gordianus in imperium raptus aduentantium periculorum angoribus inplicatus uitam laqueo spiritu intercluso profudit.
|
26,7 | VII.Procopius Thracias sine sanguine in suam potestatemredigit et equites peditesque per Thraciam iter facientes promissisin uerba sua adigit necnon Iouios et Victores a Valenteaduersus se missos sibi oratione iungit.
[1] Igitur cupediarum uilium mercatores et qui intra regiam apparebant aut parere desierant, quique coetu militarium nexi ad pacatiora iam uitae discesserant, in insoliti casus ambigua partim inuiti, alii uolentes adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati e ciuitate occulte dilapsi imperatoris castra petiuere itineribus festinatis.[2] Hos omnes Sophronias uiuacissimo cursu praegressus, tunc notarius, praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum ut uaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia et in talibus percitum et stupentem, auertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.[3] Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabat et noctes, subditiuos quosdam ostentans, qui astutia confidenti partim ab oriente, alii e Gallis se uenisse et Valentinianum obisse fingentes cuncta patere nouo et fauorabili principi memorabant. [4] et quia res nouae petulanter arreptae celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius in locum Sallusti praefectus praetor io factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus in uincula conpinguntur, et iubetur ciuitatem curare solita potestate Phronemius, esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium Gomoario et Agiloni reuocatis in sacramentum committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditor. [5] quia igitur Iulius comes per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si conperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est ualidum, et quasi iussu Valentis seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi uiolenter expressis accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae, adminicula ausis tumultuariis maxima conpararunt. [6] post quae ita euentu laetiore completa Araxius exambita regia praetorio praefectus accessit, uelut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae uarios actus et administrandas prouincias sunt admissi, quidam inuiti, alii ultro semet offerentes cum praemiis. [7] utique in certaminibus intestinis usu uenire contingit, emergebant ex uulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exilia conruebant.[8] Vbi per haec et similia factio firmiter uidebatur esse conposita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis aliquotiens ausa ingentia uel iustis exorsa primordiis inpediuit. [9] transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum peditumque turmae blandeque acceptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque exercitus species appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in uerba iurauere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis animis defensabunt. [10] inuenta est enim occasio ad alliciendos eos perquam oportuna, quod Constanti filiam paruulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat et Iuliani. adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae casu praesente quaedam acceperat habitus insignia principalis. [11] adiungit his aliud ueloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites ad capessendum Illyricum missi sunt nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in uultum noui principis aliaque ad inlecebras aptantes, quos correptos Aequitius per eas regiones militum rector exstinxit genere diuerso poenarum. [12] pariaque deinde metuens obstruxit tres aditus angustissimos, per quos prouinciae temptantur arctoae, unum per ripensem Daciam, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela uana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.[13] Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque reuertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pauore uias prouidendi turbante, eo usque desponderat animum ut augustos amictus abicere tamquam grauem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni uetantibus proximis detractus a deformi proposito firmatusque meliorum sententiis agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iouii atque Victores, castra perduellium inrupturos. [14] his iam propinquantibus ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper aduenerat, cum Diuitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum breui spatio congregarat, Mydgum adcelerauit, qui locus Sangario adluitur flumine. [15] ubi cmn legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia quasi procursatione hostem lacessens solus prorupit in medium. et secundioris ductu fortunae ex contraria acie uelut agnitum quendam Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera sauiatus omnibus hinc inde attonitis. [16] "en" inquit "cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta! placet, fortissimi uiri, pro ignotis tot suorum consurrexisse mucrones, utque Pannonius degener labafactans cuncta et proterens, imperio, quod ne uotis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere nos uestris nostrisque uulneribus. quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena sed in integrum maiestatis auitae restituatur, arma iustissima commouentem".[17] Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter uenerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis desciuere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem stipatumque idem consentientes in unum reduxerunt ad castra, testati more militiae Iouem, inuictum Procopium fore.
|
26,8 | VIII.Nicaea et Calchedone obsidione liberatis Bithynia in ditionem Procopii redigitur et mox Cyzico expugnato Hellespontus.
[1] Huic perduellium prosperitati laetior accessit. Rumitalca enim tribunus in societatem Procopianorum adscitus et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque cum militibus mari ad Drepanum antea, nunc Helenopolim uenit exindeque Nicaeam spe celerius occupauit. [2] ad quam obsidendam cum huius modi pugnarum peritis Vadomario misso ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. exindeque profectus oppugnationi Chalcedonis magnis uiribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur et iniuriose conpellebatur ut Sabaiarius. est autem sabaia ex ordeo uel frumento in liquorem conuersis paupertinus in Illyrico potus. [3] fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca properabant ardenter circumuenturi Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeuerso imminens exitium ille perdoctus, instantem uestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo frustra sequentem lusisset. et hoc casu Bithynia quoque in Procopii dicionem redacta est.[4] Vnde cum Ancyram Valens citis itineribus reuertisset, conperissetque Lupicinum ab oriente cum cateruis aduentare non contemnendis, spe prosperorum erectior Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit. [5] qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iouianum, Hyperethium sibi oppositum repente uidit cum copiis antehac rectoris Castrensis adparitorem id est uentris ministrum et gutturis, cui at amico Procopius auxilia ductanda commisit. et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit suum uincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis conprensus suorum manibus.[6] Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine militibus per orientem diffusis uiritim tribueret, hac tristitia cognita alienum peruidens tempus, Cyzicum cum his, quae susceperat, se citius contulit. [7] ubi forte Serenianus repertus domesticorum tunc comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu monumentis quoque ueteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio custodiebat: ad quam expugnandam Procopius, ut, possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, ualidam destinauerat manum. [8] morabantur autem effectum sagittis et glandibus ceterisque iaculis obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia claustrum per catenam ferream ualde robustam ori portus insertum, quae, ne rostratae inruerent naues hostiles, erat altrinsecus conligata. [9] hanc post uarios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo. coniunctis tribus nauigiis, testudinem hac specie superstruxit. densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curuantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut nouissimi suffraginibus insidentes formam aedificii fornicati monstrarent. quod machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum per decursus cadentium labiles, instar imbrium euanescant. [10] itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus ingenti corporis robore, supposito stipite eandem catenam fortius bipenni concidens ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu ciuitas hostili impetu patuit improtecta. qua causa extincto postea proteruiae totius auctore cum in factionis participes saeuiretur, hic idem tribunus contemplatione facinoris clari uitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit uastatoria manu confossus.[11] Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinauit, ueniaque uniuersis, qui repugnauere, donatis Serenianum solum iniectis uinculis iussit duci Nicaeam seruandum artissime. [12] statimque Ormizdae maturo iuueni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et ciuilia more ueterum et bella recturo. qui agens pro moribus lenius, a militibus, quos per deuia Phrygiae miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto uigore euasit ut escensa naui, quam ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam auerteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius uerecundia et destinatio gloriosa abruptis postea discriminibus maritum exemit.[13] Ea uictoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod quiuis beatus uersa rota Fortunae ante uesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus quod uenire ad eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis et morbos. [14] et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret graue, tamen, cum obsistente nullo se in orientales prouincias effundere libenti cunctorum adsensione iam licentius posset, auidas nouitatem quandam uisere taedio asperioris imperii, quo tunc tenebantur: erga alliciendas quasdam ciuitates Asiae legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est. [15] ut quondam Pescennius Niger ad subueniendum spei rerum extremae a Romano populo saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Seuero superatus in sinu Issico, qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit.
|
26,9 | IX.Procopius in Bithynia, in Lycia et Phrygia a suis desertus et uiuus Valenti traditus capite truncatur.
[1] Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translato uero in Gratianum t adhuc priuatum et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam uere, suscitatis uiribus Valens iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum. [2] quo praesidiis ocius communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis excelsi tramitesque fragosos ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium adgressurus. [3] cui pertinaci conspiratione multorum hac maxima consideratione resistebatur, quod hostis eius, ut ante relatum est, Constanti filiam paruulam cum matre Faustina et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine, cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat. sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis regern adhuc infantem in cunis locauere post aciem, cuius metu, ne traheretur captiuus, aduersos fortius oppresserunt.[4] Contra has calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti negotio consuluit imperator: et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se uenire hortatus est, ut Constantiniani ducis uerecundia truces animi lenirentur, neque secus euenit. [5] nam cum omnibus prouectior natu et dignitate sublimior canitiem reuerendam ostenderet multis ad perfidiam inclinatis, publice grassatorem Procopium, milites uero secutos eius errorem filios et laborum participes pristinorum adpellans orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur felicissimis ductibus cognitum, quam profligato morem gererent nebuloni destituendo iam et casuro. [6] quibus cognitis Gomoarius cum elusis hostibus, unde uenerat, redire posset innoxius, ad castra imperatoris oportunitate interualli proximi, captiui colore transiuit, uelut adcursu multitudinis uisae subito circumsaeptus.[7] Qua successus alacritate Valens castra promouit ad Phrygiam et prope Nacoliam conlatis manibus partium dux in ancipiti Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti conplures iam pila quatientes et gladios ad imperatorem transeunt, cum uexillis scuta peruersa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.[8] Hoc praeter spem omnium uiso Procopius, salutis intercluso suffugio, uersus in pedes, circumiectorum nemorum secreta et montium petebat, Florentio sequente et Barchalba tribuno, quem per saeuissima bella iam inde a Constanti temporibus notum necessitas in crimen traxerat, non uoluntas. [9] maiore itaque noctis parte consumpta cum a uespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate euadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et graui, mersusque multiformibus curis subito a comitibus suis artius uinctus relato iam die ductus ad castra imperatori offertur reticens atque defixus, statimque abscisa ceruice discordiarum ciuilium gliscentes turbines sepeliuit et bella ad ueteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum dominatione paulisper potitus a frutectis, ubi latebat, extractus oblatusque Pompeio eius iussu est interfectus.[10] Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt, confestim non pensata ratione sunt interfecti. Nam si principem legitimum prodidissent, uel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret; si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.[11] Excessit autem uita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem: corpore non indecoro nec mediocris staturae, subcuruus humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras illius similis Crassi, quem in uita semel risisse Lucilius adfirmat et Tullius, sed, quod est mirandum, quoad uixerat, incruentus.
|
26,10 | X.Marcellus protector, eius cognatus, et multi Procopianarum partium supplicio capitis affecti.
[1] Isdem fere diebus protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum medio noctis horrore incautum adortus occidit. cuius mors saluti plurimis fuit. [2] nam si uictoriae superfuisset incultis moribus homo et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum et genitalis patriae uicinitatem acceptus, occultas uoluntates principis introspiciens ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.[3] Quo interfecto idem Marcellus occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos uilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis ad auxilium erant missa Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, quae ad societatem suam parua mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.[4] Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus conuersam molem belli totius in Asiam, digressus per Succos Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam ueterem reserare magna ui conabatur, urbem admodum oportunam et inpedituram eius adpetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus - nondum enim apud Nacoliam gesta conpererat - festinare ad Haemimontum cogeretur. [5] uerum paulo postea cognita leui praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum ut deditum noxae mancipium in custodiam conpegerunt. unde post dies productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus interiit, hoc fauorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum ad doctrinarum diritatem, quam causis inanibus praetexebat.[6] Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saeuitum est in multos acrius quam errata flagitauerant uel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos non nisi capite uiso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt. [7] ad gratiam tamen precantium coerciti sunt aliqui lenius. inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breue post tempus euasit. [8] Euphrasius uero itemque Phronemius missi ad occiduas partes arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absoluto Euphrasio Phronemius Cherronesum deportatur, inclementius in eodem punitus negotio ea re, quod diuo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis uirtutibus ambo fratres principes obtrectabat nec similes eius nec suppares.[9] His accedebant alia grauiora et multo magis quam in proeliis formidanda. carnifex enim et unci et cruentae quaestiones sine discrimine ullo aetatum et dignitatum per fortunas omnes et ordines grassabantur et pacis obtentu ius detestandum agitabatur, infaustam uictoriam exsecrantibus uniuersis interneciuo bello quouis grauiorem. [10] nam inter arma et lituos condicionis aequatio leuiora facit pericula, et Martiae uirtutis potestas aut id, quod ausum, occupat, aut inopinata mors, si acciderit, nullum ignominiae continet sensum finemque secum uiuendi simul et dolendi perducit: ubi uero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges et Catonianae uel Cassianae sententiae fuco perliti resident iudices, agitur autem, quod agitur, ad uoluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine incedentium uitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis uertitur pernicies et abrupta. [11] nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet uoluerat causam, regiae propere accedens et aliena rapiendi auiditate exustus, licet aperte insontem arcessens ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis. [12] imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens et funereas delationes adsciscens, per supplitiorum diuersitates effrenatius exultauit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt. [13] haec inplacabilitas causae quidem piissimae sed uictoriae foedioris innocentes tortoribus exposuit multos, uel sub eculeo caput incuruos aut ictu carnificis torui substrauit: quibus, si pateretur natura, uel denas animas profundere praestabat in pugna quam lateribus fodicatis omni culpa inmunes, fortunis gementibus uniuersis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte. [14] exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exilia et quae leuiora quibusdam uidentur, quamquam sint aspera, uiri pertulere summates, et ut ditaretur alius, genere nobilis et forte meritis locupletior actus patrimonio praeceps trususque in exilium consumebatur angore aut stipe precaria uictitabat, nec modus ullus exitialibus malis inpositus quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis.[15] Hoc nouatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec ueridicae nobis antiquitates exponunt. [16] paulo enim post lucis exortum densitate praeuia fulgurum acrius uibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retro fluctibus euolutis abscessit, ut retecta uoragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, ualliumque uastitates et montium tunc, ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub inmensis gurgitibus amendauit. [17] multis igitur nauibus uelut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus uelut grauati repulsam uersa uice consurgunt perque uada feruentia insulis et continentis terrae porrectis spatiis uiolenter inlisi, innumera quaedam in ciuitatibus et ubi reperta sunt aedificia, conplanarunt: proinde ut elementorum furente discordia inuoluta facies mundi miraculorum species ostendebat. [18] relapsa enim aequorum magnitudo cum minime speraretur, milia multa necauit hominum et submersit recurrentiumque aestuum incitata uertigine, quaedam naues, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae uisae sunt exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona. [19] ingentes aliae naues extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum, ut Alexandriae contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus diuturna carie fatiscentem. |