Ammianus Marcellinus
ca. 333 - post 392
|
Epistula LVII
Ad Imporatorem Eugenium593
Textus:Der Streit um den Victoriaaltar.Die 3. Relatio des Symmachus und dieBriefe 17, 18 und 57 des Ambrosiused. Richard Klein, Darmstadt 1972
|
___________________________________________________
|
|
[Eugenio cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.]
Clementissimo imperatori EugenioAmbrosius episcopus.
[1] Secessionis mihi causa timor domini, ad quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere consuevi nec umquam ab eo mentem deflectere nec pluris facere alicuius hominis quam Christi gratiam. Nemini enim facio iniuriam, si omnibus deum praefero, et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime imperator, tacebo. Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium.[2] Retulerat vir amplissimus Symmachus, cum esset praefectus urbi, ad Valentinianum augustae memoriae iuniorem, ut templis, quae sublata fuerant, reddi iuberet. Functus est ille partibus suis pro studio et cultu suo. Utique etiam ego episcopus partes meas debui recognoscere. Dedi libellos imperatori duos, quibus significarem sumptus sacrificiorum Christianum virum non posse reddere; et non fuisse quidem me auctorem, cum tollerentur; auctorem tamen fieri, quominus decernerentur, deinde quia dare eos ipse simulacris videretur, non reddere. Quod enim ipse non abstulerat, non quasi ipse reddebat, sed arbitratu proprio largiebatur ad superstitionis inpensas. Postremo si fecisset, aut non veniret ad ecclesiam aut, si veniret, futurum, ut aut sacerdotem non inveniret, aut inveniret sibi in ecclesia resistentem. Nec ad excusationem obtendi posse, quod esset catechumenus, cum non liceat etiam catechumenis sumptus idolis subministrare.[3] Lecti sunt libelli mei in consistorio. Aderat amplissimus honore magisterii militaris Bauto comes et Rumoridus, et ipse eiusdem dignitatis, gentilium nationum cultui inserviens, inprimis pueritiae suae annis. Valentinianus tunc temporis audivit suggestionem meam nec fecit aliud nisi quod fidei nostrae ratio poscebat. Acquieverunt etiam comites sui.[4] Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione huiusmodi, licet non totus senatus poposcerit, insinuationi meae adsensionem detulit et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus. Nec moleste tulit, quia non pro meis commodis faciebam, sed et quod ipsi animae meae proderat, in «conspectu regis loqui non confundebar (Psal. 118, 46).[5] Iterum Valentiniano augustae memoriae principi legatio a senatu missa intra Gallias nihil extorquere potuit. Et certe aberam, nec aliquid tunc ad eum scripseram.[6] Sed ubi clementia tua imperii suscepit gubernacula, conpertum est postea donata illa praecellentibus in re publica, sed gentilis observantiae viris. Et fortasse dicatur, imperator auguste, quia ipse non templis reddideris, sed bene meritis de te donaveris. Verum nosti pro dei timore agendum esse constanter, quod etiam pro libertate frequenter fit non solum a sacerdotibus, sed etiam ab his, qui vobis militant aut in numero habentur provincialium. Te imperante, petierunt legati, ut templis redderes. Non fecisti. Iterum alteri postulaverunt. Renisus es. Et postea ipsis, qui petierunt, donandum putasti.[7] Etsi imperatoria potestas magna sit, tamen considera, imperator, quantus sit deus. «Corda omnium videt» (Act. 1,24), conscientiam interiorem interrogat, «novit omnia, antequam fiant» (Dan. 13,42), novit interna pectoris tui. Ipsi falli vos non patimini et deum vultis celare? Non cecidit in animum tuum quidquam? Si illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, imperator, pro dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius obsistere et negare, quod erat in iniuria sacrae legis.[8] Quis invidet, quoniam, quae voluisti, aliis donavisti? Non sumus scrutatores vestrae liberalitatis nec aliorum commodorum invidi; sed sumus interpretes fidei. Quomodo offeres dona tua Christo? Pauci aestimabunt, quid feceris, omnes, quid volueris. Quidquid illi fecerint, tuum erit, quidquid non fecerint, suum. Etsi es imperator, deo subditus magis esse debes. Quomodo Christi sacerdotes tua munera dispensabunt?[9] Fuit huiusmodi quaestio temporibus superioribus et tamen fidei patrum ipsa cessit persecutio et gentilitas detulit. Nam cum ageretur agon quinquennalis in civitate Tyro (cf. II Makk. 4, 18-20) et ad spectandum venisset Antochiae rex, sceleratissimus Iason ordinavit spectatores Antiochenses, qui ab Hierosolymis ferrent drachmas argenti trecentas! Et ille quidem misit ad sacrificium Herculis. Sed patres non gentilibus dederunt pecunias, sed viris fidelibus missis et postulaverunt non erogari ad sacrificium, quia non congruebat, sed in alios sumptus dari. Et pronuntiatum est, licet ille ad sacrificium Herculis missum dixerit argentum, suscipi quidem debere, quod erat missum. Sed quia illi, qui detulerant, resistebant pro studio et cultu suo, ut non sacrificio proficerent, sed aliis necessitatibus, traditae sunt pecuniae ad constructionem navium. Etsi coacti miserunt, tamen non ad sacrificium miserunt, sed ad alios sumptus publicae rei.[10] Denique et obtinuerunt. Utique potuissent tacere, sed laedebant fidem, qui sciebant, quo deferrentur. Ideo miserunt viros timentes deum, qui agerent, ut non templo, sed ad inpensas navium, quae missa fuerant, deputarentur. Ipsis crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis. Index rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. Si positi in aliena potestate sic praecavebant, quid te oportuerit facere, imperator, dubitari non potest. Te utique nemo cogebat, nemo habebat in potestate. Debuisti sacerdotem consulere.[11] Ego certe, quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui nec solus id suasi. Quoniam igitur meis vocibus et apud deum et apud omnes homines teneor, aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi, quia non potui tibi secedere modeste. Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi. Dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit. Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum. Denique reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror.[12] Tamen ubi causa emersit officii mei, pro his, qui sollicitudinem sui gerebant, et scripsi et rogavi ut ostenderem in causis dei timorem mihi iustum inesse nec pluris me facere adulationem quam animam meam, in his vero, in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sedulitatem potestati debitam, sicut et scriptum est: «Cui honorem, honorem, cui tributum, tributum» (Rom. 13,7). Nam cum privato detulerim corde intimo, quomodo ei non deferrem imperatori? Sed qui vobis deferri vultis, patimini, ut deferamus ei, quem imperii vestri vultis auctorem probari. |