BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ammianus Marcellinus

ca. 333 - post 392

 

Epistula XXIa

 

Contra Auxentium

de basilicis tradendis

 

Sermo die Palmarum anno 386

in basilica Portiana habitus

 

Textus:

in: Sancti Ambrosi Opera,

pars decima, epistularum liber X

ed. Michaela Zelzer,

CSEL Bd. 72, Wien 1983

 

___________________________________________________

 

 

 

[Populi ob imperialem iussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus. Tum adversariis ad disceptandum in ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur. Eludi non posse dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle. Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Ierusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum obiectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero iam a paganis, quos in iudices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso. Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et [Arianos], dum servis Christi conflant invidiam, multo peiores esse Iudaeis: ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem. Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adiecit, se non inoboedientem, at imperatorem ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Iudaeum esse declarat.]

 

[1] Video vos praeter solitum subito esse turbatos atque asservantes mei; miror quod hoc fit, nisi forte quia per tribunos me vidistis alii, audistis alii imperiali mandato esse conventum, ut quo vellem abirem hinc et si qui vellent sequendi potestatem haberent. Metuistis ergo ne ecclesiam desererem et dum saluti meae timeo vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim potuistis advertere: deserendae ecclesiae mihi voluntatem subesse non posse, quia plus dominum mundi quam saeculi huius imperatorem timerem, sane si me vis aliqua abduceret ab ecclesia, carnem meam exturbari posse non mentem, paratum me esse, ut si ille faceret quod solet esse regiae potestatis, ego subirem quod sacerdotis esse consuevit.

[2] Quid ergo turbamini? Volens numquam vos deseram, coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero flere, potero gemere; adversus arma milites Gothos quoque lacrimae meae arma sunt, talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo nec possum resistere. Fugere autem et relinquere ecclesiam non soleo, ne quis gravioris poenae metu factum interpretetur. Scitis et vos ipsi quod imperatoribus soleam deferre non cedere, suppliciis me libenter offerre nec metuere quae parantur.

[3] Utinam essem securus quod ecclesia haereticis minime traderetur! Ad palatium imperatoris irem libenter, si hoc congrueret sacerdotis officio, ut in palatio magis certarem quam in ecclesia. Sed in consistorio non reus solet Christus esse sed iudex. Causam fidei in ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc veniat; inclinatum iam vel imperatoris iudicium, quod lata lege patefecit, quod impugnat fidem, vel sperata ambientium quorundam studia non requirat. Non committo ut quisquam vendat iniuriam Christi.

[4] Circumfusi milites, armorum crepitus, quibus vallata est ecclesia, fidem non terrent meam, sed mentem exagitant, ne dum me tenetis, perniciosum aliquid vestrae oboriatur saluti. Ego enim iam didici non timere, sed vobis timere plus coepi. Sinite, quaeso, vestrum sacerdotem congredi; habemus adversarium qui lacessit, adversarius enim noster diabolus, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, ut apostolus dixit {I Pet. 5, 8}. Accepit sine dubio, accepit - non fallimur sed admonemur - temptandi huiusmodi potestatem, ne forte corporis mei vulneribus possim a fidei intentione revocari. Legistis et vos quia multis his temptavit sanctum Iob diabolus, ad postremum potestatem huiusmodi petiit et accepit, ut temptaret corpus eius, quod perfudit ulceribus.

[5] Cum esset propositum, ut ecclesiae vasa iam traderemus, hoc responsi reddidi: me si de meis aliquid posceretur, aut fundus aut domus aut aurum aut argentum, id quod mei iuris esset libenter offerre, templo dei nihil posse decerpere nec tradere illud quod custodiendum non tradendum acceperim; deinde consulere me etiam imperatoris saluti, quia nec mihi expediret tradere nec illi accipere; accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi iniuria.

[6] Haec plena humilitatis sunt et ut arbitror plena affectus eius quem imperatori debet sacerdos. Sed quia lucta nobis est non solum adversus carnem et sanguinem sed etiam quod gravius est adversus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus {Ephes. 6, 12}, temptator ille diabolus per ministros suos certamen auget et vulneribus corporis mei experiendum arbitratur. Scio, fratres, vulnera haec, quae pro Christo excipimus, non esse vulnera; quibus vita non amittitur sed propagatur. Sinite, quaeso, esse certamen, spectatores vos esse decet. Considerate quia si quem habet civitas vel athletam vel alterius nobilis artis peritum, optat offerre certamini. Cur in maioribus rebus repudiatis quod in minoribus velle consuestis? Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla carnis voluptate retinetur.

[7] Certe si dominus huic nos certamini deputavit, frustra pervigiles tot noctibus et diebus custodias exhibuistis, implebitur Christi voluntas. Omnipotens enim noster est dominus Iesus, haec est fides nostra; et ideo quod fieri mandat, implebitur nec convenit vos divinae obviare sententiae.

[8] Audistis quod hodie lectum sit: Pullum sibi asinae salvator per apostolos iussit adduci mandavitque, ut si quis resisteret diceretur: Dominus operam eius desiderat {Luc. 19, 35}. Quid si et nunc pullum istum asinae hoc est eius animalis quod gravem sarcinam portare consuevit, sicut est humana conditio, cui dicitur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego vos reficiam, tollite iugum meum, quia leve est {Mt. 11, 28-30}, quid si, inquam, pullum istum ad se modo iussit adduci missis apostolis illis, qui iam exuti corpore incomprehensibilem oculis nostris angelorum speciem gerunt? Nonne si ab aliquo resistatur dicent: Dominus operam eius desiderat? {Luc. 19, 31} Si resistat vel vitae huius cupiditas, si resistat caro et sanguis, si resistat conversatio corporalis, quia aliquibus forsitan grati videmur. Sed qui nos hic diligit, multo amplius diliget, si sinat fieri hostiam Christi, quia dissolvi et cum Christo esse multo melius, etsi manere in carne magis necessarium propter vos {Phil. 1, 23sq.}. Nihil est ergo quod vereamini, fratres dilectissimi; scio enim quia quicquid passus fuero, pro Christo patiar. Et legi quod eos timere non debeam, qui possunt carnem occidere, et audivi dicentem: Qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam {Mt. 10, 39}.

[9] Ergo si vult dominus certum est quod nullus obsistat. Quod si adhuc nostra differt certamina quid veremini? Servum Christi non custodia corporalis sed domini providentia saepire consuevit.

[10] Turbati estis quia apertas repperistis geminas fores, quas captus oculis quidam, dum hospitium proprium repetit, patefecisse memoratur. In quo cognoscite quod nihil suffragetur humana custodia. Ecce unus qui videndi munus amisit, solvit vestra universa munimina, et custodias lusit; dominus autem suae misericordiae custodiam non amisit. Nonne ante biduum, ut meministis, etiam illud repertum est quod a parte laeva basilicae ingressus quidam pervius fuit, quem putabatis clausum esse atque munitum? Saepserunt nempe armati basilicam, explorabant hos atque illos aditus; caecitate perfusi sunt, ut quod apertum erat videre non possent, itaque per plurimas noctes quod apertum fuerit non ignoratis. Desinite ergo sollicitari, quia hoc erit, quod Christus iubet, et quod esse expedit.

[11] Denique exempla vobis legis proferam. Helisaeus quaerebatur a rege Syriae, missus erat exercitus qui eum caperet, circumvallatus erat undique; coepit timere eius servulus quia servulus erat, hoc est non erat liberae mentis et liberae potestatis. Petivit aperiri eius oculos sanctus propheta et ait: «Respice et vide quanto plures sint pro nobis quam contra nos.» Et respexit et vidit angelorum milia {cf. IV Reg. 6, 12-17}. Advertitis igitur quod servulos Christi hi magis custodiant qui non videntur quam qui videntur. Sed et illi si custodiunt vestris custodiunt orationibus advocati; legistis nempe eos ipsos qui Helisaeum quaerebant ingressos esse Samariam ad eum ipsum quem capere gestiebant, cui non solum non potuerunt nocere sed ipsius adversus quem venerant intercessione servati sunt {cf. IV Reg. 6, 18-23}.

[12] Petrus quoque apostolus utriusque rei vobis edat exemplum {cf. Act. 12, 3-10}. Nam ubi eum Herodes quaesivit et cepit, recepit in carcerem, non enim recesserat dei servulus sed steterat timoris ignarus; orabat pro eo ecclesia, sed apostolus in carcere quiescebat quod est indicium non timentis; missus est angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere mortem ad tempus evasit.

[13] Idem Petrus postea victo Simone, cum praecepta dei populo seminaret, doceret castimoniam, excitavit animos gentilium; quibus eum quaerentibus Christianae animae deprecatae sunt, ut paulisper cederet, et quamvis esset cupidus passionis tamen contemplatione populi precantis inflexus est; rogabatur enim ut ad instituendum et confirmandum populum se reservaret. Quid multa? Nocte muros egredi coepit et videns sibi in porta Christum occurrere urbemque ingredi ait: «Domine, quo venis?» Respondit Christus: «Venio iterum crucifigi» {cf. Actus Petri cum Simone vel Actus Vercellenses, ed. Lipsius-Bonnet I, 45-103}. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum; Christus enim non poterat iterum crucifigi, qui carnem passione susceptae mortis exuerat: quod enim mortuus est mortuus est semel, quod autem vivit vivit deo {Rom. 6, 10}. Intellexit ergo Petrus quod iterum Christus crucifigendus esset in servulo itaque sponte remeavit; interrogantibus Christianis responsum reddidit statimque correptus per crucem suam honorificavit dominum Iesum. {cf. Eus. hist. eccl. 2, 14sq.; Heges. hist. 3, 2}

[14] Videtis igitur quod in servulis suis pati velit Christus. Quid si et huic servulo dicit: Illum volo manere, tu autem me sequere {Ioh. 21, 22} et de hac arbore gustare vult fructum? Nam si illius cibus erat ut faceret voluntatem patris {Ioh. 4, 34}, itidem cibus illius est ut nostris passionibus epuletur. Nonne ut de ipso domino sumamus exemplum, quando voluit passus est et cum quaereretur inventus est, quando autem hora non venerat passionis {cf. Ioh. 7, 30}, per medium quaerentium transibat et videntes eum tenere non poterant? Quod utique evidenter ostendit quia quando dominus vult, unusquisque invenitur et capitur, quod autem differt, etiamsi quaerentium occurrat oculis, non tenetur.

[15] Ego ipse non cottidie vel visitandi gratia prodibam, vel pergebam ad martyres? Non regiam palatii praetexebam eundo atque redeundo? Et tamen nemo me tenuit, cum exturbandi me haberent, ut prodiderunt postea, voluntatem, dicentes: «Exi de civitate et vade quo vis». Exspectabam, fateor, magnum aliquid aut gladium pro Christi nomine aut incendium, at illi delicias mihi pro passionibus obtulerunt, sed athleta Christi non delicias sed passiones suas exigit. Nemo ergo vos turbet, quod aut carrum praeparaverunt aut dura, ut videbatur sibi, Auxentii ipsius, qui se dicit episcopum, ore iactata.

[16] Plerique narrabant percussores praemissos, poenam mortis esse decretam. Nec illa timeo et ista non desero. Quo enim abibo, ubi non omnia plena gemitus sint atque lacrimarum, quando per ecclesias iubentur eici catholici sacerdotes, resistentes gladio feriri, curiales proscribi omnes, nisi mandatum impleverint? Et haec episcopi manu scripta et ore dictata, qui se ut probaret doctissimum vetus non omisit exemplum; legimus enim in propheta quod viderit falcem volantem {cf. Zach. 5, 2}: hanc imitatus Auxentius gladium volantem per omnes urbes direxit. Et satanas transfigurat se in angelum lucis et in malum imitatur eius potentiam {II Cor. 11, 14}.

[17] Tu, domine Iesu, uno momento mundum redemisti, Auxentius uno momento tot populos quod in ipso est trucidabit alios gladio, alios sacrilegio. Mihi basilicam petit cruento ore, sanguinolentis manibus. Cui bene praesens respondit lectio: Peccatori autem dixit deus: Quare tu enarras iustitias meas? {Ps. 49, 16} id est, non convenit paci et furori, non convenit Christo et Belial {cf. II Cor. 6, 15}. Meministis etiam quod lectum sit hodie Nabuthae sanctum virum possessorem vineae suae interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret, ubi rex succisis vitibus holus vile sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum tradam hereditatem {III Reg. 21, 3}; regem contristatum esse, quod sibi esset alienum ius relatione iusta negatum, sed muliebri consilio deceptum ‹Nabuthae› morte in agrum venisse; sancus enim Nabuthae vites suas vel proprio cruore defendit {cf. III Reg. 21, 1-13}. Si ille vineam non tradidit suam, nos trademus ecclesiam Christi?

[18] Quid igitur a me responsam est contumaciter? Dixi enim conventus: «Absit a me ut tradam Christi hereditatem.» Si ille patrum hereditatem non tradidit, ego tradam Christi hereditatem? Sed et hoc addidi: «Absit ut tradam hereditatem patrum hoc est hereditatem Dionysii {Dionysius episcopus Mediolanenis ab a. 351; qui a. 355 ab imperatore Valente una cum Eusebio episcopo Vercellensi in exilium expulsus est, quod in synodo Mediolanensi a. 355 habita Athanasii condemnationi subscribere recusavit} qui in exilio in causa fidei defunctus est, hereditatem Eustorgii confessoris {episcopus Mediolanensis a. 344 - ca. 350}, hereditatem Mirocletis {hic a. 313 concilio Romano in causa Caeciliani interfuit}, atque omnium retro fidelium episcoporum.» Respondi ego, quod sacerdotis est; quod imperatoris est faciat imperator. Prius est ut animam mihi quam fidem auferat.

[19] Ac cui tradam? Praesens lectio evangelii docere nos debet quid petatur, a quibus petatur. Audistis nempe legi quod, cum Christus pullum asinae sederet, clamabant pueruli et moleste ferebant Iudaei {cf. Luc. 19, 35-45}. Denique interpellaverunt dominum Iesum dicentes ut faceret eos tacere; respondit: Si hi tacebunt, lapides clamabunt {ibid., 40}. Deinde ingressus templum eiecit nummularios et cathedras et columbas vendentes in templo dei. Lectio nempe ista nulla nostra dispositione recitata sed casu est, quae praesentibus bene aptatur temporibus. Semper ergo Christi laudes verbera perfidorum sunt. Et nunc cum laudatur Christus, dicunt haeretici quia seditio commovetur, dicunt haeretici quia his mors parabatur; et vere mortem habent in laudibus Christi. Quomodo enim laudes eius ferre possunt, cuius infirmitatem praedicant? Itaque et hodie cum laudatur Christus, Arrianorum amentia verberatur.

[20] Geraseni praesentiam Christi ferre non poterant {cf. Luc. 8, 37}, isti peiores Gerasenis nec laudationem Christi sustinere possunt. Vident puerulos Christi gloriam concinentes, quia scriptum est: Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem {Ps. 8, 3}. Irrident istam aetatulam plenam fidei cum dicunt: Ecce quid clamant? Sed respondit his Christus: Si hi tacuerint lapides clamabunt {Luc. 19, 38}, hoc est fortiores clamabunt, clamabunt et iuvenes, clamabunt et maturiores, clamabunt et senes, isti lapides ad illum iam solidati lapidem, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli {Ps. 117, 22}.

[21] His igitur laudationibus invitatus templum suum Christus ingreditur et flagellum prendit et eicit de templo nummularios {cf. Ioh. 2, 15}. Non patitur enim in suo templo pecuniae esse vernaculos, non patitur in suo templo esse eos qui vendant cathedras. Quid sunt cathedrae nisi honores? Quid sunt columbae nisi simplices mentes vel animae fidem candidam et puram sequentes? Ego ergo inducam in templum quem Christus excludit? Iubetur enim exire qui dignitates vendit et honores, iubetur enim exire qui vendere vult simplices mentes fidelium.

[22] Ergo Auxentius eicitur, Mercurinus excluditur. Unum portentum est duo nomina. Etenim ne cognosceretur quis esset, mutavit sibi vocabulum, ut quia hic fuerat Auxentius episcopus Arrianus, ad decipiendam plebem quam ille tenuerat se vocaret Auxentium. Mutavit ergo vocabulum, sed perfidiam non mutavit; exuit lupum et induit lupum. Nihil prodest quod mutavit nomen, quid sit agnoscitur. Alius in Scythiae partibus dicebatur, alius hic vocatur, nomina pro regionibus habet. Habet ergo iam duo nomina et si hinc alio perrexerit, habebit et tertium. Quomodo enim patietur ut maneat ei vocabulum ad tanti sceleris indicium? Minora fecit in Scythia et ita erubuit ut mutaret vocabulum; sceleratiora hic ausus est et volet quocumque perrexerit nomine suo prodi? Tantorum populorum sanguinem manu sua scribet et poterit consistere animo?

[23] Paucos excludebat dominus Iesus de templo suo, Auxentius nullum reliquit. De templo suo Iesus flagello eicit, Auxentius gladio, Iesus flagello, Mercurinus securi. Pius dominus flagello exturbat sacrilegos, nequam persequitur pios ferro. De quo bene dixistis hodie: Leges suas secum ferat. Feret etiamsi nolit, feret conscientiam suam, etsi non fert cartulam, feret sanguine inscriptam animam suam, etsi atramento inscriptam epistolam non feret. Scripta est, Iuda, culpa tua graffio ferreo et ungue adamantino et scripta in pectore tuo {Ier. 17, 1}, hoc est ibi scripta unde processit.

[24] Is mihi etiam audet mentionem facere tractandi, plenus sanguinis, plenus cruoris? Qui quos non potuerit sermone decipere, eos gladio putat esse feriendos, cruentas leges ore dictans, manu scribens et putans quod lex fidem possit hominibus imperare. Non audivit et id quod hodie dictum est: Quoniam non iustificatur homo ex operibus legis {Gal. II, 16}, ait: Per legem legi mortuus sum ut deo vivam {ibid., 19}, id est per legem spiritalem interpretationi legis est mortuus corporali. Et nos per legem domini nostri Iesu Christi moriamur huic legi, quae sancit decreta perfidiae. Non lex ecclesiam congregavit sed fides Christi, lex enim non est ex fide; iustus autem ex fide vivit {Gal. 3, 11}. Iustum ergo fides, non lex facit; quia non est per legem iustitia, sed per fidem Christi. Qui autem fidem repudiat, et legis iura praescribit, ipse se testatur iniustum, quia iustus ex fide vivit.

[25] Hanc ergo legem quisquam sequatur, qua firmatur Ariminense concilium, in quo creatura dictus est Christus? Sed aiunt: Misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege {Gal. 4, 4}; ergo factum legunt hoc est creatum. Nonne hoc ipsum considerant quod proposuerunt, quia factus dicitur Christus sed ex muliere hoc est secundum partum virginis factus est, qui secundum divinam generationem ex patre natus est? Et legerunt et hodie quia Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum {Gal. 3, 13}. Numquid maledictum Christus secundum divinitatem est? Sed quare maledictum dicatur apostolus te docet dicens: Quia scriptum est: Maledictus omnis qui pependit in ligno {ibid.; Deut. 21, 23}, hoc est qui in carne sua nostram carnem, in suo corpore nostras infirmitates et nostra maledicta suscepit ut crucifigeret; non enim ille maledictus sed in te maledictus. Denique habes alibi: Qui peccatum non cognovit sed pro nobis peccatum factus est, quia nostra peccata suscepit ut sacramento suae passionis aboleret {II Cor. 5, 21}.

[26] Haec ego, fratres, coram ipso apud vos plenius disputarem, sed certus gnaros vos esse fidei vestrum refugit examen et gentiles quosdam quattuor aut quinque ferme homines elegit cognitores sibi, si tamen aliquos elegit: quos vellem adesse in coetu omnium, non ut de Christo iudicent sed ut maiestatem audiant Christi. Tamen illi iam de Auxentio pronuntiarunt cui tractanti cotidie non crediderunt. Quae maior eius condemnatio quam quod sine adversario apud iudices suos victus est? Ergo et ipsorum sententiam contra Auxentium iam tenemus.

[27] Et in eo quod gentes elegit iure damnandus est, quia apostoli praecepta dimisit cum apostolus dicat: Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium iudicari apud iniquos et non apud sanctos? Aut nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? {I Cor. 6, 1sq.} Et infra ait: Sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratres, sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles? {ibid. 5sq.} Vides quia quod ille obtulit contra auctoritatem apostoli sit. Vos eligite utrum Auxentium an Paulum sequi debeamus magistrum.

[28] Sed quid dicam de apostolo, cum ipse dominus clamet per prophetam: Audite me, populus meus, qui scitis iudicium, quorum in corde lex mea est {Is. 51, 7}. Deus dicit: Audite me, populus meus, qui scitis iudicium, Auxentius dicit: «Nescitis iudicium». Videtis quia iam deum contemnit in vobis qui sententiam caelestis refutat oraculi? Audite me, inquit, populus meus, dicit dominus, non dicit: Audite, gentes, non dicit: Audite, Iudaei. Iam enim populus dei qui fuerat Iudaeorum quia populus erroris est factus, et qui populus erroris erat populus dei esse coepit quia in Christum credidit. Iste ergo populus iudicat cuius in corde lex divina est non humana, lex non atramento scripta sed spiritu dei vivi, non in carta exarata, sed in corde signata, lex gratiae, non cruoris {II Cor. 3, 3}. Quis igitur vobis iniuriam facit, qui recusat vestram an qui eligit audientiam?

[29] Conclusus undique ad versutiam patrum suorum confugit. De imperatore vult invidiam commovere, dicens iudicare debere adolescentem catechuminum sacrae lectionis ignarum et in consistorio iudicare, quasi vero superiore anno quando ad palatium sum petitus, cum praesentibus primatibus ante consistorium tractaretur, cum imperator basilicam vellet eripere, ego tunc aulae contemplatione regalis infractus sim, constantiam non tenuerim sacerdotis aut imminuto iure discesserim? Nonne meminerunt quod ubi me cognovit populus palatium petisse ita irruit, ut vim eius ferre non possent, quando se comiti militari cum expeditis ad fugandam multitudinem egresso obtulerunt omnes se neci pro fide Christi? Non tunc rogatus sum, ut populum multo sermone mulcerem, sponderem fidem quod basilicam ecclesiae nullus invaderet? Et cum pro beneficio meum sit officium postulatum, tamen quod populus ad palatium venisset mihi invidia commota est. In hanc igitur invidiam me redire desiderant. [30] Revocavi populum et tamen invidiam non evasi; quam quidem invidiam ego temperandam arbitror non timendam. Quid enim timeamus pro Christi nomine? Nisi forte illud movere me debet quod aiunt: «Ergo non debet imperator unam basilicam accipere ad quam procedat, et plus vult Ambrosius posse quam imperator, ut imperatori prodeundi facultatem neget?» Quod cum dicunt apprehendere sermones nostros gestiunt, sicut Iudaei qui Christum versuto sermone temptabant dicentes: Magister, licet tributum dare Caesari an non? {Mt. 22, 17} Semperne de Caesare servulis dei invidia commovetur? Et hoc ad calumniam sibi arcessit impietas, ut imperiale nomen obtendat? Et isti possunt dicere quod eorum non habeant sacrilegium quorum imitantur magisterium?

[31] Et tamen videte quanto peiores Arriani sint, quam Iudaei. Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari ius tributi, isti imperatori volunt dare ius ecclesiae. Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem ita et nos quae nos dominus et auctor noster docuit respondeamus. Considerans enim Iesus dolum Iudaeorum {ibid., 18-21} dixit ad eos: Quid me temptatis, ostendite mihi denarium. Et cum dedissent dixit: Cuius imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris. Et ait illis Iesus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae dei sunt deo. Ergo et ego dico illis qui mihi obiciunt: Ostendite mihi denarium. Iesus Caesaris denarium vidit et ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt et quae dei sunt deo. Numquid de ecclesiae basilicis occupandis possunt denarium offerre Caesaris?

[32] Sed in ecclesia unam imaginem novi hoc est imaginem dei invisibilis de qua dixit deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram {Gen. 1, 26}; illam imaginem de qua scriptum est quia Christus splendor gloriae et imago substantiae eius {Hebr. 1, 3}. In ista imagine patrem cerno, sicut dixit ipse dominus Iesus: Qui me videt videt et patrem {Ioh. 14, 9}. Non enim haec imago a patre est separata, quae unitatem me docuit trinitatis dicens: Ego et pater unum sumus {Ioh. 10, 30}, et infra: Omnia quaecumque habet pater mea sunt {Ioh. 16, 15}. Et de spiritu sancto dicens quia spiritus Christi sit et de Christo accepit sicut scriptum est: Ille de meo accipiet et annuntiabit vobis {ibid., 14}.

[33] Quid igitur non humiliter responsum a nobis est? Si tributum petit non negamus. Agri ecclesiae solvunt tributum; si agros desiderat imperator, potestatem habet vindicandorum; nemo nostrum intervenit. Potest pauperibus collatio populi redundare, non faciant de agris invidiam, tollant eos si libitum est imperatori, non dono sed non nego. Aurum quaerunt, possum dicere: «Argentum et aurum non quaero», sed invidiam faciunt quia aurum erogatur. Nec ego hanc invidiam perhorresco. Habeo aerarios, aerarii mei pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum. Utinam hoc mihi semper crimen ascribant, quia aurum pauperibus erogatur! Quod si obiciunt quod defensionem ab his requiram non nego sed etiam ambio. Habeo defensionem sed in orationibus pauperum. Caeci illi et claudi, debiles et senes robustis bellatoribus fortiores sunt. Denique munera pauperum deum obligant quia scriptum est: Qui largitur pauperi deo fenerat {Prov. 19, 17}. Praesidia bellatorum divinam saepe gratiam non merentur. 

[34] Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt, plane nec hoc abnuo. Grande carmen istud est quo nihil potentius; quid enim potentius quam confessio trinitatis, quae cottidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem fateri, patrem et filium et spiritum sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli.

[35] Quid igitur obaudientius potest esse quam ut Christi sequamur exemplum, qui specie inventus ut homo humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem? {Phil. 2, 7sq.} Denique omnes per oboedientiam liberavit: Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi {Rom. 5, 19}. Si ergo ille oboediens, accipiant oboedientiae magisterium cui nos inhaeremus dicentes his qui nobis de imperatore invidiam faciunt: «Solvimus quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt dei deo» {cf. Mt. 22, 21}. Tributum Caesaris est, non negatur, ecclesia dei est, Caesari utique non debet addici, quia ius Caesaris esse non potest dei templum.

[36] Quod cum honorificentia imperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim honorificentius quam ut imperator ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum dicitur sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator enim intra ecclesiam non supra ecclesiam est; bonus enim imperator quaerit auxilium ecclesiae, non refutat. Haec ut humiliter dicimus ita constanter exponimus. Sed incendia aliqui, gladium deportationem minantur. Didicimus Christi servuli non timere, non timentibus numquam est gravis terror; denique scriptum est: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum {Ps. 63, 8}.

[37] Satis igitur propositis responsum videtur. Nunc illos interrogo quod Salvator interrogavit: Baptismum Iohannis de caelo est an ex hominibus? {Luc. 20, 4} et non potuerunt respondere ei Iudaei; si baptismum Iohannis non solverunt Iudaei, Auxentius solvit baptismum Christi? Non enim istud ex hominibus est baptismum sed de caelo, quod detulit nobis consilii magni angelus {cf. Is. 9, 6} ut iustificemur deo. Cur igitur rebaptizandos Auxentius fideles populos putat baptizatos in nomine trinitatis, cum apostolus dicat: Una fides unum baptisma {Eph. 4, 5}, et se hominum dicit adversarium esse non Christi cum consilium dei spernat et condemnet baptismum, quod Christus nobis ad redimenda nostra peccata donavit {cf. Luc. 7, 30}.