Ammianus Marcellinus
ca. 333 - post 392
|
Epistula XX
Ad sororem Marcellinam
Textus:in: Patrologia Latina 16ed. J. P. Migne, Paris 1844 sqq.
|
___________________________________________________
|
|
[1] Quoniam in omnibus fere epistulis sollicite quaeris de ecclesia, accipe, quid agatur. postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras, quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri. nec iam Porciana, hoc est extramurana, basilica petebatur, sed basilica nova, hoc est intramurana, quae maior est. [2] convenerunt me primo principes virtutum viri, comites consistoriani, ut et basilicam traderem et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. respondi, quod erat ordinis: templum dei a sacerdote tradi non posse.Acclamatum est sequenti die in ecclesia. etiam praefectus eo venit; coepit suadere, vel ut basilica Porciana cederemus. populus reclamavit. ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret.[3] Sequenti die - erat autem dominica - post lectiones atque tractatum dimissis catechumenis symbolum aliquibus competentibus in baptisterii tradebam basilica. illic nuntiatum est mihi comperto, quod ad Porcianam basilicam de palatio decanos misissent et vela suspenderent, populi partem eo pergere. ego tamen mansi in munere; missam facere coepi.[4] Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum quendam, quem presbyterum dicerent Ariani. hunc autem in platea offenderant transeuntes. amarissime flere et orare in ipsa oblatione Deum coepi, ut subveniret ne cuius sanguis in causa ecclesiae fieret, certe ut meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis impiis effunderetur. quid multa? missis presbyteris et diaconibus eripui iniuriae virum.[5] Condemnationes ilico gravissimae decernuntur, primo in corpus omne mercatorum. itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus solebant debitorum laxari vincula, stridunt catenae, imponuntur collo innocentium, exiguntur ducenta pondo auri infra totum triduum. respondent aliud se tantum aut duplum, si peterentur, daturos, dummodo servarent fidem. erant pleni carceres negotiatoribus.[6] Palatina omnia officia, hoc est memoriales, agentes in rebus, apparitores diversorum comitum temperare a processu iubentur, specie qua seditioni interesse prohibebantur; honoratis multa minabantur gravissima, nisi basilicam traderent. fervebat persecutio, ac si aperuissent portam, prorupturi in omne facinus videbantur[7] Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem iure suo uti, eo guod in potestate eius essent omnia. respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est fundum meum, argentum meum, quidvis huiusmodi meum, me non refragaturum, quamquam omnia, quae mea sunt, essent pauperum; verum ea, quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subiecta. «si patrimonium petitur, invadite, si corpus, occurram. vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. non ego vallabor circumfusione populorum nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor.»[8] Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam ecclesiae occupandam missos cognoscerem: ne, dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae. in perniciem totius vergeret civitatis. orabam, ne tantae urbis vel totius Italiae busto superviverem; detestabar invidiam fundendi cruoris; offerebam iugulum meum. aderant Gothi tribuni; adoriebar eos dicens: «propterea vos possessio Romana suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros? quo transibitis, si haec deleta fuerint?» [9] exigebatur a me, ut compescerem populum. referebam in meo iure esse, ut non excitarem, in Dei manu, uti mitigaret; postremo si me incentorem putaret, iam in me vindicari oportere vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines. his dictis illi abierunt; ego in basilica veteri totum exegi diem. inde domum cubitum me recepi, ut, si quis abducere vellet, inveniret paratum.[10] Ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso milite 1occupatur basilica. idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut, si prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire - alioquin se ad eum coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros. prodire de Arianis nullus audebat, quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli etiam Gothi. quibus ut olim plaustra sedes erat, ita nunc plaustrum ecclesia est. quocumque femina ista processerit, secum suos omnes coetus vehit.[11] Circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi. sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam; maiorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi; lectorem efflagitari. quid plura? milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam cognito, quod praecepissem - ut abstinerentur a communionis consortio -, ad conventum hunc nostrum venire coeperunt. [12] quibus visis turbantur mulierum animi, proripit se una. ipsi tamen milites se ad orationem venisse, non ad proelium loquebantur. clamavit aliqua populus: quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! in illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam.[13] Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: «audistis, filii, librum Iob legi, qui solemni munere est decursus et tempore. scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae temptationis aperitur et proditur, et ideo se hodie motu maiore concussit. sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. unum Iob miraturus ascenderam, omnes Iob quos mirarer inveni. [14] in singulis vobis lob revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit. quid enim praestantius dici potuit a Christianis viris quam id, quod hodie in vobis spiritus sanctus est locutus? «rogamus, Auguste, non pugnamus; non timemus, sed rogamus.» hoc Christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. est enim praesul dominus, qui salvos faciet sperantes in se.[15] Sed veniamus ad propositas lectiones. videtis diabolo temptandi licentiam dari, ut boni probentur. invidet iniquus bonis profectibus; temptat diversis modis. temptavit sanctum Iob in patrimonio, temptavit in filiis, temptavit in dolore corporis. fortior in suo corpore temptatur, infirmior alieno. et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium dissipare cupiebat. [16] vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium; vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere. duo igitur iam genera temptationis excepi. et fortasse quia infirmiorem me dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem iudicat et diversis exercet laboribus. nec Iob ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit.[17] Temptatus est autem Iob nuntiis coacervatis malorum temptatus est etiam per mulierem, quae ait: «dic aliquod verbum in Deum et morere.» videtis, quanta subito moveantur: Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena sanctorum. advertitis, quid iubeatur, cum mandatur: «trade basilicam» - hoc est: «dic aliquod verbum in Deum et morere. nec solum dic adversus Deum, sed etiam fac adversus Deum.» mandatur: «trade altaria Dei.»[18] Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur scripturae sermonibus, quae respondit: «tamquam una ex insipientibus locuta es.» non mediocris igitur ista temptatio; namque asperiores temptationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres. denique per Evam etiam Adam supplantatus est eoque factum, ut a mandatis caelestibus deviaret. quo errore cognito praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat, et ideo ait ei Deus: «Adam, ubi es?» [19] hoc est: quid eras ante, ubi nunc esse coepisti; ubi te constitueram, quo ipse transgressus es? agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei perdidisti. folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. repudiasti fructum, sub foliis legis latere cupis, sed proderis. recedere a domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti; propterea fugis, quem videre quaerebas. cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculam mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi.[20] Quid dicam, quod etiam Eliam Iezabel cruente persecuta est, quod Ioannem Baptistam Herodias fecit occidi? singulae tamen singulos; mihi quo minora longe merita, eo temptamenta graviora. virtus infirmior, sed plus periculi. succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, praetexitur regis iniuria. quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris temptationis, nisi quia non me, sed ecclesiam persequuntur?[21] Mandatur denique: «trade basilicam.» respondeo: «nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, imperator, expedit. domum privati nullo potes iure temerare, domum Dei existimas auferendam?» allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa. respondeo: «noli te gravare, imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiale aliquod ius habere. noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. [22] scriptum est: quae dei deo, quae Caesaris Caesari. ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesiae. publicorum tibi moenium ius commissum est, non sacrorum.» iterum dicitur mandasse imperatorem: «debeo et ego unam basilicam habere.» respondi: «non tibi licet illam habere. quid tibi cum adultera? adultera est enim, quae non est legitimo Christi coniugio copulata.»»[23] Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam praesentiam mei poscere, statimque eo converti sermonem meum dicens: «quam alta et profunda oracula sunt spiritus sancti! matutinis horis lectum est, ut meministis, fratres, quod summo animi dolore respondebamus: «Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam.» et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi et diversarum nationum viri, venerunt cum armis et circumfusi occupaverunt basilicam. hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, et nostra imprudentia aliud opinabatur.
|