Ammianus Marcellinus
ca. 333 - post 392
|
Epistula XI
Contra Auxentiumde basilicis tradendis
Sermo die Palmarum anno 386in basilica Portiana habitus
Textus:in: Sancti Ambrosi Opera,pars decima,(epistularum liber X, epistulae extra collectionem,gesta concilii Aquilensis), CSEL 72ed. Michaela Zelzer, Wien 1983, pp. 212 - 218
|
___________________________________________________
|
|
Augustissimo Imperatori Theodosio Ambrosius.
[1] Et veteris amicitiae dulcis mihi recordatio est et beneficiorum, quae crebris meis intercessionibus summa gratia in alios contulisti, gratiae memini. Unde colligi potest quod non ingrato aliquo affectu adventum tuum semper mihi antehac exoptatissimum declinare potuerim. Sed qua causa hoc fecerim breviter expediam.[2] Soli mili in tuo comitatu ius naturae ereptum videbam audiendi, ut et loquendi privarer munere; motus enim frequenter es quod ad me pervenissent aliqua quae in consisterio tuo statuta ferent. Ego ergo expers communis usus sum, cum dicat dominus Iesus nihil esse occultum quod non manifestetur. Verecundia igitur qua potui satisfeci imperiali arbitrio et prospexi, ne aut ipse causam commotionis habeas, cum id egerim ne quid ad me de imperialibus deferatur statutis. aut ego cum fuero praesens aut non audiam per metum ommium et quasi coniventis famam subeam aut ita audiam ut mihi aures pateant, vox intercludatur, ut audita non possim eloqui, ne eos qui in suspicionem proditionis venerint dedam periculo.[3] Quid igitur facerem? Non audirem ? Sed aures non possem cera veterum fabularum claudere. Proderem? Sed quod in tuis iussis timerem, in meis verbis deberem cavere, ne quid cruentum committeretur. Tacerem? Sed quod miserrimum foret omnium alligaretur conscientia, vox eriperetur. Et ubi illud? Si sacerdos non dixerit erranti, is qui erraverit in sua culpa morietur et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem.[4] Accipe illud, imperator auguste. Quod habeas fidei studium non possum negare. quod dei timorem non diffiteor; sed habes naturae impetum, quem si quis lenire velit cito vertes ad miseridordiam, si quis stimulet in malos exsuscitas ut eum revocare vix possis. Utinam si nemo mitiget, nullus accendat! Libenter eum committo tibi, ipse te revocas et pietatis studio vincis naturam.[5] Hunc ego impetum malui cogitationibus tuis secreto committere quam meis factis publice fortassis movere. Itaque malui officio meo aliquid deesse quam humilitati et requiri in me ab aliis sacerdotii auctoritatem quam a te desiderari in me amantissimi honorificentiam, ut represso impetu integra esset consilii eligendi facultas. Praetendi aegritudinem corperis revera gravem et nisi a viris mitioribus vix levandam vel emori tamen maluissem quam adventum tuum biduo aut triduo non expectarem; sed quid facerem non erat.[6] Factum est in urbe Thessalonicensium quod nulla memoria habet, quod revocare non potui ne fieret, immo quod ante atrocissimum fore dixi, cum totiens rogarem, et quod ipse sero revocando grave factum putasti, hoc factum extenuare non poteram. Quando primum auditum est, propter adventum Gallorum episcoporum synodus convenerat, nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit, non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione, immo etiam amplius commissi exaggeraretur invidia si nemo diceret dei nostri reconciliationem fore necessariam.[7] An pudet te, imperator, hoc facere quod rex propheta auctor Christi secundum carnem prosapiae fecit David? llli dictum est quia dives qui haberet plurimos greges unam pauperis ovem propter adventum hospitis eripuit et occidit, et cognito quod ipse in hoc argueretur quia ipse fecisset ait: Peccavi domino. Noli ergo impatienter ferre, imperator, si dicatur tibi: Tu fecisti istud quod David regi dictum est a propheta. Si enim hoc sedulo audieris et dixeris: Peccavi domino, si dixeris regale illud propheticum: Venite, adoremus et prodidamus ante eum et ploremus ante dominum nostrum qui fecit nos, diceretur et tibi: Quoniam poenitet te, dimittet tibi dominus peccatum tuum et non morieris.[8] Iterum cum plebem numerari iussisset David, percussus est corde et dixit ad dominum: Peccavi vehementer quod fecerim hoc verbum, et nunc, domine, aufer iniquitatem servi tui quod deliqui vehementer. Et missus est iterum ad eum Nathan propheta qui ei trium optionem conditionum offerret ut quam vellet eligeret: famem tribus annis in terra aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum aut triduo mortem in terra. Et respondit David: Angutiae sunt tria haec vehementer, verumtamen incidam in manu domini quoniam multae misericordiae eius nimis et in manus hominis non incidam. Culpa autem erat quoniam voluit scire numerum totius plebis quae secum erat, quod scire deo soli debuit reservare.[9] Et cum, inquit, mors fieret in plebe Israhel a primo die ad horam prandii cum vidisset David percutientem angelum in plebem, ait David: Ego peccavi et ego pastor malignum feci et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me et in domum patris mei. Itaque poenituit dominum et iussit angelo ut parceret plebi. sacrificium autem offerret David; erant enim tunc sacrificia pro delictis. haec nunc sunt sacrificia poenitentiae. Itaque ea humilitate acceptior deo factus est; non enim mirandum peccare hominem. sed illud reprehensibile si non se cognoscat errasse, non humiliet deo.[10] Iob sanctus et ipse potens in saeculo ait: Peccatum meum non abscondi sed coram plebe omni annuntiavi. Ipsi immani regi Saul dixit Ionathas filius suus: Noli peccare in servum tuum David, et : Ut quid peccas in sanguinem innocentem occidere David sine causa? Quia etsi rex erat peccabat tamen si occideret innocentem. Denique etiam David cum iam regno potiretur et audisset Abner innocentem occisum a Ioab duce militiae suae ait: Innocens sum ego et regnum meum a modo et usque in aeternum a sanguine Abner filii Ner, et ieiunavit in dolore.[11] Haec ideo scripsi non ut te eonfundam, sed ut regum exempla provocent ut tollas hoc peccatum de regno tuo; tolles autem humiliando deo animam tuam. Homo es et tibi venit temptatio, vi[n]ce eam. Peccatum non tollitur nisi lacrimis et poenitentia. Nec angelus potest nec archangelus, dominus ipse, qui solus potest dicere: Ego vobiscum sum, si peccaverimus nisi poenitentiam deferentibus non relaxat.[12] Suadeo rogo hortor admoneo, quia dolori est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras, qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes non patiebaris periclitari, tot perisse non doleas innocentes. Etsi in proliis felicissime egeris, etsi in aliis quoque laudabilis, tamen apex tuorum operum pietas semper fuit. Tibi invidit diabolus quod habebas praestantissimum. Vince eum dum habes adhuc unde possis vincere. Noli peccato tuo aliud peccatum addere, ut usurpes quod usurpasse multis obfuit.[13] Ego certe in omnibus aliis licet debitor pietati tuae, cui ingratus esse non possum, quam pietatem multis imperatoribus praeferebam, uni adaequabam. ego, inquam, causam in te contumacae nullam habeo, sed habeo timoris; offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere. An quod in unius innocentis sanguine non licet in multorum licet? Non puto.[14] Postremo scribo manu mea quod solus legas. Ita me dominus ab omnibus tribulationibus liberet, quia non ab homine neque per hominem sed aperte mihi interdictum adverti. Cum enim essem sollicitus ipsa nocte qua proficisci parabam, venisse quidem visus es ad ecclesiam sed mihi sacrificium offerre non licuit. Alia praetereo et potui cavere; sed pertuli amore tuo ut arbitror. Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant. Multifaria[m] deus noster admonet: signis caelestibus, prophetarum praeceptis, visionibus etiam peccatorum vult nos intellegere; quo rogemus eum ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest Christianos et pios esse imperatores.[15] Certe vis probari deo. Omni rei tempus ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, domine. et: Tempus beneplaciti, deus. Tunc offeres cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit deo. Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris. ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur? Et simplex oratio sacrificium est; haec veniam refert, illa offensionem, quia haec habet humilitatem, illa contemptum. Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum eius quam deferatur sacrificium. Clamat istud deus. ad populum Moyses annuntiat, ad populos Paulus praedicat. Id facito quod intellegis in tempore plus placere. Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium. Quare non illi magis sint Christiani qui peccatum condemnant suum quam qui defendendum putant? Iustus enim in exordio sermoni accusator est sui. Qui se accusat cum peccaverit iustus est, non ille qui se laudaverit.[16] Utinam, imperator, etiam ante mihi potius credidissem quam consuetudini tuae. Dum puto quod cito ignoscis, cito revocas ut saepe fecisti, et tu praeventus es et ego non declinavi quod cavere non debueram. Sed gratias domino, quia vult servulos suos castigare ne perdat. Istud mihi commune est cum prophetis et tibi erit commune cum sanctis.[17] An ego Gratiani patrem non oculis meis praeferam? De[b]ent veniam sancta alia pignora tua. Dulce mihi nomen antetuli quibus amorem communiter detuli. Amo diligo orationibus prosequor. Si credis sequere, si, inquam, agnosce quod dico, si non credis ignosce quod facio, in quo deum praefero.Beatissimus et florentissimus cum sanctis pignoribus fruaris tranquillitate perpetua, imperator Auguste. |