BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

saec. III

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

 

Caput XII

 

________________________________________________________________

 

 

 

Caput XII.

Qualiter Iesus traditus est

ad addiscendum litteras.

 

 

[1] Et cum vidisset Ioseph quod talem gratiam habuisset et statura crescebat, considerabat eum tradere ad discendum [167] litteras. Et tradidit illum ad alium doctorem ut eum doceret. Dixit autem ille doctor ad Ioseph Quales litteras desideras illum puerum docere? Respondit Ioseph et dixit Primum doce ei litteras gentilicas et postea hebraeas. Sciebat autem doctor illum esse optimae intelligentiae, et libenter suscipiebat eum. Et cum scripsisset ei primum versiculum, quod est a et b, docebat illum per aliquantas horas: Iesus vero tacebat et nihil ei respondit. [2] Dixit Iesus ad magistrum Si vere magister es et vere scis litteras, dic mihi fortitudinem de a, ego autem dicam tibi fortitudinem de b. Tunc furore repletus magister eius percussit eum in capite. Iesus autem iratus maledixit eum, et subito cecidit et mortuus est.

[3] Iesus autem regressus est in domum suam. Ioseph vero disposuit ad Mariam matrem eius ut non dimitteret eum egredi de atrio domus suae.