De pueritia Iesu secundum Thomam
saec. III
|
De pueritia Iesu secundum Thomam
Caput XIII
|
________________________________________________________________
|
|
Caput XIII.Quomodo alio magistrotraditus est.
[1] Post multos alios dies venit alius doctor, amicus Ioseph, et dixit ad eum Trade eum mihi, et ego cum multa suavitate docebo eum litteras. Et dixit ad eum Ioseph Si pervales, accipe eum ad disciplinandum. Fiat cum gaudio. Cum accepisset eum doctor, ibat cum timore et magna constantia, [168] et habebat eum cum exultatione. [2] Et cum venisset ad domum doctoris, invenit librum in eodem loco iacentem, et apprehendit eum et aperuit, et non legebat ea quae scripta erant in libro, sed aperiebat os suum et loquebatur de spiritu sancto et docebat legem. Omnes vero qui ibidem stabant diligenter eum audiebant, et magister ille iuxta illum sedebat et libenter eum audiebat, et deprecabatur eum ut amplius doceret. Cum collecta fuisset turba multa, audiebant omnem sanctam doctrinam quam docebat et dilectos sermones qui exiebant de ore eius, qui pusillus cum esset talia dicebat.[3] Cum audisset Ioseph, timuit, et currens [ad scholam, timens ne magister moreretur. Sed] magister ille, ubi erat Iesus, dixit ad Ioseph Scias, frater, quia recepi infantem tuum ad docendum vel ad disciplinandum: ipse autem multa gravitate et sapientia repletus est. Ecce nunc tolle eum cum gaudio in domum tuam, frater: quia gravitas quam habet a domino data est ei. [4] Cum audisset Iesus magistrum talia dicentem, hilaris factus est et dicebat Ecce nunc, magister, vere dixisti. Propter te resurgere habet qui erat mortuus. Et tulit eum Ioseph in domum suam. |