BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

saec. III

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

 

Caput XI

 

________________________________________________________________

 

 

 

Caput XI.

Quomodo Iesus adaequavit

lignum brevius longiori.

 

 

[1] Et factus est Iesus annorum octo. Erat architector Ioseph, et faciebat ipse aratra et iuga bobum. Quadam die dixit quidam dives ad Ioseph Domine, fac mihi grabatum unum et utile et speciosum. Erat autem Ioseph in tribulatione, quia lignum quod habebat actum ad hoc opus erat breve. [2] Dixit Iesus ad eum Noli contristari. Apprehende hoc lignum ab uno capite et ego per aliud, et extrahamus illud. Quod et factum est. Et statim invenit illud utile ad hoc quod voluit. Et dixit ad Ioseph Ecce, labora quod vis. Ioseph autem cum vidisset quod fecerat, amplexavit eum et dixit Beatus sum ego, quod talem filium dedit mihi deus.