De pueritia Iesu secundum Thomam
saec. III
|
De pueritia Iesu secundum Thomam
Caput X
|
________________________________________________________________
|
|
Caput X.Quomodo Iesusseminavit triticum.
[1] Cum autem esset tempus seminandi, egressus est Ioseph [166] ad seminandum triticum, et secutus est eum Iesus. Dum autem coepit seminare Ioseph, extendit manum Iesus et tulit de tritico quantum pusillo tenere potuit et dispersit. [2] Venit ergo Ioseph in tempore metendi ut meteret messem suam. Venit et Iesus, collegit spicas quas disperserat, et fecerunt centum modia optimi frumenti: et vocavit pauperes et viduas et orphanos, et erogavit illis triticum quod fecerat. Ioseph tulit de ipso frumento modicum pro benedictione Iesu in domum suam. |