BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

saec. III

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

 

Caput IX

 

________________________________________________________________

 

 

 

Caput IX.

Qualiter Iesus attulit

aquam in pallio.

 

 

[1] Et cum esset Iesus annorum sex, direxit eum mater eius ad hauriendam aquam. Cumque venisset Iesus ad fontem vel ad puteum, erant ibi plurimae turbae et fregerunt hydriam eius. [2] Ipse vero accepit pallium eius, in quo induebatur, et implevit eum aqua, et attulit Mariae matri eius. Cumque mater vidisset miraculum quod fecit Iesus, osculata est eum et dixit Domine, exaudi me et salva filium meum.