BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

saec. III

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

 

Caput VIII

 

________________________________________________________________

 

 

 

Caput VIII.

Quomodo Iesus

sanavit pedem pueri.

 

 

[1] Post paucos vero dies puer quidam in ipso vico findebat ligna percussitque pedem suum. [2] Et cum venisset turba multa ad eum, venit et Iesus cum illis. Et tetigit pedem qui laesus fuerat, et subito sanus factus est. Dixit autem ei Iesus Surge et finde ligna et memora mei. Cum autem vidisset turba signa quae cum eo facta sunt, adoraveruut Iesum et dixerunt Vere certissime credimus quia deus es.