BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

saec. III

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

 

Caput VII

 

________________________________________________________________

 

 

 

Caput VII.

Quomodo Iesus

resuscitavit puerum.

 

 

[1] Una autem die cum ascenderet in domo quadam cum infantibus, coepit ludere cum eis Iesus. Unus autem de istis pueris irruit per posticum, qui statim mortuus est. Et cum hoc vidissent infantes, omnes fugierunt: Iesus autem remansit in domo illa. [2] Et cum venissent parentes pueri qui defunctus fuerat, dicebant adversus Iesum Vere tu eum irruere fecisti. Et insidiabantur ei. Iesus autem descendens de domo illa stetit super infantem mortuum et clamavit clara voce nomen infantis Sinoo Sinoo, surge et dic si ego irruere te feci. [165] Et subito surrexit et dixit Non, domine. Cum vidissent autem parentes eius tam magnum miraculum quod fecit Iesus, glorificaverunt deum et adoraverunt Iesum.