De pueritia Iesu secundum Thomam
saec. III
|
De pueritia Iesu secundum Thomam
Caput VI
|
________________________________________________________________
|
|
Caput VI.Quomodo tractatus estIesus a magistro.
[1] Igitur quidam homo nomine Zacheus auscultabat omnia quae loquebatur Iesus ad Ioseph, et admiratus in semetipsum dicebat Talem puerum ita loquentem nunquam vidi. Et appropinquans ad Ioseph dixit ei Sapientem puerum habes: trade eum ad discendum litteras; cum autem doctus fuerit in studio litterarum, ego docebo eum honorifice ut non fiat insipiens. Respondit autem Ioseph et dixit ad eum Nemo potest docere eum nisi solus deus. Numquid creditis, parvus erit parvulus iste? [2] Iesus autem cum audisset talia dicentem Ioseph, dixit ad Zacheum Vere magister, quia quanta de ore meo procedunt vera sunt. Et ante omnes fui dominus: vos autem alienigenae estis. Quoniam mihi data est gloria seculorum, vobis datum est nihil: quia ante secula ego sum. Ego autem scio quot anni erunt vitae tuae, et quoniam tolleris in exilium: quod dixit pater meus ut intelligas quia omnia quae procedunt de ore meo vera sunt. [3] Iudaei autem qui astabant et audiebant sermones quos loquebatur Iesus, mirati sunt et dicebant quia talia mirabilia vidimus, et audivimus tales sermones ab isto puero, qualia nunquam audivimus nec audituri sumus ab alio aliquo homine, neque a pontificibus neque a magistris neque a Pharisaeis. [162] [4] Respondit Iesus et dixit eis Ut quid miramini? Incredibilia habetis quia locutus sum veritatem? Scio quando nati estis et patres vestri: et si plus dixero vobis, quando mundus factus est, ego scio et qui me misit ad vos. Cum audissent Iudaei sermonem quem dixerat infans, mirati sunt propter hoc quod non poterant respondere. Et conversus in semetipsum infans exultavit et dixit Proverbium dixi vobis: ego autem scio quia debiles estis et nescientes.[5] Dixit autem magister ille ad Ioseph Affer eum mihi, ego docebo eum litteras. Ioseph autem apprehendit puerum Iesum et adduxit illum in domum cuiusdam magistri, ubi alii pueri docebantur. Magister vero dulci sermone coepit eum docere litteras, et scripsit illi primum versiculum qui est ab a usque t, et coepit eum palpare et docere. [6] Doctor autem ille percussit infantem in capite: puer vero cum accepisset, dixit ad eum Me autem oportet te docere et te non docere me. Ego scio litteras quas tu vis docere mihi, et scio quia vos estis mihi tanquam vasa de quibus non exeunt nisi voces et non sapientia. Et incipiens versiculum dixit per litteras ab a usque ad t pleniter cum multa festinatione. Et respexit ad magistrum et dixit ei Tu autem nescis interpretare quod est a et b; quomodo vis docere alios? O hypocrita, si scis et dixeris mihi de a, tum dicam tibi de b. Ut autem coepit enarrare doctor ille de prima littera, non potuit ullum dare responsum. [7] Iesus autem dixit ad Zacheum Audi me, [163] doctor, intellige primam litteram. Attende mihi quomodo habet duos versiculos: in medio grassando, permanendo, donando, dispergendo, variando, comminando; triplex diployde commiscendo: simul ingenio pariter omnia communia habentia.[8] Cum vidisset Zacheus quia taliter divideret primam litteram, stupefactus est de prima littera et de tali homine et doctrina, et exclamavit et dixit Heu mihi, quod stupefactus sum ego: conduxi mihi turpitudinem per istum infantem. [9] Et dixit ad Ioseph Precor te valde, frater, tolle eum a me: quia non possum intueri in faciem eius neque audire graves sermones eius. Quia iste infans ignem domitare et mare refrenare potest: nam iste ante secula natus est. Quae vulva eum peperit aut qualis mater eum nutrivit, ignoro. [10] O amici mei, dimissus sum in mentem meam, illusus sum ego miser. Ego autem dicebam me habere discipulum: ipse autem inventus est magister. Et turpitudinem meam non possum praevalere, quia senex sum; et quid ei loquar non possum invenire. Unde habeo irruere in validam infirmitatem et de isto seculo transmigrare, aut de ista civitate egredere, quia omnes viderunt turpitudinem meam: infans decepit me. Quid habeo ad alios respondere, aut quales sermones recitare, eo quod vicit me in prima littera? Stupesco ego, o [164] amici mei et noti mei: neque primordium neque finem possum invenire quid ei respondeam. [11] Et nunc precor te, frater Ioseph, tolle eum a me et duc illum in domum tuam, quia iste magister est aut dominus aut angelus. Quid dicam, nescio. [12] Et Iesus conversus ad Iudaeos qui cum Zacheo erant dixit illis Omnes nunc non videntes videant, et non intelligentes intelligant, et surdi audiant, et qui propter me mortui sunt resurgant, et eos qui sunt sublimes ad altiora vocem, sicut praecepit mihi qui me misit ad vos. Cum autem siluisset puer Iesus, salvi facti sunt omnes infirmi qui propter sermones eius infirmabantur. Et non erant ausi loqui ad eum. |