BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

saec. III

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

 

Caput V

 

________________________________________________________________

 

 

 

Caput V.

Quomodo cives contristati sunt adversus

Ioseph pro factis Iesu.

 

 

[1] Et post paucos dies deambulante Iesu cum Ioseph per villam concurrit de infantibus unus et percussit Iesum in ulnas. Iesus autem dixit ad eum Non sic perficias iter tuum. Et statim cecidit in terram et mortuus est. Illis autem videntibus mirabilia, clamaverunt dicentes Unde est iste puer? Et dixerunt ad Ioseph Non oportet esse nobiscum talem puerum. Ille autem abiit et tulit eum. Et dixerunt ei Recede de loco isto, et si te oportet esse nobiscum, doce eum orare et non blasphemare: filii autem nostri insensati sunt. [2] Vocavit Ioseph Iesum et increpavit eum dicens Ut quid blasphemas ? Habitatores isti odium habent super nos. Iesus autem dixit Ego autem scio quod isti sermones non sunt mei, sed tui sunt; ego autem tacebo propter te: ipsi autem videant in sapientia sua. Et hi statim qui loquebantur adversus Iesum caeci facti sunt. Et deambulantes dicebant Omnes sermones qui procedunt de ore eius exercitium habent. [3] Et cum vidisset Ioseph quae fecit Iesus, cum furore apprehendit eum [161] per auriculam. Iesus autem turbatus dixit ad Ioseph Sufficit tibi videre me, non me tangere. Tu enim nescis quis ego sum: quod si scires, non me contristares. Et quamvis modo tecum sum, ante te factus sum.